BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

LIBER TERTIUS DE ANIMA

 

9

 

(1) Quoniam autem illud est magnitudo et cetera. Sequitur textus commenti 9. Expositores assignant hanc partem pro 2 capitulo III De anima. Ideo prius legemus, postea dicemus dubitationem. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et incepit dicere. In prima dicit, quoniam in 1 capitulo dictum est, quod intellectus est virtus passiva – et non cum abiectione contrarii, sed de passione solum receptionem habet –, et est dictum, quod non est corpus nec virtus in corpore, haec dicta sunt de substantia intellectus materialis.

(2) Et dedit differentiam. Et ultra quod est declaratum de substantia, ponit eius differentiam. Credo, quod Commentator velit intelligere, quod dicit Aristoteles textu commenti 7, ubi dicit, quod alia est passibilitas intellectus et alia sensus. In hoc autem loco vult ponere differentiam. Nam ex quo communiter dicitur, quod ita se habet intellectus ad imaginativam sicut imaginativa ad sensum, sed sensus movet imaginativam, ergo imaginatio intellectum, movens vero et motum sunt eiusdem naturae, ideo vult dare differentiam inter imaginativam et intellectum. Quae expositio, ex quo multum discrepat ab expositione Latinorum, multum tamen est conveniens.

(3) Et incepit dicere. Hoc commentum, licet non sit ita notabile sicut primum, ratione subiecti est tamen multum difficile. Haec est pars expositiva, in qua Aristoteles intendit hanc rationem secundum Averroem et Themistium. Si sunt aliquae duae virtutes, quae comprehendant diversa, et si idem alio seu alio modo, illae sunt distinctae; sed virtus imaginativa et intellectiva sunt huiusmodi; ergo et cetera.

(4) Tota vis tamen versatur circa minorem, quia prima est sicut principium. Nam formae distinguuntur penes operationem, et potentiae distinguuntur per actus, ut declaratum est in hoc 2. Minorem vero probat. Circa cuius probationem primo ponit unam partem se habentem ut antecedens et secundam se habentem ut consequens. Et sic haec pars in duas secatur: Prima correspondet primae, secunda secundae ibi et cum dixit.

(5) De prima duae sunt expositiones, una Alexandri, Themistii, Averrois, altera Latinorum. Aristoteles ponit hanc propositio­nem ‘quaecumque sunt habentia formam in materia sive intelligibilem sive sensibilem, in illis quiditas et habens quiditatem distinguuntur’. Diximus “intelligibilem”, quia VIII Metaphysicae duplex est scientia, quia duplex materia, sensibilis et intelligibilis, sensibilis, quae est in habitudine ad motum, intelligibilis vero, quae est quiditas denudata ab accidentibus, et recte, ut inquit sanctus Thomas, Aristoteles dixit duo, ut intelligeret res mathematicas et naturales. In his aliud est forma et quiditas et habens quiditatem, ut in deo et in intelligentiis, in quibus non est compositio ex materia et forma sensibili aut intelligibili.

(6) Sententia vero Latinorum praeter Albertum est, quod bene vult Aristoteles dicere esse aliqua, in quibus differt, sed alio modo. Nam in mathematicis utique quiditas differt, sed volunt, quod sola forma sit quiditas, immo et anima dicitur esse quiditas, licet minus, quia forma declaratur. Ergo. Quomodo differt quiditas et habens quiditatem? Nam quiditas est natura includens principia intrinseca et essentialia speciei, habens vero quiditatem includit principia accidentalia. Et sic quiditas idem est, quod universale, habens vero quiditatem idem, quod particulare et singulare. Quid vero sit principium individuationis, ad alium locum pertinet.

(7) Quaedam vero sunt, in quibus non differt, id est universale et singulare. Et hic sunt involutiones. Quidam enim volunt universale et singulare in abstractis non distingui, ut sanctus Thomas et Aegidius. Hic et in Quaestionibus de angelis vult, quod bene differant secundum rem huiusmodi principia, secundum vero intellectionem nostram minime, quia eadem virtute comprehenduntur. In istis vero differunt secundum intellectionem, quia principia accidentalia ut individualia sensu comprehenduntur, universalia vero intellectu. Latini ergo exponunt ‘quiditas’ et ‘habens quiditatem’, id est universale et particulare.

