Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum intellectio et species intelligibilissint idem realiter?
(1) Quaeritur ulterius, utrum intellectio et species intelligibilis sint idem realiter. Posset enim quis ex praedictis habere, quod non sint idem realiter, quoniam intellectus agens, ut dictum est, est causa speciei intelligibilis, non autem intellectionis. De hoc nulli est dubium, quod differant ratione, quoniam species repraesentat tantum ipsum obiectum, non autem intellectio.(2) In hac materia est una opinio, quae tenet, quod non distinguantur realiter, quia vel intellectio adderet aliquod absolutum vel respectivum ipsi speciei; sed nullum horum addit intellectio ipsi speciei; ergo non differunt realiter. Maior patet. Minor probatur pro prima parte, quia, si intellectio adderet aliquod absolutum, per speciem non acquireretur nova intellectio, nisi aliquod absolutum de novo acquireretur. Modo non est fingere tale absolutum, quod intellectio superaddat ipsi speciei.(3) Item non videtur, quod intellectio sit aliquod absolutum, quia illud non est absolutum, cuius esse est ad aliud se habere. Intellectio est huiusmodi. Ergo et cetera. Maior patet ex praedicamento relationis. Illud enim dicitur esse ad alterum, cuius esse est ad alterum se habere. Minor patet, quia intellectio ut intellectio est alicuius intellectio.(4) Item pulchrum esset videre, si intellectio est quid absolutum, non erit aliud nisi species intelligibilis perfectior. Modo quaeritur, an sint eiusdem rationis istae species an non. Si sic, tunc plura accidentia solo numero differentia erunt in eodem, quod est contra Aristotelem V Metaphysicae, ubi dicit, quod, quaecumque sunt in eodem subiecto numero, differunt specie.(5) Item tantum una harum specierum esset necessaria, alia superflua. Natura autem nihil facit superfluum. Quodsi dicas istas species esse diversarum rationum, primo non est videre, penes quid distinguantur, cum sint eiusdem subiecti et obiecti, sicut intellectio asini et species asini.(6) Item in vanum esset unum istorum, vel species vel intellectio, quoniam species est illa, per quam res cognoscitur, et intellectio est etiam illa, per quam res ipsa intelligitur. Probatum est ergo, quod intellectio non addat aliquod absolutum supra ipsam speciem.(7) Quod etiam non addat aliquod respectivum, probatur, quia, si adderet aliquod respectivum, tunc intellectio esset de praedicamento relationis, quod est falsum, quia intellectio est de praedicamento actionis aut passionis. Cum autem praedicamenta sint impermixta, intellectio non poterit esse de praedicamento ad aliquid.(8) Item arguitur secundo et est argumentum Scoti in 13 quaestione Quolibetorum, quia illud, in quo consistit felicitas et perfectissima operatio hominis, non est respectivum. Sed in intellectione consistit felicitas. Ergo et cetera. Maior probatur, quia felicitas dicit aliquid, quod perficit hominem, respectivum autem, ut tale est, nullam perfectionem includit. Minor patet ex I et III Ethicorum, ubi vult Aristoteles, quod felicitas consistat in actu intellectionis. Idem etiam vult Averroes in prologo Physicorum. Et ita cum intellectio non addat aliquod absolutum aut respectivum ad ipsam speciem, non erit ab ipsa specie differens.(9) In oppositum et pro altera parte arguitur, quia illa non sunt eadem realiter, quorum uno non existente alterum remanet. Sed species et intellectio tali modo se habent inter se, quod unum remanet altero non existente. Ergo et cetera. Maior patet, quia illa, quae sunt eadem, eadem generatione generantur et eadem corruptione corrumpuntur. Minor patet, quia dormiens non habet intellectionem et tamen habet speciem. Aliter enim, si species non remaneret in intellectu, omnis doctrina esset rememoratio, quod est contra Aristotelem I Posteriorum.(10) Item illa non sunt eadem, quorum unum ab altero efficitur; sed species et intellectio hoc modo se habent; ergo et cetera. Maior patet, quia nihil potest se ipsum efficere. Minor patet, quia, ut dictum est, ex specie causatur intellectio, et est dictum Augustini, quod ex specie et potentia fit cognitio rei.(11) Item, quia ita se habet intellectus ad intelligibile, sicut sensus ad sensibile, quia utraque cognitio terminatur ad obiectum proprium. Modo possum intelligere existentia et non existentia nec possibilia existere. Tunc quaero: Ad quid terminatur ista intellectio non entis? Non ad obiectum, quia obiectum non est nec potest esse. Non ad phantasma, quoniam ipsum est singulare. Ergo ad speciem intelligibilem. Quare necessario dabitur species intelligibilis. Ad quam cum terminetur intellectio, erit ab ea distincta, sicut species sensibilis est distincta a sensatione.