BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum veritas sit tantum in prima aut

in secunda operatione intellectus?

 

(1) Alia quaestio est, utrum veritas sit tantum in prima aut secunda operatione intellectus.

(2) Videtur primo Aristoteles in I Peri hermeneias dicere, quod consistit tantum in secunda operatione. Dicit enim, quod circa compositionem consistit tantum veritas et falsitas. Idem in 21 et 22 videtur dicere.

(3) Ex alia parte videtur, quod veritas consistat in prima operatione. Nam in textu commenti 26 dicit: Intellectus circa ‘quod quid est’ verus semper. Et in II textu commenti 63 dicit, quod sensus circa proprium obiectum semper est verus. Sensus non componit aut dividit.

(4) Sanctus Thomas et Aegidius dimissis aliorum nugis sic respondent ad hanc quaestionem, quod multum refert dicere intellectum esse verum et apprehendere verum. Tunc dicunt, quod intellectus in sui prima operatione est verus, et etiam sensus est verus in apprehendendo proprium obiectum, quoniam habet veram similitudinem obiecti, et e contra vocatur falsus in non habendo veram similitudinem obiecti proprii. Non tamen est dicendum, quod intellectus in prima operatione aut sensus apprehendat verum aut falsum, quoniam apprehendere veritatem est facere iudicium de tali re, quod non potest facere sensus aut intellectus in sui prima operatione, quoniam hoc non fit nisi in componendo, compositio autem ad solam secundam operationem intellectus pertinet.

(5) Sic ergo conceditur intellectum in prima operatione et etiam sensum esse verum, non tamen apprehendere verum.