(8) Et cum induxit. Ponit, quid est, quod sit consequens. Et haec pars in duas secatur: Secunda patebit secundum omnes expositores, quia in hoc non differunt. Ponit nunc minorem. Si ista duo comprehenduntur singillatim, et alia virtute comprehenduntur. Nam imaginativa et sensu comprehenditur compositum, forma vero intellectu. Quodsi una virtus illa duo comprehendit, sive universale et particulare sive forma et compositum est, alio modo compositum comprehenditur a sensu, quia est virtus corporea et movetur tantum a corpore, et singulare etiam, quia sensus est cum hic et nunc, et non potest sensus sinceram formam cognoscere, quia, cum sit in materia, non cognoscit nisi ut in materia. Idem etiam sequitur de universali et particulari, quia in hoc non est discordia. Quodsi contingat, quod una virtus comprehendat illa duo, quod est, quando fit comparatio inter ipsa, quia virtus ponens differentiam inter duo oportet, quod cognoscat illa duo II huius textu commenti 146, ista virtus non potest esse sensus, ut dictum est, sed intellectus, si per aliam dispositionem cognoscit universale et per aliam particulare. Qui locus est difficillimus. Quidnam sit dispositio? Themistius et Alexander dicunt “per aliam dispositionem”, quia intelligendo universale non indiget auxilio sensus, sed bene hoc indiget in cognoscendo singulare. Qui locus potest multipliciter exponi, uno modo ut Platonici, quod comprehendendo universale non egemus sensu. Sed hoc est falsum, quia experientia constat nos non posse intelligere sine sensu. Alio modo – et est mens Averrois in III – non est dubitatio in me, quod intellectus in intelligendo universale non indiget, quod non dependeat a phantasmate in sua intellectione, sed in tantum dicitur non indigere sensu, quia non oportet, ut sensus prius cognoscat illud, sed intelligendo singulare, saltem materiale, oportet, ut sensus prius cognoverit quam intellectus, dixi de materiali, quia de immateriali forte non est sic dicendum, cum quandoque sine auxilio sensus comprehendatur; et quod haec sit mens Averrois, patet, per proprium exemplum, quod dicit, quod, quando sensus communis ponit differentiam inter album et nigrum, duo sunt ibi considerare, iudicium distinctionis, et hoc habet ex se, quia haec cognitio differentiae est a se, sed quod cognoscat album et nigrum, habet a sensibus exterioribus. Sic de intellectu: Quod cognoscat singulare, habet a sensu, quod universale, habet ex se, quia abstractus. Iste est bonus modus, tamen Latini intricant propter textum sequentem.

(9) Sic intellectus. Quia cognoscit universale directe, singulare indirecte et reflexe, ideo per aliam dispositionem cognoscit idem. Hoc autem tot habet expositiones, quot totus mundus non caperet. Thomistae inter se digladiantur, Capreolistae, Hervaeistae, item Scotistae inter se sunt discordes. Tamen ego sic intelligo: Intellectus cognoscit universale directe, id est primo et per se cognoscit, in qua cognitione habet se per modum lineae rectae. Sicut enim linea recta est simplex, ita et haec intellectio universalis est simplex. Particularia vero intelligit reflexe, quae reflexio secundum sanctum Thomam in I parte quaestione 8 articulo 1 fit hoc modo, quia primo intellectus cognoscit speciem universalem, ex qua devenit in notitiam particularium, sicut verbi gratia offertur albedo mihi, speciem albedinis intellectus intelligit primo et per se, quia repraesentat albedinem in universali, quia illa species est immaterialis, sicut et intellectus, per accidens vero et reflexe hanc albedinem intelligit, pro quanto, quod omnis effectus est repraesentativus suae causae. Species enim est causata a phantasmate, quod causatum est ab hac albedine, sicut etiam intellectus primo intelligit universale, singulare vero indirecte, pro quanto singulare est in potentia in universali. Et ista secunda intellectio terminatur per phantasmata, prima vero non. Est et alia expositio vera, utrum autem consonet litterae, nescio. Per aliam dispositionem, quia, si intellectus formam seu universale cognoscit, cognoscit ut intellectus, quia, ut intellectus est intellectus, habet cognoscere universalia, sed quod cognoscat singulare, accidit sibi, inquantum est phantasiatus. Ideo Themistius dicit hic et Commentator XII Metaphysicae commento 15 habet, quod intelligentiae non cognoscunt singularia nisi in universali.