(12) In hac quaestione sicut et in aliis sunt diversi modi dicendi.(13) Avicenna tenuit, quod species intelligibilis et intellectio sint penitus idem et quod cessante intellectione cesset species intelligibilis, quoniam ipse non potuit videre, qualiter aliquid sit in virtute comprehensiva et non sit cognitio rei, et notanter dico “comprehensiva”, quia non inconvenit, ut aliquid sit in virtute non cognoscitiva sicut species et non sicut comprehensio, veluti est in memorativa, in qua est species, quae tamen non est cognitio, et hoc, quia ipsa memoria non est virtus cognoscitiva.(14) Hanc opinionem Latini vel quasi omnes impugnant. Nam hoc est contra experientiam, quoniam ita esset in potentia ille homo, qui numquam phantasiatur, sicut ille, qui toto tempore phantasiatur, quod est falsum. Et istud videtur esse contra Aristotelem II huius textu commenti 55 et in hoc III textu commmenti 8, in quibus locis Aristoteles ponit habitum, qui medio modo se habet inter puram potentiam et actum. Talis autem habitus non est nisi intellectus specie informatus. Et in VIII Metaphysicae Aristoteles expresse dividit actum ab habitu. Ideo omnes fere Latini posuerunt speciem et intellectionem distingui realiter.(15) Sed dubium est, si differunt, quid superaddat intellectio speciei.(16) De hoc sunt multae opiniones.(17) Prima est, quae est usitata, quam tenuit Scotus in 13 quaestione Quolibetorum et Gregorius Ariminensis II Sententiarum distinctione 7 quaestione 2 articulo 1. Tenent isti, quod intellectio formaliter non dicat relationem, connotat tamen relationem et respectum ad obiectum, et hoc propter secundum argumentum. Et hoc tenet sanctus Thomas. Utrum vero connotet duos respectus vel unum tantum, non est praesentis loci, similiter et utrum sint relativa secundum dici et non secundum esse, ut aliqui voluerunt.(18) Tenet tamen Scotus, quod species et intellectio non sint una et eadem res formaliter, sed tenet, quod species sit imperfectior intellectione ita, quod intellectio sit altera species multo clarior et lucidior ipsa specie prima. Et dicitur, an sint eiusdem rationis an diversae, dicunt, quod non sunt eiusdem rationis formalis, quia intellectio est essentialiter perfectior specie. Et hoc dicunt esse, quia natura procedit de minus perfecto ad magis perfectum. Et ita procedit de specie ad intellectionem. Et si dicatur: “Quae necessitas est ponendi species intelligibiles”, dicunt, quoniam intellectio terminatur ad speciem, sicut superius nos diximus. Ulterius cum dicitur, unde causatur illa diversitas speciei ab intellectione, dicunt hoc provenire ex agente et passo melius disposito et etiam, quia in puro intellectu recipitur species, intellectio vero recipitur in intellectu specie informato.(19) Tunc ad responsiones in oppositum respondetur.(20) Ad primam. Cum dicitur: “Vel additur aliquod absolutum vel respectivum”, respondetur, quod intellectio in se est absolutum, dicit tamen et connotat respectum.(21) Ad alteram. Cum dicitur: “Quid est istud absolutum superadditum speciei?”, dico, quod est ipsa intellectio.(22) Ad alteram. Cum dicitur, an sint eiusdem rationis an non, dico, quod non, immo intellectio est essentialiter perfectior specie.(23) Ad alteram difficultatem. Cum dicitur: “Unde causatur ista diversitas?”, dico, quod causatur ab agente et passo melius disposito.(24) Ad alteram. Cum dicitur, quod in vanum poneretur unum istorum, dicitur, quod non, quia species sola non potest facere istud, quod facit intellectio, quoniam species est imperfectior intellectione. Et ista opinio communiter tenetur.(25) Altera est opinio, quae tenet, quod species et intellectio sint idem realiter et quod differant ut magis perfectum et minus perfectum. Species enim est quaedam intellectio imperfecta. Et ita videtur esse quaedam additio non in alteram speciem, sed in unam sub alio esse. Et ita videtur dicere semper sanctus Thomas; non assevero hanc esse sententiam sancti Thomae. Et vocatur species, pro quanto repraesentat obiectum ad extra, vocatur vero intellectio, pro quanto per eam obiectum ad extra intelligitur. Differt autem haec opinio a prima, quoniam prima non ponit speciem esse eadem qualitate cum intellectione, ista vero ponit esse eadem qualitate cum specie. Et tunc faciliter potest responderi ad argumenta in oppositum facta. |