Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum non-ens intelligatur?
(1) Alia quaestio est, utrum non-ens intelligatur.(2) Videtur, quod non, quia, si non-ens intelligeretur, non-ens esset intelligibile. Patet, quia, quod non potest intelligi, non intelligitur. Si autem non-ens esset intelligibile, cum ens et intelligibile convertantur, ergo non-ens erit ens.(3) Item si non-ens intelligeretur, esset verum, quoniam verum est obiectum intellectus. Non-ens autem non est verum, ergo, quia ens et verum convertuntur. Et hoc est contra Aristotelem I Posteriorum, ubi dicit, quod non-ens non est scire.(4) Item obiectum intellectus est ens. Ergo si non-ens intelligeretur, non-ens esset ens.(5) Item ex cognoscente et cognito fit una notitia seu cognitio, ut dictum est de mente Augustini. Si ergo non-ens intelligeretur, non-ens ageret, scilicet in producendo notitiam sui.(6) Item omnis intellectio terminatur ad aliquod obiectum. Si ergo non-ens intelligitur, talis intellectio non poterit terminari ad non-ens, cum non sit.(7) Ex altera parte videtur, quod non-ens possit intelligi, quoniam intellectus format de eo propositiones dicendo: “Non-ens opponitur enti” et quod “ens est non-ens”. Si autem non-ens non intelligeretur, quomodo intellectus formaret de eo propositiones?(8) Quantum ad “si est” huius quaestionis nullus dubitat. Omnes enim concedunt non-ens intelligi posse. Sed de modo, quo non-ens intelligatur, bene est dubitatio propter argumenta in oppositum facta. Et Ioannes hic in quaestione 34 tangit unum modum, qui convenit nobiscum initialiter, in fine vero ab eo differimus. Modus, quem nos ponimus, talis est: Primum, quod cadit in intellectu, est ens, ut puta primo hominem et asinum cognosco, ulterius apprehensis his secundo cognosco, quod unum non est aliud, et istis taliter apprehensis, quae nullo modo uniuntur, fit propositio negativa.(9) Exemplo ergo patet, quod intellectus dividit unum ab alio, tunc vel enti correspondet unus conceptus vel non. Si sic, ut voluit Scotus, facilis est modus, quo intelligatur non-ens, quia sicut apprehendendo hominem et asinum possum separare hominem ab asino et hominem a non-homine, cum intellectus sit liber. Possum etiam hoc facere in ente et non-ente, scilicet dividere ens a non-ente.(10) Si autem enti non correspondeat unitas conceptus, sed plures conceptus, omnes isti conceptus partiales possunt movere intellectum, et intellectus poterit tunc venire in conceptionem non-entis universaliter et non particulariter, ut dicit Ioannes. Et istum modum videtur ponere Philosophus in textu commenti 25, cum dicit intellectum intelligere indivisibile, ut punctum, per illud, quod est divisibile. Eodem modo habendo notitiam entis possum devenire in notitiam non-entis.(11) Ad rationes in oppositum respondeo per dictum Aristotelis in II huius, ubi quaerit, quomodo tenebra possit a visu cognosci, cum tamen omne, quod a visu videtur, sit color. Et dicit Aristoteles ibi, quod omne, quod videtur a visu, vel est color vel suum oppositum, quod ad colorem potest reduci. Et ita in proposito omne, quod intelligitur, est ens vel oppositum entis, ad ipsum tamen ens reducibile.(12) Et sic ad primum, quando dicitur: “Ens et intelligibile convertuntur”, dico, quod hoc est verum de eo, quod primo intelligitur, nisi pro quanto est reducibile ad ens. Opposita autem sunt eiusdem coordinationis, quare unum poterit ad aliud reduci.(13) Ad aliud, quando dicitur, quod obiectum intellectus est verum, dico, quod hoc est verum de eo, quod primo et per propriam speciem intelligitur. Similiter ad alterum dico, quod est verum de eo, quod per se et primo intelligitur.(14) Ad alterum “ex cognoscente et cognito paritur notitia” dico, quod est verum de eo, quod primo intelligitur, non-ens autem non primo intelligitur, sed secundo ex pluribus conceptibus.(15) Similiter etiam ad ultimum dicitur, quod est verum de eo, quod per se et primo intelligitur. |