(10) Duae occurrunt dubitationes, prima, quia secundum Averroem Aristoteles videtur dicere, quod intellectus non potest cognoscere singulare nisi in ordine ad universale, quando dicit: “Si separatius ...” Ideo quaeritur, utrum hoc sit verum, et videtur, quod non, quia possum intelligere Sortem de per se, non in ordine ad conceptum communem hominis. Hic locus multas habet expositiones, pro meliori tamen dicitur, quod sermo intelligitur de possibili, id est quod intellectus potest quandoque separatim intelligere singulare, et non est necessarium, quod a solo sensu comprehendatur, sed ab intellectu quoque potest comprehendi, quando coniunctius universale et singulare intelligitur.

(11) Altera dubitatio est. Datae sunt hic duae expositiones, una Graecorum et Arabum, altera Latinorum. Quae istarum sit melior, ex una parte videtur, quod expositio Graecorum sit melior, nam semper Aristoteles dicit ‘quod quid est’ ‘ipsa forma’ sic, quod sola forma sit quiditas, materia vero deferens quiditatem. Ex altera parte videtur, quod expositio Latinorum sit melior, nam si per magnum intelligitur particulare, tunc secundum Graecos compositum non intelligeretur ab intellectu, quod tamen non est verum, quare Aristotelis sermo erit falsus. Sufficiat dubitationes adduxisse, quia in altero textu patebit solutio istarum.

 

 

10

 

(12) Sensitivo quidem igitur et cetera. Sequitur textus commenti 10, in quo Averroes non continuat. Continuatio autem potest esse talis, quia, quod dixit Aristoteles, erat multum obscurum, licet secundum Averroem sit clarum, tamen secundum Latinos est difficile, secundum quos iste textus continuatur et coniungitur cum priori. Sic ergo continuatur cum textu priori, quia, quod posuit Aristoteles in universali, nunc declarat exemplariter. Praesens commentum in duas secatur partes iuxta duo, quae dicit Philosophus. Secunda ibi Deinde dicit: Et experimentatur. De prima diximus, quod in multis aliud est quiditas et habens quiditatem et quod vel a diversis virtutibus comprehenduntur vel ab una, secundum tamen alteram dispositionem. Dicit Averroes, quod compositum sensu comprehenditur, forma intellectu, et dicit, quod Aristoteles vult istam rationem, qualis est proportio obiecti ad obiectum, talis est potentiae ad potentiam. Modo compositum est aliud a forma. Ideo consonum est, ut a diversis virtutibus comprehendatur. Prima est nota, quia potentiae distinguuntur per actus. Secunda etiam est nota. Et hoc est, quod dicit Commentator. Sed nos in superiori lectione clare diximus, quia sensus est cum hic et nunc et ideo cognoscit singulare.

(13) Deinde dicit: Et experimentatur. Haec est secunda pars, in qua videbitis magnum errorem Averrois, et hoc propter suum textum malum. Commentator dicit, quod in hac parte vult declarare Aristoteles, quam dispositionem habet intellectus in componendo quiditates. Et dicit: “Quandoque habet dispositionem lineae rectae, quandoque sphaeralis, quia in componendo primam habet dispositionem lineae rectae, sed in abstrahendo quiditatem a quiditate habet dispositionem lineae sphaeralis.” Et hoc alludit ad opinionem Scoti, qui voluit obiectum intellectus esse quiditatem specificam, quae directe comprehenditur et sic, quousque ad genus generalissimum deveniam. Sed ista expositio, quamvis, quod dicit, verum sit, non tamen est ad mentem Aristotelis. Primo non quadrat litterae, ut clarum est, nec est ad propositum, quia Aristoteles in textu superiori dixit, quod in composito naturali est forma et compositum, in hoc autem textu vult declarare, quomodo ista duo cognoscantur, an scilicet una an diversis virtutibus cognoscantur aut ab una tantum, tamen secundum diversas dispositiones. Et secundum expositionem Averrois tantum unum declararet, scilicet quomodo forma et compositum tantum ab una virtute cognoscantur, et non declararet secundum membrum, scilicet quomodo forma et compositum ab una tantum virtute comprehendantur, sub diversis tamen dispositionibus, quod tamen in superiori textu praeposuit, cum dixit aut ergo alio aut aliter se habente. Et sic videtur esse maximus error Averrois. Tamen potest excusari, quoniam textus suus est falsus. Dicit unum, quod non est in nostro, scilicet quamdiu durat, quod est esse carnis. Sed Latini, ut sanctus Thomas et Aegidius, bene intelligunt, sed non recte exponunt, sed magis involvunt. Secundum ergo veram expositionem dicatur, ut bene dicit Themistius: “Sensitivo quidem, id est per sensum, nos cognoscimus compositum. Quorum ratio quaedam est caro, id est quae habent formam in materia sensibili, alio autem, id est alia potentia, discernit esse carnis, aut separato, id est sola potentia intellectiva per se et directe, et hoc est, quando cognoscitur forma, quae a sensu non potest comprehendi, aut sicut circumflexa linea se habet, id est aut cognoscit esse carnis aut carnem eo modo, quo linea reflexa se habet ad se ipsam, cum extensa sit, et hoc est, quia, sicut linea recta et reflexa est eadem subiecto, diversa ratione tamen, ita intellectus cognoscens formam et compositum est unius subiecti, tamen diversus ratione. Si enim cognoscit formam, est similis lineae rectae, et si compositum, est similis lineae reflexae.”

