BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum detur sensus agens?

 

(1) Quaeritur ulterius, cum sit necessarium ponere intellectum agentem, videtur, quod eadem ratione debeat poni sensus agens, quia, sicut ad intellectionem non sufficit phantasia et intellectus possibilis, sed ulterius requiritur agens, ita videtur, quod in sensatione non sit sufficiens obiectum et sensus vel oportet dare rationem, quare detur intellectus agens et non sensus.

(2) De hoc sunt opiniones multae. Ioannes tenet in II huius, quod detur sensus agens pro sensatione causanda, non pro specie sensibili. Vult enim, quod, cum color produxerit speciem sui in sensum, sensus agens producat sensationem.

(3) De hoc nihil dico nunc, quia in II huius satis dictum est de hoc.

(4) Aliqui tenent, quod, sicut datur intellectus agens, ita datur sensus agens. Et isti sunt bipartiti, quia aliqui tenent, quod sit idem cum intellectu agente, sed pro quanto producit speciem intelligibilem, vocatur intellectus agens, pro quanto vero producit speciem sensibilem, vocatur sensus agens. Et dicunt hanc esse sententiam Averrois in II huius commento 6, quia dicunt, quod Averroes dicit, quod hoc latet de sensu et apparet de intellectu. Et Aegidius in V Quolibeto quaestione 14 dicit, quod, si daretur talis substantia, quae causaret species sensibiles, non deberet vocari sensus agens, quoniam non sentit, sed debet vocari intellectus agens, quoniam est substantia separata.

(5) Ista opinio non est vera, quia, ex quo et ipsae bestiae sentiunt, non est dicendum, quod intellectus agens causaret in eis speciem sensibilem, et etiam, quia intellectus agens est pars animae nostrae, non potest ergo esse nisi in nobis.

(6) Alii vero dixerunt, quod sensus agens est alia substantia ab intellectu agente.

(7) Sed ista quoque opinio non videtur mihi vera, quoniam hoc modo intelligentia esset in bestiis, quia non reponeretur in aliquo loco nisi in bestiis, quod est ridiculum dicere.

(8) Ideo ego magis approbo aliam opinionem, quod non detur sensus agens; et si quaeratur ratio de hoc, cum eadem sit ratio de utroque, respondeo et dico, quod, qui negant species intelligibiles, habent etiam negare species sensibiles. Quod tamen est fatuum dicere.

(9) Dico igitur ego, quod argumentum Averrois in commento 6 est tale: Cum manifestum sit experientia, quod species producatur a colore, quaerit ibi Averroes, unde proveniat haec species; non a colore, quia color est imperfectior specie; non etiam a medio, ut ibi probat Averroes; ergo videtur, quod procedat a sensu agente. Ex quo dicto patet error Ioannis, qui non posuit sensum agentem pro specie causanda, sed pro sensatione tantum.

(10) Ad quam rationem respondetur ex sententia Alberti, Thomae, Aegidii et Scoti, quod color in omni sua operatione dependet a corporibus caelestibus et etiam terrenis et in omni sua actione imitatur intelligentias. Inquantum ergo est instrumentum intelligentiarum, producit speciem, non quidem virtute sua, sed virtute intelligentiarum, sicut calor, qui producit ranam ex putrida materia, non quidem virtute sua, sed pro quanto est instrumentum intelligentiarum, ut dicitur XII Metaphysicae textu commenti 13 et 18. Et ita non inconvenit, quod species producatur a colore, quia hoc non est virtute sua, sed virtute superiorum.

(11) Sed vos dicetis contra hoc et bene, quia ego possem dicere hoc modo non dari intellectum agentem, sed quod phantasma producit speciem intelligibilem in virtute intelligentiarum.

(12) Respondeo, quod non potest sciri demonstrative, an detur intellectus agens; tamen quia viri magnae auctoritatis hoc concesserunt, ideo et nos concedimus illud. Et etiam experientia est in oppositum, quoniam ad productionem rei magis perfectae plura requiruntur quam ad productionem rei minus perfectae, sicut ad producendum ranam non requiritur nisi calor caelestis et materia praeparata, in productione vero hominis ultra materiam et calorem caelestem requiritur agens particulare, ut pater. Et ita, quia species intelligibilis est perfectior sensibili, ultra phantasmata requiritur agens particulare, scilicet intellectus agens, qui non requiritur in specie sensibili causanda. Et istud bene declarat Aegidius in loco allegato, quia dicit, quod, quanto est forma perfectior, tanto magis habet agens sibi coniunctum, sicut in elementis illud, quod movet, non est illis coniunctum, sed moventur ab extrinseco, scilicet a generante vel removente prohibens, et etiam bestiae non egent tantis adminiculis, quae sint in eis, sicut homo; ita intellectio, quae est perfectior sensatione, eget aliquo, quod intrinsece sit in ipso intellectu, non quod sit tantum extrinsecum ab eo.