Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Numquid intellectus suamoperationem intelligat?
(1) Quaeritur, quomodo intellectus suam operationem intelligat. De “si est” non est dubitatio, quia hoc est clarum, sed de modo est quaestio.(2) Ioannes hic dicit fatuitates: Duo sunt modi dicendi, unus, quod per eandem intellectionem, per quam intelligo obiectum, intelligam etiam intellectionem, nec hoc inconvenit in immaterialibus, quod idem duo repraesentet, ut in divina essentia repraesentantur omnia entia et ipse deus. Et hoc dicit Ioannes. Sed credo hoc esse falsum, quia vel ista actio est una vel plures; si primum, cum aliquid intelligam, semper intelligam me intelligere, quod est falsum; si vero ita, quod sint diversae, quomodo different istae actiones inter se?(3) Altera est opinio sancti Thomae in I parte quaestione 87 articulo 3, quod non sit eadem intellectio et quod potest operatio esse tunc, cum ipsa, quae intelligitur, non sit illud, quo mediante nos intelligimus, sed est id, quod nos intelligimus, cum et ipsa sit ens.(4) Et si diceres, quod tunc procederemus in infinitum in actibus animae, respondet ad hoc Thomas in I parte 86 quaestione 2 articulo, quod in actibus animae non est inconveniens procedere in infinitum, ut bene dicit sanctus Thomas. Et in hac secunda operatione intellectus concurrit effective.(5) Sed tunc est difficultas, utrum sensus habeat talem actionem. Themistius in II huius videtur dicere, quod sic. Tamen, ut est sententia Aristotelis in De somno et vigilia, nullus sentit suam operationem. Ego puto, quod non, sed quae est maior ratio, quod intelligat, non autem sensus, dico, quod, quia intellectus est supra se reflexus, potest se intelligere. Nulla autem virtus materialis potest cognoscere se, quia nihil potest agere in se in his materialibus, quamvis in abstractis hoc possit esse verum. Aliquid enim est in superiori, quod non est in inferiori. Et ideo abstracta possunt se intelligere, et hoc ex perfectione eorum.(6) Altera dubitatio est, utrum Aristoteles in hoc capitulo tractet de obiecto intellectus. Dicitur, quod sic, ut etiam omnes Latini dicunt in textu commenti 9.(7) Ex altera parte videtur, quod non, quia tunc Aristoteles non observaret id, quod ipse dixit in hoc II 5 quaestione, scilicet quod prius est tractandum de obiecto quam de potentia aut de operatione, immo faceret oppositum. Prius enim tractaret de potentia, scilicet in 1 capitulo huius III, et in 2 tractaret de obiecto, scilicet in hoc capitulo 2, et in textu commenti 21 inciperet tractare de actione intellectus.(8) Forte dices, quod Latini male exponunt, Themistius autem et Averroes melius, cum ipsi aliter introducant, ut visum est. Istud nihil est, quia prius debuit determinare obiectum et operationem quam potentiam. De hoc nullus dicit. Ego tamen dicerem, quod prius quoquo modo determinavit de obiecto quam de operatione, et hoc, quando dicit in textu commenti 4: “Necesse est, quoniam intelligit omnia.” Si ergo omnia intelligit, ens est suum obiectum. Et si diceres: ‘Non descripsit suum obiectum’, dico, quod, quia ens non habet descriptionem, cum nihil sit notius ente, ideo ipsum non descripsit. Et cum dixit, quod intelligit, tractavit de operatione. In hoc vero capitulo magis determinavit de obiecto. Et in textu commenti 21 magis determinate locutus est de operatione intellectus, immo idem facit in II huius in capitulo de sensu, quia prius tractat de sensu in communi et postea tractat de obiecto, scilicet sensibili communi et proprio. |