(14) Sed est dubitatio hic, quomodo hoc sit verum, quod scilicet, si intellectus formam vel universale intelligit, est similis lineae rectae, et si compositum, est similis lineae reflexae. Themistius hic exponit dupliciter hanc locutionem, qui dicit, quod, quia intellectus fit res intellecta, si intelligit simplicia, est simplex, si composita, compositus est. Quando ergo intelligit formam, quae est simplex, est unius rationis, scilicet simplicis, quando autem composita intelligit, fit duo, sicut compositum est duo. Et ideo, quia linea reflexa est duae lineae saltem ratione, intellectus erit similis ei, cum et ipse fiat duae res aliquo modo. Altera autem expositio Themistii est, quod intelligendo formam est similis lineae rectae, quia intelligendo formam se solo sufficit, et in hoc non eget cognitione sensus, et ideo, quia linea recta est tantum una, cum et ista cognitio sit tantum una, erit similis lineae rectae, quando autem compositum intelligit aut singulare, est similis lineae reflexae, quia intellectus non potest compositum cognoscere nisi sensus adminiculo. Et sicut linea reflexa est quoquomodo duae lineae, ita ista cognitio ei est similis, quia est gemina cognitio, intellectiva scilicet et sensualis.

(15) Alia autem expositio est, quod in cognoscendo formam est similis lineae rectae, quia, si formam cognoscit, tantum unum cognoscit, scilicet formam. In cognoscendo compositum est similis lineae reflexae, quia, sicut reflexa est quasi duae lineae, ita intellectus intelligendo compositum duo intelligit, scilicet formam et materiam, ex quibus componitur. Ex his patet, quomodo intellectus cognoscens formam et compositum habet se in dispositione diversa. Et sic patet solutio ad dubium secundum motum in textu superiori, quod scilicet argumentum concludit, quod intellectus compositum intelligit, sed haec, ut dictum est, est cognitio reflexa et geminata, et patet etiam, quomodo singularia cognoscantur ab intellectu reflexe.

 

 

11

 

(16) Iterum autem in his et cetera. Sequitur textus commenti 11, in quo Averroes duo facit: Primo abbreviat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit et etiam. De prima dicit, quod ita se habet intellectus in cognoscendo mathematicalia sicut et naturalia.

(17) Et dixit: Et etiam. Haec est secunda pars, quae in duas secatur. In prima ponit, quod est sicut antecedens, in secunda, quod est sicut consequens. De prima dicit, quod, sicut in simo est simitas et habens simitatem, sic et quaelibet mathematicalia componuntur ex materia et forma.

(18) Deinde dicit: Si igitur. Haec est secunda pars, quae in duas secatur: In prima exponit, in secunda ponit documentum. Secunda ibi Et sciendum est. Prima patet de se. Sequitur secunda pars, in qua ponit documentum a paucis intellectum. Diximus, quod rectum, cum sit compositum ex materia et forma, aut eadem virtute comprehenditur diversimode se habente aut alia, quando dicitur, quod comprehenditur ab eadem secundum diversas dispositiones refertur ad composita ex materia et forma sensibili, sed de rebus compositis prima pars disiunctive non verificatur, scilicet quod comprehendatur a sensu, sed solus intellectus comprehendit ipsa, alio tamen modo se habens, cum sint abstracta a materia sensibili, supra quam non ascendit sensus, sed intellectus.

(19) Dicetis: “Nonne sensus comprehendit lignum esse rectum?”, dico, quod non cognoscit lignum esse rectum ut mathematicum, sed ut naturale. Sensus enim non ascendit supra sensibilia, sed bene intellectus, diverso tamen modo, quia in comprehendendo rectum se habet ut linea reflexa, in comprehendendo rectitudinem se habet ut linea recta.

