BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum sit necesse ponere intellectum agentem propter

ipsam intellectionem causandam stante priori necessitate?

 

(1) Quaeritur ulterius, utrum sit necessarium ponere intellectum agentem propter ipsam intellectionem causandam stante etiam necessitate, quae dicta est prius, et videtur, quod sic, quia idem est agens et disponens et introducens formam VII Metaphysicae textu commenti 31. Cum species sit dispositio ad intellectionem, illud, quod causabit speciem, causabit intellectionem. Sed species causatur ab intellectu agente. Ergo et intellectio.

(2) Item activum et passivum debent adaequari ita, quod, quanta sit passibilitas patientis, tanta sit activitas agentis. Sed intellectus possibilis est in potentia ad intellectionem. Ergo agens erit activus intellectionis. Quare intellectus agens producit intellectionem. Et multi Thomistae tenent hoc, quod scilicet intellectus possibilis non concurrat effective ad intellectionem, sicut tenebat praeceptor meus, Franciscus de Nardo.

(3) Ad rationes adductas superius contra hoc respondetur. Ad dictum Averrois in commento 19, quando dicit, quod intellectus possibilis est utrumque, actio scilicet et passio, primo possem negare Averroem. Sed hoc non placet. Ideo aliter respondetur, quod, quando dicitur, quod est utrumque, intelligitur, quod, cum intellectus agens sit tantum in actu, intellectus possibilis quandoque est in actu, quandoque in potentia ita, quod istud dictum non refertur ad hoc, quod intellectus agat, sed ad hoc, quod sit in actu.

(4) Alia est responsio Burlaei in VI principiis capitulo de actione, quod, quando dicitur, quod intellectus habet duas intellectiones, dico, quod re vera non est actio et passio, sed sunt actiones modo grammaticali quoad modum significandi ex eo, quod talia verba sint activa.

(5) Item similiter ad illud, quod dicitur de dicto Aristotelis in II huius textu commenti 37, dico, quod illud, quod dicit Aristoteles, est verum de actione grammaticali.

(6) Ad aliam rationem: Cum dicitur: ‘Intellectio est actio immanens’ – IX Metaphysicae textu commenti 19 –, dico, quod intellectio non est actio ipsius intellectus nisi grammaticaliter loquendo.

(7) Alii vero dicunt – et est opinio communis –, quod intellectus concurrit effective ad intellectionem causandam. Et istud tenet Scotus, quamvis priorem opinionem non improbet. Istud etiam tenet maior pars Thomistarum, et Albertus est huius opinionis, qui idem tenet de sensu. Et Augustinus tenet hoc in IX De trinitate cap. ultimo, ubi dicit, quod ex cognoscente et cognito paritur notitia. Et isti moventur maxime ex dicto Aristotelis in II huius textu commenti 37, ubi exemplificat de sensu, licet aliqui glossent illud, quia illa non est vera actio, sed potius passio. Moventur etiam ex dicto Aristotelis, quando dicit, quod aliquae sunt actiones immanentes, ut intellectio, et huius sententiae fuit Aegidius.

(8) Tunc non est difficile respondere ad rationes Ioannis, quoniam dico, quod, etsi intellectus non possit pure et sincere concurrere ad intellectionem effective, tamen specie informatus potest efficere ipsam intellectionem – sicut enim dicit Augustinus: Ex cognoscente et cognito paritur notitia. Et ratio huius est, quoniam secundum Averroem est in pura potentia, et ideo non est in actu effectivo intellectionis. Et etiamsi teneatur, quod sit tantum una potentia, ut tenent Christiani, non est magis ad efficiendum unam intellectionem quam aliam. Quare nullam ex se potest efficere.

(9) Et quando dicitur: “Idem non est in potentia activa et passiva respectu eiusdem”, dico, quod hoc non est respectu eiusdem et secundum idem, quoniam, ut est in pura potentia, patitur et recipit intellectionem, ut vero est informatus specie, efficit illam. Modo hoc est secundum diversas rationes, sicut et forma elementi, pro quanto est materia, movet, pro quanto vero est in actu, movetur.

(10) Ad aliam. Et cum dicitur: “Species concurrit dispositive, ergo non effective”, dico, quod non inconvenit idem concurrere effective et dispositive, sicut in motu elementorum removens prohibens movet effective, saltem instrumentaliter, et etiam disponit, quia removet impedimentum talis motus.