BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum deus intelligat

malum?

 

(1) Altera quaestio est circa dicta Aristotelis in textu commenti 25, ubi videtur dicere deum non intelligere privationes. Ideo quaeritur, utrum intelligat malum.

(2) Videtur primo, quod non, quia malum est quaedam privatio; privatio autem non intelligitur a deo; ergo nec malum. Item vel deus intelligeret malum recipiendo vel eminenter et causative. Non recipiendo, quoniam deus omnino impassibilis. Non etiam eminenter, quia deus non est causa mali.

(3) Ex altera parte videtur, quod sic. Primo ex fide, secundo ex ratione sancti Thomae in I parte quaestione 14 articulo 10, quoniam, quicumque perfecte cognoscit aliquid, oportet, ut cognoscat omnia, quae possunt illi accidere; malum autem potest bono accidere; ergo cum deus cognoscat bonum, cognoscet etiam malum.

(4) De hoc mihi videtur, quod Peripatetici nolint deum cognoscere malum, sicut videtur hic dicere Themistius in commento 45. Veritas autem et fides est in oppositum et ratio sancti Thomae.

(5) Ad rationes in oppositum possumus dicere primo, quod in hoc non est credendum Peripateticis, quoniam fuerunt ipsi infideles.

(6) Ad primum tamen potest responderi, sicut respondet sanctus Thomas ibi in I parte, quod sermo Aristotelis intelligitur hoc modo, scilicet quod deus non intelligat malum per oppositum recipiendo.

(7) Ad secundum respondet sanctus Thomas, quod deus est causa boni et per bonum cognoscit malum, quia bonum ducit in cognitionem mali, sicut oppositum ducit in notitiam sui oppositi. Ista responsio est optima, quamvis forte non satisfaciat nobis.