(20) Deinde dicit: Et universaliter. Dicit Commentator. Si tamen nihil deficit in textu, sic est intelligendus: Quanto res sunt magis remotae a materia, tanto magis intellectus potest eas a materia separare. Et ideo, quia rectum est magis separatum a materia, ideo non mirum est, si magis abstracte comprehenditur per intellectum quam per sensum. Themistius autem aliter exponit. Vult enim, quod haec pars correspondeat priori, in qua dictum est, quod rectum metaphysicum non potest a pluribus virtutibus comprehendi, sed quod a solo intellectu cognoscitur, quia separatum est a materia.

 

 

12

 

(21) Dubitabit autem utique aliquis et cetera. Sequitur textus commenti 12, in quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et dubitatio. Cum unica sit sententia, ideo non divido. Dicit, quod cadit dubitatio in dictis. Supra dictum est, quod intellectus patitur; postea dicit, quod est impassibilis. Ex primo sequitur, quod sit materialis et passibilis, ex secundo sequitur oppositum, scilicet quod sit impassibilis et immaterialis. In textu est: nulli nihil. Duae negationes magis negant apud Graecos.

 

 

13

 

(22) Amplius autem sit et cetera. Sequitur textus commenti 13, in quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et etiam. De prima cadit quaestio, quomodo intellectus intelligat se, an se per se sicut deus et aliae intelligentiae, quae intelligunt per sui essentiam, an per aliud.

(23) Et dixit: Et etiam. Non oportet dividere praesentem partem. Dicit: Apparet experimento, quod intelligit se, quia de se loquitur. Cadit quaestio, an se per se an per accidens. Si per se, est dubitatio: Cum lapis sit intelligibilis per se, intelligere autem in istis est eiusdem rationis, cur non intelligit se sicut intellectus? Si per aliud intelligit ut per speciem distinctam, est quaestio, an lapis intelligatur per speciem distinctam a se, cum lapis non intelligit se sicut intellectus.

 

 

14

 

(24) At pati quidem secundum commune et cetera. Sequitur textus commenti 14. Hoc commentum est difficile et involutum, in quo Averroes duo facit: Primo exponit, secundo digreditur. Secunda ibi Dicere autem, quod intellectus. Prima adhuc in duas dividitur partes, in continuativam et expositivam. Secunda ibi Et dixit: Dicamus igitur. De prima praepositis duabus quaestionibus eodem modo solvit, quo praeposuit. Pro quo in hoc textu solvit primum.

(25) Et dixit: Dicamus igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: Primo ponit solutionem, secundo declarat hoc exemplo ibi Et cum notificavit modum. Prima adhuc in duas: Primo ponit solutionem, secundo documentum. Secunda ibi Et dicamus. De prima solvitur faciliter contradictio: Est ad idem per idem secundum idem. Passio est multiplex. Hic aliter sumitur quam in universalibus sermonibus. Ibi sumitur passio cum abiectione contrarii, sed potius est perfectio, sicut lux dicitur privare aerem tenebra, cum tamen nihil sit.

(26) Et dicere etiam ipsum. Haec est pars doctrinalis, quae in duas secatur: Primo ponit documentum, secundo infert corollarium ibi Et ex hoc modo. De prima dicit Commentator: Potentia est duplex, simpliciter et potentia transmutationis sicut potentia materiae. Pro novis sciendum est, quod aliquando sumitur potentia simpliciter in universali, et hoc modo non sumitur hic, aliquando sumitur potentia pro receptione tantum, non cum abiectione contrarii, sicut est potentia intellectus, qui habet de potentia solam receptionem, et sic intellectus est causa potentiae simpliciter, materia vero alterius, et sic est differentia inter receptionem materiae et intellectus. Nam prima receptione intellectus perficitur, secunda vero est cum imperfectione et abiectione contrarii, et sic causa receptionis simpliciter est intellectus possibilis, alterius vero est materia sensitiva; etiam anima utique apparet esse causa receptionis simpliciter. Tamen habet aliquid adiunctum de corruptione, quia est forma in materia. Et hinc est, quod potest excellens sensibile sensum fatigare.

