Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum singulare cognoscatur abintellectu et quomodo?
(1) Quaeritur etiam, utrum singulare cognoscatur ab intellectu nostro et quomodo cognoscatur.(2) De secundo mihi videtur, quod singulare cognoscatur ab intellectu nostro et satis distincte, quamvis aliqui dicant, quod non. Sed ista opinio videtur falsa.(3) Primo Aristoteles in textu commenti 9 dicit, quod singulare cognoscitur vel a diversis virtutibus vel ab una aliter se habente. Ecce ergo, quod concedit in hoc secundo membro universale et particulare ab una virtute cognosci! Ista autem virtus non potest esse sensus, quia sensus tantum circa singularia versatur. Ergo est intellectus, qui ambo cognoscit.(4) Item intellectus comparat universale particulari. Eadem autem est virtus, quae cognoscit aliqua et ponit differentiam inter illa, II huius textu commenti 46.(5) Item inductio est a particularibus ad universalia. Eadem autem est virtus, quae ex particularibus colligit universale. Nec est dicendum inductionem fieri a diversis virtutibus, quia hoc est falsum. Immo audivi unum doctorem hoc inconveniens concedere.(6) Item nonne sunt syllogismi particulares, quos non potest facere aliqua virtus sensitiva? Procedunt enim ex una universali et alia particulari, quia regulantur per dici de omni et de nullo. Sensus autem non cognoscit universalia. Sed videndum est de modo, per quem intelligit singulare.(7) Hic sunt duae opiniones. Prima est nominalium, quae etiam videtur esse Alexandri, quae stat in tribus conclusionibus.(8) Prima conclusio est, quod singulare cognoscitur per propriam speciem, quia intellectus ponit distinctam differentiam inter universale et particulare. Hoc autem non potest esse, nisi habeat distinctam cognitionem de illis, et hoc non potest haberi nisi per eius conceptum.(9) Item vel cognoscitur per propriam speciem vel per speciem universalis. Si primum, habeo intentum. Si secundum, cum ista species ducat nos in notitiam omnium singularium in communi vel in confuso, non potero habere notitiam unius determinati individui, ut Sortis aut Platonis.(10) Secunda conclusio: Primum, quod intelligitur ab intellectu nostro, est singulare. Quae conclusio probatur, quia illud primo intelligitur, quod primo phantasiatur. Singulare autem primo phantasiatur. Ergo primo intelligitur. Prima propositio est manifesta ex eo, quod intelligere nostrum dependet a phantasmatibus. Minor patet, quia phantasia est singularis.(11) Item sic se habet singulare incomplexum ad universale incomplexum, sicut singulare complexum ad universale complexum. Sed singulare complexum prius cognoscitur quam universale complexum. Ergo et ita est de incomplexo. Maior patet ex convenienti similitudine. Minor probatur, quia, si cognosco, quod reubarbarum purgat choleram, prius cognosco de aliquo reubarbaro, quod purgat choleram, sicut dicitur in II Posteriorum in fine et etiam in I Posteriorum in capitulo de ignorantia, quod deficiente sensu deficit scientia illius sensibilis, quod habetur per sensum illum.(12) Item et est tertia ratio, quia universale non cognoscitur nisi abstrahendo a particularibus. Sed abstractio non fit nisi a noto. Ergo singulare prius fuit cognitum ab intellectu.(13) Tertia conclusio est, quod universale non cognoscitur nisi ex comprehensione multorum singularium, et ex similitudine reperta in singulari causatur universale, sicut concipiendo Sortem et Platonem ex maxima eorum similitudine causatur conceptus specificus et videndo hominem et asinum ambos habere virtutem sensitivam causatur alius conceptus, ut puta genericus, quia non habent tantam similitudinem, quanta est in Sorte et Platone. Non ergo universale primo et simpliciter fit, sed ex collatione multorum individuorum. Et pro hoc est auctoritas Alexandri hic in paraphrasi et in capitulo 22, ubi videtur hoc aperte dicere. Dicit enim, quod, cum sensus cognoverit hoc vel hoc album, statim intellectus ex his sensuum intentionibus album cognoscit. Quid clarius? Idem videtur dicere Themistius in I huius commento 4; et Averroes in XII Metaphysicae commento 4 dicit, quod universalia apud Aristotelem sunt collecta ex particularibus in intellectu, qui accipit inter ea consimilitudinem et facit ea unum in actu. Haec ipse! Quid ergo clarius quam dicere, quod particularia sunt in intellectu! Dicit ergo, quod particulare ab intellectu cognoscitur. Et ratio est, quia nulla alia videtur via posse causare universale. Et ista fuit opinio Burlaei in I Physicorum et Gregorii Ariminensis in I Sententiarum distinctione 3 quaestione 1 articulo 1, quod scilicet cognoscatur singulare ab intellectu per propriam speciem. Istam tamen speciem habet a sensu. Non enim potest intelligere singulare, nisi prius id senserit sensus et quod conceptus communis sit posterior conceptu particularium.