Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum in rebus sit veritas et falsitasan in solo intellectu?
(1) Circa hoc capitulum contingunt aliquae difficultates, prima, utrum in rebus sit veritas et falsitas an in solo intellectu. Et arguitur, quod in rebus, quia communiter dicitur: ‘Aurum est verum vel falsum’, et in XII Metaphysicae textu commenti 4 dicitur, quod unumquodque, sicut se habet in entitate, ita se habet in veritate. Unde primum ens est maxime verum.(2) Quod etiam apparet ex theologia nostra. Dixit enim Christus: “Ego sum via, veritas et vita.”(3) Et probatur etiam hoc ratione, quia “ens et verum convertuntur”. Ens autem attribuitur rei. Ergo et veritas rei attribuitur.(4) Item verum est obiectum intellectus. Sed quod est obiectum intellectus, non est in intellectu. Ergo verum non erit in intellectu. Maior patet, quia dicitur communiter, quod intellectus fertur in verum sicut appetitus in bonum. Minor patet, quia obiectum praesupponit potentiam.(5) Item propter quod unumquodque tale, et illud magis. Sed oratio est vera propter rem ad extra. Ergo res est magis vera. Maior nota. Minor patet ex I Peri hermeneias, ubi dicitur, quod ex eo, quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa.(6) In oppositum est Aristoteles hic in textu commenti 22 et in I Peri hermenias, ubi dicit, quod in compositione et divisione tantum consistit veritas et falsitas, et in VI Metaphysicae textu commenti ultimi dicit, quod bonum et malum sunt tantum in rebus, verum et falsum tantum in intellectu.(7) Omissis his, quae dicit Ioannes, quia nescit, quod dicat, explicabo, quod dicit sanctus Thomas in I parte quaestione 17 et in fine VI Metaphysicae et in I Peri hermeneias, et brevius, quam potero, dicta eius explicabo. Alii autem mihi videntur esse buffoni in hac materia.(8) Pro solutione accipio primo quid nominis huius termini ‘veritas’. Dico, quod ita se habet de veritate sicut de sanitate. Quemadmodum enim sanitas consistit in adaequatione humorum in ordine ad ipsum animal, ita veritas est quaedam adaequatio vel commensuratio rei ad intellectum vel intellectus ad rem. Ex quo patet veritatem intelligi non posse sine intellectu. Et ideo in VI Metaphysicae textu commenti ultimi dixit Aristoteles veritatem esse tantum in intellectu, bonum et malum in re. Quia autem veritas, cum sit analogum quoddam, definita est disiunctive, vos dicetis: In quo consistit veritas illa, quae consistit in adaequatione rei ad intellectum et intellectus ad rem? Dico, quod, si res comparetur ad intellectum practicum, talis res est vera, pro quanto comparatur ad talem intellectum, et sic omnia sunt vera, pro quanto comparantur ad intellectum divinum. Ex quo enim omnis res est effectus dei vel in genere causae efficientis vel finalis, omnia habebunt ideam suam in mente divina, et secundum quod res habent similitudinem suae ideae, sunt verae, et quanto magis assimulabuntur suae ideae, tanto magis erunt verae. Unde dicimus aurum esse verum, pro quanto fert veram similitudinem ideae auri, quae est in mente divina. Res ergo dicitur vera, pro quanto comparatur ad intellectum, a quo dependet. Et hoc non est tantum Platonizare, sed est acceptum ex XII Metaphysicae textu commenti 18, ubi Averroes aperte ponit omnia esse in deo sicut in artifice superiori. Non enim est Peripateticum dicere deum non habere scientiam istorum inferiorum.(9) Si autem quaeratur: “Tu dicis, quod res est vera, pro quanto comparatur intellectui practico et factivo habenti formas omnium rerum”, ego quaero, utrum iste intellectus sit verus an non. Ego credo, quod sic propter intellectum speculativum. Intellectus enim practicus praesupponit speculativum. Nam prius concipitur domus, quam fiat. Unde infra dicit Aristoteles, quod “intellectus speculativus extensione fit practicus”. Idem quoque dicitur VI Ethicorum. Et ideo si artifex facit domum secundum imaginem apprehensam, vocatur vera domus, si non, falsa. Intellectus vero practicus erit verus in ordine ad speculativum.(10) Dictum est igitur, qualiter sit veritas in adaequatione rei ad intellectum. Dicendum est modo, qualiter aliquando veritas consistat in adaequatione intellectus ad rem. Dico, quod istud verificatur maxime quoad nos. Nostrae enim intellectiones sunt verae, quando conformantur rei ad extra ita, quod ita sit ex parte rei, sicut per intellectum significatur. Et hoc modo intellectus speculativus se habet ad practicum. Et talis relatio est mensurati ad ipsam mensuram. Nam in prima veritate res est mensurata, intellectus mensura, in secunda vero res est mensura, intellectus autem mensuratus.(11) Notandum tamen hic, quod, licet res non absolute dicantur verae aut falsae in ordine ad nostrum intellectum – aliter enim una et eadem res esset vera et falsa, quoniam unus homo opinatur uno modo, alius alio modo, quae opinio improbatur IV Metaphysicae textu commenti 19 –, tamen quoquo modo dicuntur verae in ordine ad nos, non quod intellectus noster habeat mensurare talem rem, sed quia talis res est apta nata facere talem scientiam de se in nostro intellectu. Sed res absolute dicuntur verae in ordine ad intellectum divinum, qui maxime verus est. Et sic patet definitio veritatis, qualiter est adaequatio rei ad intellectum et intellectus ad ipsam rem.(12) Si autem quaeratur, utrum ipse deus sit verus, dico, quod in deo benedicto omnibus modis est veritas, sicut dicit hic Themistius de intellectu agente, qui est verus, non quia alia, sed quoniam se tantum, qui verus est, intelligit. Quanto magis ergo deus hoc modo verus erit et maxime verus, quoniam ex se ipso verus est et non ex alio extrinseco, sicut nostra veritas! Est etiam verus omnibus modis, quoniam in deo est adaequatio rei ad intellectum et intellectus ad rem. Tanta enim est sua essentia, quanta est sua intellectio, et tanta est sua intellectio, quanta est sua essentia. Nec aliquo modo de se ipso potest facere aliquam deceptionem.(13) Ad quaestionem igitur possumus respondere dicendo, quod veritas semper habet ordinem ad intellectum. Ponimus tamen aliquam veritatem in intellectu, quo scilicet ad intellectum speculativum, cuius veritas mensuratur a re. Ponimus etiam aliquam veritatem in re, scilicet quoad intellectum practicum, qui mensurat veritatem in re existentem. In deo autem benedicto est mensura et mensuratum, non quidem realiter distincta, sed secundum nostrum modum intelligendi. Si quis ergo dicat veritatem esse in intellectu, verum dicit, quoniam sine intellectu non intelligitur veritas, sicut autem in subiecto veritas potest esse in re.(14) Ad rationes responsio patet. Ad primam dico, quod aurum est verum et eius veritas consistit in adaequatione rei ad intellectum, non quidem nostrum, sed divinum. Est enim verum, quia imitatur veram ideam auri, quae est in mente divina. Et non ponimus veritatem consistere in ordine ad intellectum nostrum; aliter enim sequerentur inconvenientia, quae adducit Philosophus IV Metaphysicae contra antiquos putantes omnia, quae videntur nobis, esse vera.(15) Ad alias quoque patet solutio; veritas enim, ut dictum est, aliquo modo est in re; et de deo dictum est, quomodo in eo est veritas. |