(27) Et ex hoc modo. Hic infert corollarium, id est ex hoc, quod ponimus intellectum possibilem in intelligentiis, fuit necesse, quod corpora caelestia composita reciperent, quae verba superius in commento 5 dupliciter fuerunt exposita, uno modo secundum manifestum sui sermonis in deo non est intellectus possibilis duabus de causis, prima, quia est actus purissimus, cum non detur processus infinitus in actibus purissimis. Item, quia nihil extra se intelligit. Intellectus vero possibilis ordinatur ad receptionem, deus autem nihil extra se intelligit; ergo et cetera. In omni autem alia intelligentia ponitur intellectus possibilis, quia quodlibet ens aliud a deo est imperfectum. Item, quia unaquaeque intelligentia alia a deo intelligit aliquid extra se. Non potest autem esse intellectio nisi recipiendo. Et volunt nostrum intellectum recipere realiter. Unde si deum intelligit, ipse est forma, intellectus possibilis est materia omnium rerum abstractarum. Unde sicut communiter ponitur, quod homo intelligitur per sui speciem, ita isti volunt, quod per essentiam propriam et rem ipsam. Et sic secundum hanc opinionem habent hoc intelligentiae, quod una recipit aliam et una perficit aliam, quia superior recipitur in inferiori. Et non est contra, quia idem non potest esse materia et forma respectu eiusdem. Et sic potest salvari multitudo in abstractis, cum non sint actus purissimi, quia vel sunt eiusdem rationis vel diversarum rationum. Si eiusdem rationis, ergo materiales, quia, quae sunt in eadem specie, non differunt nisi per materiam. Si diversarum rationum, ergo una est imperfectior altera. Ergo non sunt duo actus purissimi. Haec ergo est una expositio, quae est secundum manifestum sui sermonis.

(28) Est et altera expositio, quod in deo non sit intellectus possibilis nec compositio secundum rem aut rationem, cum omnia comprehendat et nihil sibi deficiat iuxta illud ‘ego sum, qui sum’ et ‘nihil vere est nisi deus’. Sed quod dicunt deum nihil extra se intelligere, falsum est et implicat contradictionem, ut dicit Plato. Dicere enim deum non cognoscere ista, quomodo esset deus et deus omnia gubernans, cum nihil intelligat extra se, quia deus est tota latitudo omnium entium, immo omnia entia verius habent esse in deo quam extra. In anima vero intellectiva veraciter ponitur intellectus possibilis, quia in ea veraciter ponimus actionem intellectualem. In intelligentiis vero quoquomodo est intellectus possibilis et quoquomodo non. Est, inquantum deficiunt ab ente perfectissimo. Ideo ponitur in eis intellectus possibilis, quia in eis est defectus, sed non veraciter in eis est intellectus possibilis, quia non vere recipiunt. Non enim possum intelligere, quomodo una intelligentia recipiat alteram et realiter perficiatur. Sed tantum hoc est verum similitudinarie, inquantum inferior intelligentia perficitur in superiori tamquam in obiecto, quod intelligit. Unde ipsa intelligentia est simplex quoad essentiam, sed dicitur composita non ex re et re, sed ex nostro modo intelligendi tantum, inquantum est imperfecta in natura entis, licet non in natura propria, ut puta in natura Gabrielitatis, et una perficit aliam, quia est obiectum intellectionis suae. Et sic potest salvari multitudo in abstractis, melius etiam quam secundum primam expositionem.

(29) Et cum notificavit modum. Declarat hoc exemplo. Et haec pars in duas secatur: In prima dat exemplum, in secunda dat documentum ibi Et voco hic potentiam. De prima dicit Commentator, quod, postquam Aristoteles declaravit de re difficili, nunc ponit exemplum in rebus corporalibus, ut excuset Aristotelem, qui posuit exemplum in rebus difficilibus demonstrativis. Exemplum tale est, quod intellectus noster assimulatur tabulae rasae, in qua nihil est depictum, sed est in potestate pictoris pingere, quicquid voluerit. Sic intellectus noster est. Et in hoc contradicit Platoni, qui voluit animam de principio suae creationis habere species concreatas omnium rerum.