(14) Altera opinio est, quae huic ex toto opponitur, quam insequuntur Albertus, sanctus Thomas, Scotus, quae et ipsa stat in tribus conclusionibus.(15) Prima, quod singulare non cognoscitur ab intellectu per propriam speciem. Prima ratio, quia receptum non recipitur secundum naturam recepti, sed secundum naturam recipientis. Cum ergo intellectus habeat recipere ipsum, non recipit secundum naturam singularis, scilicet singulariter, sed secundum naturam intellectus, scilicet universaliter. Item nos diximus superius, quod intellectus in hoc differt a sensu, quia intellectus universaliter, sensus singulariter recipit. Ergo illud, quod in intellectu recipitur, non singulariter recipitur, sed sub conceptu universali concipitur.(16) Item non esset necessitas ponendi intellectum agentem. Quod probatur, quia intellectus agens non ponitur nisi ratione universalis, quod ab intellectu nostro debet recipi, ut est sententia Averrois in commento 18 in fine. Si autem singulare reciperetur in intellectu, ad quid esset ponendus intellectus agens?(17) Item arguunt moderni argumento, quod reputant Achillem: Si intellectus haberet conceptus singulares ipsorum singularium, sciret ponere differentiam inter duo individua eiusdem speciei et cognoscere differentiam, quae est inter talia individua. Hoc autem est falsum de duobus ovis repraesentatis, quorum unum sit repraesentatum in una hora, aliud in alia; verbi gratia pono hic unum ovum vel habens proprium conceptum huius vel non; si non, habeo intentum; si sic, volo, quod tunc aliud ponatur. Tu credes illud esse idem ovum. Ergo non scies ponere differentiam.(18) Secunda conclusio est, quod intellectus non intelligit primo singulare, quod declaratur, quia intelligit reflexe, ergo non directe. Consequentia probatur, quia linea recta non est reflexa. Assumptum patet hic in textu commenti 10.(19) Item quod per accidens intelligitur, non primo intelligitur. Singulare per accidens intelligitur. Ergo non primo intelligitur. Assumptum patet, quia per se et per accidens non sunt idem numero; probatur per famosam propositionem, quae dicit: Universale per se, singulare per accidens intelligitur ab intellectu.(20) Item quod est primum obiectum, prius intelligitur. Universale autem est primum obiectum intellectus. Ergo prius cognoscitur ab intellectu quam singulare. Maior est manifesta. Minor probatur, quia, ut communis est sententia, intellectus est universalium, sensus vero particularium.(21) Tertia conclusio est, quod isti in sua tertia conclusione sibi contradicunt, quia singulare prius intelligitur et universale non intelligitur nisi per comprehensionem multorum singularium, et comprehensio sive collectio singularium non est nisi universale. Ergo universale cognoscitur ante universale, quod est inconveniens. Restat ergo dicere, quod universale per speciem universalis primo cognoscitur et singulare secundario cognoscitur. Nec oportet habere conceptus particulares, primo quoad hoc, quod universale intelligatur. Sed tunc ego quaeram, si particulare non cognoscitur ab intellectu per speciem propriam, quomodo fiat intellectio singularium. Respondent, quod species decisa ab obiecto secundario repraesentat universale per se primo, et quia est imago decisa a phantasmate, repraesentat etiam singulare, licet non primo, sed reflexe dicatur, de qua reflexione supra dictum est in textu commenti 10.(22) Utraque harum partium potest teneri, et deus de hoc scit veritatem. Ego autem nescio. Dico tamen, quod prima opinio mihi magis placet. Quia tamen sua argumenta non concludunt, ad illa respondebimus.