BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum species sensibilis et sensatio

sint idem realiter?

 

(1) Altera dubitatio est, quia dictum est, quod obiectum in virtute superiorum producit speciem, quaeritur modo, utrum ad talem sensationem requiratur aliquid alterum praeter organum et speciem, et hoc est quaerere, utrum species sensibilis et sensatio sint idem realiter.

(2) Videtur primo, quod non, quia, sicut est in intellectu, ita est in sensu. Sed ad causandam intellectionem in intellectu requiritur aliquid alterum praeter intellectum et speciem intelligibilem. Ergo ita est in sensu.

(3) Maior patet per convenientem similitudinem. Minor probatur, quia in intellectu aliquando sunt species et tamen non est intellectio.

(4) Item aliquando in sensu est species sensibilis, non tamen tunc sentimus. Aliquando enim deleta sub oculis non videmus, ut dicitur in De sensu et sensato. Nec tamen est credendum tunc species non esse in sensu, quoniam istae species agunt mere naturaliter.

(5) Item et tertio apparet hoc ex sententia Aristotelis in II huius textu commenti 37, ubi dicit, quod anima est causa effectiva omnium operationum, quae sunt in corpore. Modo si sensus et species essent per se sufficientes causae sensationis, tunc anima non esset effectiva omnium suarum operationum.

(6) Item ex IX Metaphysicae intellectio et sensatio sunt actiones immanentes. Cum autem actio immanens sit, quae manet in agente, tunc sensus erit causa activa sensationis, cum etiam concurrat passive.

(7) Item et est quintum argumentum, quod sumitur a Ioanne, in quo multum insistit, quia, si sola species cum sensu essent sufficientes causae sensationis, tunc sensibile esse perfectius sensu. Consequens est falsum, ut patet. Ergo et cetera. Falsitas consequentis probatur, quia, ut dicit Aristoteles in libro De animalibus, quod sentit, est perfectius eo, quod non sentit. Consequentia probatur, quia illud est perfectius, cuius perfectissima operatio est nobilior perfectissima operatione alterius. Si ergo sensus concurrit passive ad sensationem causandam et obiectum active, cum sit nobilius concurrere active quam passive, tunc sensibile erit sensu perfectius.

(8) In oppositum arguitur: “Frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora.” Sed absque hoc, quod ponamus aliquid alterum praeter speciem sensibilem et sensum, possumus omnia salvare. Ergo et cetera.

(9) Maior est per se nota.

(10) Minor patebit in solvendo rationes in oppositum factas. Item dicit Aristoteles in textu commenti 59 et 60 huius, quod sensibile reducit sensum de potentia ad actum. Item hic et ubique et in De sensu et sensato dicit Aristoteles sensum esse virtutem passivam. Item dicit Averroes in commento 62, quod sensibile reducit sensum ad postremam perfectionem, et dicit, quod, si produceret colorem realem, non esset comprehensio, quasi velit ibi, quod species sensibilis et sensatio sint idem realiter. Eadem est sententia sancti Thomae in II huius super textum commenti 14, ubi dicit, quod sensus est tantum virtus passiva.

(11) De hoc sunt diversae opiniones. Aliqui tenent primam partem, scilicet quod sensatio distinguitur realiter a specie sensibili et quod istae non sunt sufficientes causae sensationis. Et si quaeratur, quid producat effective ipsam sensationem, de hoc aliqui dicunt, quod illa virtus, quae producit speciem sensibilem, producit sensationem, et quod talis sensus agens principaliter concurrit ad sensationem, sive modo illud sit deus aut aliqua alia intelligentia aut una virtus in sensu.

(12) Aliis non placet hoc, quia tunc non solveretur, si anima non concurrit ad sensationem, quomodo sensatio sit actio immanens.

(13) Ideo alii aliter dicunt. Et est Albertus, quod sensatio producitur a sensu mediante specie sensibili. In sensu enim recipitur species, quae species recepta et sensus causant sensationem. Et hoc dicit, ut salvet, quomodo anima concurrat effective ad operationes suas et quomodo sit actio immanens ipsa sensatio.

(14) Contra istam opinionem multa dicit Ioannes de Ianduno et totum eius posse est in hoc, quia impossibile est eandem virtutem concurrere active et passive ad eandem operationem. Ideo si sensus concurrit passive ad sensationem, non concurrit active. Item species est dispositio ad sensationem; ergo non concurrit effective ad ipsam. Et imaginatur ipse alium modum, quod, si ista non sunt per se sufficientia ad sensationem, tunc, quod causat sensationem, dicit ipse, quod in omni sensu sunt duae potentiae, una passiva et altera activa, et quod per passivam recipit sensationem, per activam vero eam causat, et arguit contra se Ioannes, quia Aristoteles non ponit in sensu istam virtutem activam; dicit ipse, quod, etsi Aristoteles eam non ponat, bene Averroes eam ponit, quasi velit praeponere Averroem Aristoteli.