(30) Et hoc exemplum. Hic vult laudare Aristotelem, qui non potuisset dare exemplum accommodatius, quia, sicut in tabula rasa nulla est pictura actu nec potentia propinqua actui et quia pictura perficit tabulam, ut pulchrae feminae depictae in tabula, sic et noster intellectus, cum nihil habet actu, nec potentia dicitur perfici, cum recipit, dicitur nec potentia propinqua actui, et intelligitur de illa, quae est media inter actum et potentiam remotam, verbi gratia sumatur semen: Ipsum est in potentia remota ad faciendum hominem, inquantum remote ex eo potest fieri homo, qui sentit, sed anima sensitiva est in potentia propinqua ad sentiendum, quia, si operatur, sensibile statim sentit; sed anima intellectiva in sui essentia non habet actum intellectionis nec potentiam propinquam, quia non est media inter actum et potentiam remotam, ut dicit Commentator. Sed non est sic de anima intellectiva sicut de sensitiva, quia semen non est in potentia ad intelligendum sive ad animam intellectivam sicut ad sentiendum vel ad animam sensitivam. Sed nihil ante animam intellectivam est in potentia ad eam, cum nihil sit, ex quo fiat; solum est in potentia dei secundum Christianos, secundum alios vero est aeterna praeter Alexandrum. Quod cum sit ita, patet, quod non potest dici, quod anima intellectiva est in potentia media, cum non detur potentia remota. Sed iste locus est mihi difficillimus. Quod dicitur a Commentatore quantum ad hoc, est verum, sed quod dicit de tabula, quod nullam picturam habet actu aut potentia propinqua actui, est falsum. Nam accipiendo potentiam propinquam actui, ut dicit hic Commentator, tabula est in potentia propinqua actui, cum quattuor elementa, ex quibus constat tabula, dicantur esse in potentia remota, postea lignum est in potentia propinqua ad picturam. Ergo ipsa erit in potentia propinqua actui, id est potentia media. Sed elementa sunt in potentia remota, quia inter elementa et picturam cadit aliquod medium alterans, scilicet ipsum generans tabulam. Forte, quod ego non intelligo Averroem. Solitus sum dicere, quod Averroes forte erravit propter inanimadvertentiam, non facio ipsum deum, sed quia multi pluris faciunt Commentatorem quam Evangelium, scaramuzando aliquid dicam, quod hic non loquitur de potentia passiva, sed effectiva. Et ita, sicut in tabula rasa non est potentia propinqua aut remota nec in elementis, quae sit factura ipsius picturae, cum non sit pictor aut stilus, ita nec in intellectu est potentia factiva intellectionis, quia se solo non potest producere species intelligibiles, nec actu nec potentia propinqua aut remota actui. Et hanc sententiam videtur innuere Averroes. Dicit enim: Et hoc est, ut non sit in eo intentio, quae sit potentia intellecta, id est non sit in intellectu ipsum phantasma. Phantasmata autem non se habent in potentia passiva ad intellectionem, sed in potentia factiva, saltem instrumentaliter.

(31) Dicere autem, quod intellectus. Incipit digressio, cuius intentio est expugnare expositionem Alexandri, et non sine causa, primo quidem ratione obiecti, quia tractatur de immortalitate animae, Alexander autem dicebat eam mortalem esse, et etiam auctoritatis viri. Auctoritas enim multum facit, ut dicit Aristoteles in Politicis et Plato in De re publica: vel tendat ad bonum vel ad malum. Alexander autem erat summi nominis. Et quia in re involuta distinctio multum facit, ideo placuit mihi dividere praesentem partem in sex partes, ut patebit.

(32) De prima ut intelligatis: Alexander exposuit, quod scilicet intellectus assimulatur tabulae rasae. Dicit Alexander, quod, cum intellectus non sit corpus neque virtus in corpore, non recte ascribuntur ista verba substantiae intellectus, quia substantia eius est haec et virtus in corpore, sed potius assimulatur praeparationi, quae est in tabula, quae non est haec nec virtus in corpore. Et ideo volentes ipsum comparare tabulae rasae potius debemus assimulare ipsum praeparationi tabulae, secundum quam non est corpus. Modo dicit Averroes: Haec expositio est omnino falsa, sicut dictum est supra in commento 5. Dicis, quod loquitur de praeparatione et non de substantia praeparata. Modo vellem scire a te: Vel loquitur de praeparatione simpliciter non alterando se ad aliquam praeparationem vel de praeparatione propria ipsi intellectui. Si de secundo loquitur, erit accidens proprium intellectus. Modo accidens proprium non potest intelligi sine suo subiecto proprio I Posteriorum. Et sic omnino erit sermo de substantia praeparata.

(33) Et dicit: Cum praeparatio propria unicuique, id est praeparatio quaelibet omnem suam perfectionem habet a perfectione formae et subiecti. Quodsi dicas, quod loquatur de praeparatione in universali, tunc perturbatio est et metaphorice loquitur, quia, sicut aqua limpida perturbatur, sic hic est perturbatio, quia secundum Alexandrum non est clarum, quod dicitur ab Aristotele, quia, cum Aristoteles per praeparationem sit declaraturus substantiam intellectus, modo per praeparationem in universali non possumus pervenire ad id, quod quaerimus, scilicet ad substantiam intellectus, quia praeparatio ut praeparatio non magis dicit praeparationem intellectus quam aliarum rerum, nisi velis somniare unum impossibile, quod sit praeparatio sine substantia, cum sit accidens. Quare, inquit Commentator, cum Aristoteles vellet ex praeparatione venire in notitiam intellectus, dixit, quod non debet esse taliter praeparata, quod sit intentio intellecta in potentia, et ex hoc arguitur, quod non sit corpus aut virtus in corpore, cum omnis virtus in corpore sit intentio intellecta in potentia. Quare cum hoc non debeat ascribi puro nihilo, cum non sit praeparatio sine praeparato, et purum nihil non recipiat, ergo intellectus est immaterialis; et dicit Averroes, quod verecundatur in hoc de Alexandro; ego autem verecundor de ipso Averroe, quod sit tam verbosus et difficilis.