(23) Ad primum, quod intellectus ponat distinctionem inter universale et particulare, huic argumentationi non est facile respondere. Dico tamen, quod ponit differentiam inter ea non per speciem particularis distinctam a specie universalis, quia non potest habere speciem singularis. Sed dices: Unde est, quod ponit differentiam inter ea? Dico, quod in prima operatione, quando directe intelligitur universale, tantum universale cognoscit, sed in secunda operatione, quando revertitur ad phantasmata, ponit differentiam inter universale et particulare.(24) Sed haec responsio non multum valet, quia, si non est diversitas specierum, ergo nec intellectionum, cum duae intellectiones non proveniant ab eadem specie, quare, si non habebit speciem singularis, non poterit inter ea differentiam ponere, cum tamen unum cognoscat, scilicet universale, quia eius solius habet speciem.(25) Ad secundum, quod species universalis causat confusam cognitionem particularium, respondetur, quod species universalis, quantum est de natura sua, non causat distincte cognitionem particularium, per accidens autem, inquantum causat, ab hoc vel ab hoc particulari determinato ducit in cognitionem alicuius particularis et non alterius, et ita per accidens causat distinctam cognitionem particularium.(26) Ad argumenta facta pro secunda conclusione!(27) Ad primum: Quod primo phantasiatur, primo intelligitur. Negatur assumptum, et ratio est, quia nos phantasiamur particularia tantum et particulariter, intellectus autem tantum universale et universaliter intelligit.(28) Ad secundum: Sicut se habet complexum ad complexum, ita incomplexum ad incomplexum. Respondetur primo concedendo assumptum. Ad maiorem dico, quod non semper necesse est ad hoc, quod intelligam universale complexum, ut prius intellexerim particulare complexum, quia possum habere conceptum universalem complexum non habendo singularem. Quod autem dicitur de Aristotele, dico, quod illud est verum in principiis, quae habent ortum a sensu, non de aliis principiis, sicut accidit in geometria, ubi aliquando habeo conceptum universalem alicuius conclusionis absque hoc, quod habeam conceptum singularem suorum singularium. Et in libro De historia animalium Aristoteles docet nos de moribus aliquorum animalium; tunc de his animalibus habemus conceptum communen, numquam tamen habemus conceptus particulares istorum animalium. Aliter potest responderi negando assumptum et similitudinem illam, et ratio est, quia, quando comprehenditur universale incomplexum, non repraesentatur natura communis, sed comprehendendo universale complexum, repraesentatur suppositum ratione de li ‘omnis’, quod, si adiungitur, licet stet primo pro natura in communi, ut dicendo ‘omne reubarbarum purgat choleram’, ratione de li ‘omnis’ repraesentatur suppositum. Licet enim stet pro natura in communi, ista tamen natura habet exerceri in suis suppositis. Et ita non valet similitudo.(29) Ad aliud “universale abstrahitur, et abstractio non fit ab ignoto” dico, quod est aequivocatio de abstractione. Non enim abstrahitur eo modo, quo argumentum concludit, ut, quando notum a noto abstrahitur, sed est abstractio ad hunc sensum, quia singulare, quod est in potentia intellectum, fit actu intellectum.(30) Ad illud, quod dicitur in tertia conclusione, scilicet istam esse sententiam Alexandri, Themistii et Averrois, dico, quod suae auctoritates non sunt verae pro universali, quod est prima intentio, sed pro universali, quod est secunda intentio. Homo enim et animal possunt haberi sine collatione multorum singularium, si pro prima intentione capiatur; si autem sumatur pro secunda, ut sunt genus et species, hoc non potest esse sine illa particularium collatione ab intellectu facta, quoniam genus et species habent de multis praedicari, quod non potest esse sine illa collatione. Sed ista responsio non est ad intentionem Alexandri, quia Alexander ibi dicit de albo et albo, et ita non valet. Nec videtur illa esse mens Averrois, quia arguit contra Platonem. Non est autem verum, quod Plato voluerit duas intentiones esse a materia separatas, qualiter ponebat ideas.