(15) Altera est opinio, quae, ut videtur, est sancti Thomae, quae ponit sensationem non differre realiter a specie sensibili et quod ultra speciem sensibilem non requiritur aliquid alterum pro sensatione causanda, quam expresse ponit super textum commenti 149, quamvis aliqui Thomistae non confiteantur istam esse eius opinionem, quam opinionem videtur ponere Commentator in fine commenti 62, ut ibi notavimus.

(16) Volendo ergo sustinere istam opinionem sic potest responderi ad argumenta in oppositum facta.

(17) Ad primum, quod, sicut est in intellectu, ita est in sensu, potest primo dici negando minorem. Ad probationem aliqui Thomistae concedunt, quod intellectio et species intelligibilis sunt idem. Et cum dicitur: “Remanet species, non tamen est intellectio”, dico, quod illa species est imperfecta, et species imperfecta non est idem, quod intellectio.

(18) Aliter potest responderi negando similitudinem, et ratio est, quia sensatio est cognitio, quae immediate terminatur ad rem, sed intellectio terminatur ad aliquid alterum a re, scilicet ad speciem intelligibilem, sicuti in intellectione beatorum, in quibus ultra intellectum possibilem et intellectionem non requiritur aliquid alterum nisi deus, qui est eorum species.

(19) Ad alterum, quia aliquando delata sub oculis non videmus, beatus Augustinus dicit hoc esse, quia ad sentiendum oportet, ut intentio sit copulata cum virtute, id est oportet, ut anima advertat et velit sentire tale obiectum. Quod dictum ego non bene intelligo, nisi velit dicere hoc esse, quia virtutes interiores sunt rectae et una non operante altera non operari potest. Omnes enim virtutes habent spiritus determinatos, per quos operantur. Et Avicenna in VI Naturalium dixit, quod hoc arguit colligantiam ipsarum virtutum. Et puto istam esse copulationem virtutis, qua utuntur theologi.

(20) Stante hoc dico, quod species sensibilis non est idem, quod sensatio, quomodocumque sentiatur species sensibilis. Si enim species sensibilis sit in sensu depauperato spiritibus, tunc non est cognitio, et hoc, quia subiectum non est bene dispositum. Agens enim non agit nisi in patiente bene disposito. Si autem sit in patiente optime disposito, clarum est, quod est sensatio.

(21) Ad alterum, quod anima non esset causa effectiva omnium suarum operationum, ista ratio est multum difficilis. Pro quo est notandum, quod sensatio ex ea parte, ex qua est cognitio, non dicit actionem aut passionem, sed accidit cognitioni, quod sit cum actione aut passione. Pariformiter sensatio in sui ratione formali non includit actionem aut passionem, quamvis ei accidat, quod sit cum actione aut passione, ut bene dixit Scotus in Quolibetis quaestione 13, et quamvis, ut dicit Burlaeus in Sex principiis, existimetur, quod sensatio et intellectio sint actiones grammaticaliter loquendo, tamen physice loquendo sunt magis passiones et quia ita est, quod illud, quod recipit sensationem aut intellectionem, appellatur sentiens aut intelligens, non autem illud, quod afficit illam.

(22) Stante ergo hoc, quod intellectio formaliter non dicat actionem aut passionem, dico, quod re vera est ita, quod anima non est causa effectiva omnium suarum operationum. Et cum dicitur: “Aristoteles est in oppositum”, dico, ut dicit Averroes ibi, quod existimatur, quod sit causa effectiva suarum actionum, non tamen est ita, quod sit causa effectiva earum, immo dicit Averroes ibi, ut quidam reputant.

(23) Similiter ad quartum, quando dicitur, quod sensatio est actio immanens, dico, quod sensatio non est actio, immo potius est passio quam actio, quamvis formaliter nullum horum sit.

(24) Ad quintum, quando dicitur, quod sensibile esset perfectius sensu, sanctus Thomas in loco dicto dicit, quod, quamvis sensibile agat in sensum, non tamen est eo perfectius, quia habet perfectiorem operationem, quam ipsum sensibile. Possumus nos dare duas responsiones ad hoc, primam, quod, quamvis sensibile agat in sensum, non tamen est eo nobilius, quoniam non agit in sensum in virtute ipsius, sed in virtute superiorum. Altera responsio est negando consequentiam. Ad probationem, quando dicitur: “Obiectum concurrit active ad sensationem”, dico, quod sensatio, inquantum est cognitio, non dicit formaliter actionem aut passionem. Et quamvis obiectum, inquantum agit, sit perfectius sensu, qui patitur, non tamen absolute est perfectius, quia sensus sentit, obiectum autem non sentit; quod autem sentit, est perfectius eo, quod non sentit. Ista ergo est opinio sancti Thomae non multum usitata.

(25) Sed opinio Alberti est multum usitata, et qui vult eam tenere, potest ad obiecta faciliter respondere. Sensus enim ut nudus concurrit passive ad sensationem, ut vero informatus specie sensibili concurrit active. Similiter ad secundum dico, quod species concurrit effective, non quidem principaliter, sed dispositive.

Opinio Ioannis nullo modo est vera.