BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum intellectus intelligat se

per se an per aliud?

 

(1) Dubitatio prima est, an intellectus intelligat se.

(2) De re in se non est dubitatio, quia in nobismet experimur hoc, sed dubitatio est de modo, scilicet quomodo intelligat se.

(3) Certum est, quod non per sui essentiam non habendo conceptum distinctum a se, ut habet Commentator I Posteriorum, quia si sic, semper intelligeret se, quod est falsum, nisi prius alia intellexerit.

(4) Probatur autem, quod hae essent causae sufficientes intellectionis, quia est intellectus intelligens et ipsa intellectio et etiam scientia et scibile essent idem.

(5) A priori etiam probatur hoc: Intellectus possibilis est in pura potentia. Modo omne, quod intelligitur, intelligitur, inquantum est in actu, IX Metaphysicae.

(6) Cum ergo ita sit, videndum est, quid sit illud, per quod intellectus se intelligit. Philosophus in textu commenti 8 dixit, quod intelligendo alia se intelligit, quia intelligendo asinum quodammodo fit asinus. Videndum est ergo, an requiratur una species determinata magis quam alia sic, quod solum per unam speciem vel per quamcumque possit se intelligere.

(7) Et pro hoc mihi videtur dicendum, quod per quamcumque speciem indifferenter possit se ipsum cognoscere. Et hoc docet experientia, et Aristoteles dicit hoc superius, quod non determinat se ad aliquam speciem in loco illo. Sed stat tunc dubitatio: Si per quamcumque speciem potest se ipsum intelligere, quomodo est possibile, quod una species, ut puta asini, ducat intellectum in cognitionem asini et ipsius intellectus vel requiratur aliud. Et in hoc stat punctus.

(8) Reperiuntur duo modi dicendi: unus minus probabilis, et est, quod per speciem solam intellectus potest devenire in sui cognitionem, quia species habet duo repraesentare, primo illud, a quo deciditur, et hoc per se et primo, secundario subiectum illius, cum non debeat esse ingrata suo subiecto. Sic ergo per quamcumque speciem duo intelliguntur, subiectum et obiectum, sed primo ducit in cognitionem obiecti, secundario subiecti. Et forte, quod intellectus concurrit effective ad hanc actionem. Et hoc videtur dicere Averroes in commento 8, ubi dicit, quod intelligendo asinum fit aliquo modo asinus.

(9) Sed haec sententia videtur ambigua, quia, si per speciem se intelligat, vel hoc est voluntarium vel naturale. Non voluntarium, quia non semper hoc possumus; et etiam, cum voluntas praesupponat cognitionem intellectus, hoc prius esset cognitum ab intellectu. Si naturale, cum naturalia eodem modo se habeant semper in omnibus, ideo rustici intelligentes asinum per speciem asini etiam suum intellectum intelligent, et nos, quando aliquid intelligeremus, semper nostrum intellectum intelligeremus.

(10) Secundo hoc videtur inopinabile, quia vel per unammet cognitionem intellectus cognosceret se et asinum vel per duas. Si per unam, semper, quando unam intelligeret, aliud etiam intelligeret. Si per duas, sicut est, cum sint distincta obiecta, quaero, quomodo illi actus sint distincti, cum, quaecumque sint distincta, vel sint absoluta vel praesupponant aliquod absolutum. Ergo istae duae intellectiones habebunt duo absoluta distincta, quae erunt species vel aliquod alterum, licet forte sint ab eodem agente, sicut verbi gratia ego et tu calefimus ab eodem agente, tamen hoc est per diversas caliditates. Alia enim est caliditas in me et in te.

(11) Alius modus respondendi est, quod non tantum intellectus intelligendo se eget specie aliena, sed ultra illam requiritur aliud, scilicet conceptus unus distinctus a specie, ad quem causandum concurrit species ut efficiens instrumentale. Et sic cessat secunda dubitatio, quia dicam, quod duobus conceptibus distinctis intelligitur asinus et intellectus, et species asini est ut quo, et fit ista intellectio hoc modo: Ex eo, quod intellectus est informatus specie, agit in se ipsum causando intellectionem sui aliam a prima. Et hunc modum videtur tangere Averroes in commento 8 in fine ex mente Alpharabii.

(12) Nec credo intellectum statim, quod est informatus specie, ducere se in cognitionem sui, sed requiritur discursus et multa alia. Considerat enim istam speciem, a quo causata sit et in quo suscipiatur. Et ita venit in notitiam sui.

(13) Et nota, quod est differentia inter conceptum et speciem, quia de abstractis habemus conceptum et non speciem, de materialibus vero speciem et conceptum, quia habemus de eis phantasmata. Et intellectus intelligit conceptu diverso a specie asini et specie diversa.