(31) Si vero volumus tenere, quod intellectus intelligat singulare, sicut mihi videtur esse tenendum, possumus ad argumenta contra hoc facta respondere.(32) Ad primum, quod recipiens recipit secundum naturam suam, possumus dicere, quod intellectus habet duo, scilicet quod sit abstractus et quod sit forma materiae et ultima intelligentiarum. Quoad primum habet, quod tantum universalia intelligat, quoad secundum, quia est forma materiae et quia est naturae ancipitis inter abstracta et non abstracta, cum medium participet naturam extremorum, habet, quod singularia possit intelligere, quia a materia saltem quoad operari dependet.(33) Ad secundum, quod est ista differentia inter sensum et intellectum, dico, quod est differentia inter sensum et intellectum, quia sensus non recipit nisi singulare, intellectus vero universale et singulare; sed intelligit universale, pro quanto est abstractus a materia, singulare vero, inquantum a materia dependet in operari.(34) Ad tertium, quod tolleretur necessitas intellectus agentis, respondet Burlaeus in I Physicorum, quod ideo ponitur intellectus agens, quia materiale non potest agere in immateriale. Sed ista responsio non est ad mentem Averrois in commento 18, ubi ponit intellectum agentem solum propter universalitatem faciendam. Ideo dico aliter negando consequentiam, quia, si solum singulare intelligeret, non esset necesse ponere ipsum, sed quia ultra hoc etiam universale cognoscit. Et hoc est magis proprium ei quam singulare intelligere. Ideo ponitur intellectus agens.(35) Quodsi diceres: “A quo habet cognitionem singularis”, dico, quod habet a sensu. Fit enim transitus de ordine in ordinem a sensu ad intellectum, ut infra dicemus in textu commenti 18.(36) Ad quartum de duobus ovis respondeo, quod, si hoc argumentum concluderet, etiam de sensu concluderet, quia non cognosceret sensus singulare, quia virtus cogitativa nescit ponere differentiam inter ea. Et tamen species potuerunt in memoria conservari. Et ideo ad praesens aliter vero respondeo.(37) Ad argumenta facta contra secundam conclusionem! Ad primum respondetur, quod singulare intelligitur reflexe; Burlaeus in I Physicorum dicit de reflexione, quam dicit Averroes in commento 10. Sed quia illa expositio non est ad mentem Aristotelis, ideo aliter respondemus, quod illa reflexio non est, sicut imaginati sunt nostri Latini, sed cognoscit singulare reflexe, quia, sicut linea reflexa est gemina, ita etiam cognitio singularis, quia est per sensum et intellectum; vel dic secundum aliquam expositionem datam in textu commenti 10.(38) Ad secundum, quod per accidens intelligitur, dico, quod aliquid accidit universali, quod non est accidens in particulari, ut risibile accidit animali et non homini. Ita in proposito, quod intellectus intelligat singulare, hoc accidit intellectui, ut intellectus est, non tamen accidit ei, ut humanus, quia ut humanus potest intelligere particularia, sed ut intellectus non, nam XII Metaphysicae intellectus, ut intellectus est et abstractus, non intelligit particularia, sed universalia.(39) Ad tertium, quod singulare non cadit sub obiecto intellectus, scilicet sub universali, dico, quod universale est obiectum intellectus per exclusionem, ut dicit Gregorius, quia intellectus per universale differt a sensu. Potest enim intellectus apprehendere universale, quod non potest sensus, quia tantum circa particularia versatur, sicut est in sensu communi, qui colores, sonos et omnia sensibilia cognoscit, quae a sensibus particularibus cognoscuntur, et ultra hoc cognoscit operationes sensuum exteriorum, et tamen non distinguitur sensus communis a particularibus per hoc, quod talia sensibilia cognoscat, sed quia operationes sensuum exteriorum cognoscit. Ideo ab eis distinguitur.(40) Ad quartum, quod ante universale cognosceretur universale, dico, quod ista particularia, quamvis habeant causare conceptum communem, non tamen sunt universale nisi materiale, sicut sensus cognoscit duo alba, quae possunt causare conceptum communem, et tamen non sequitur, quod sensus cognoscat universale, ita ista singularia, quamvis possint causare conceptum communem et universale, non tamen sequitur, quod sit universale in actu. Et ita non cognoscitur universale ante universale. |