(34) Et cum subiectum. Haec est secunda pars, in qua vult declarare per locum extrinsecum et ab auctoritate hoc idem, quod, licet non sit probans, est tamen persuadens. Omnes enim illi doctores, Theophrastus, Themistius et alii, videntes, quod illa verba Aristotelis non possunt ascribi praeparationi aut virtuti corporali aut puro nihilo, concluserunt, quod substantia intellectus est immaterialis.

(35) Et si istud non esset. In hac tertia parte respondet tacitae obiectioni. Diceret Alexander: Non curo, quia non sum conatus facere, ut Aristoteles. Dicat hoc, quia, si non dicit hoc, tamen est verum in se. Dicit Averroes: Esto, quod Aristoteles non diceret hoc, tamen est consentiendum huic conclusioni, quod anima intellectiva sit immortalis, cui conclusioni haeremus. Esto, quod Aristoteles non dicat, quia est vera et procedit ex per se notis.

(36) Sed propter hoc. Dicit tamen, quod, etsi hoc dixerit, non tamen est credendum, quod haec non sit opinio Aristotelis, immo fuit sua opinio, et hic laudat Aristotelem, qui fuit regula in natura et primum obtinet locum inter omnes philosophos. Nam sapientissimi omnium sunt Graeci, inter quos primus est Aristoteles. Dicit ergo: Oportet, quod dixerit hoc Aristoteles vel aliquis similis Aristoteli, cum sit materia tam nobilis et difficilis, quod non posset cognosci ab aliquo mediocri viro, ut sum ego, nec est contra veritatem, quod possit esse alius Aristoteles iuxta illud concivis nostri atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles et laudans Aristotelem dicit, quod fuit regula, id est quod regit omnia ingenia in veritate, in quo faciendo omnia sidera bona fuerunt coniuncta. Idem dicit in prologo I Physicorum, et beatus Hieronymus in Epistula ad Eustachium dicit, quod solus Aristoteles naturaliter plura scivit quam omnes alii viri simul.

(37) Et forte opinio. Hic respondet tacitae obiectioni. Aliquis diceret: Cur est, quod Alexander, qui fuit doctus, incurrit in hunc errorem? Dicit, quod hoc non est mirum, quia ista opinio est tantum ficta ab eo. Cuius signum est, quia videmus posteriores, ut Themistium, relinquere Alexandrum in hoc sicut impossibile. Et sic debemus evitare contagionem corporis ut pestem et debemus evitare contagionem animae, ut est opinio Alexandri, et erravit propter nescire illud argumentum solvere de immortalitate animae, et sic ex febre tertiana devenit in quartanam. Et tamen dicit, quod Alexander est in tanta veneratione, ut nullus reputetur philosophus, nisi veniat ab officina Alexandri, et dicit hoc evenire ex consuetudine, quod sit tantae auctoritatis. Quantum enim valeat consuetudo, leges ostendunt ex II Metaphysicae. Dicit tamen Commentator, quod fuit doctus, quem multi insecuti sunt.

(38) Licet Alpharabius. Dicit hic, quod Alpharabius habuit hanc sententiam Alexandri pro vera, quem Alpharabium laudat VII Metaphysicae commento 31, ubi dicit non esse mirum, quod Avicenna erret, sed bene de Alpharabio.

(39) Et addidit. Ponit hic sententiam Alpharabii, qui dixit in libro Ethicorum, quod secundum Alexandrum et veritatem felicitas non consistit in copulatione illa, in qua omnia intelliguntur in hac vita in instante, quia dicit hoc esse impossibile, quod etiam ego credo.

(40) Avempeche autem. Avempeche fuit posterior Themistio et fuit praeceptor Averrois. Dicit, quod Avempeche contradicit Alpharabio in hoc, quia tenuit ipse, quod opinio eius, scilicet Alexandri, sit, quod detur ista copulatio, licet infra in commento 36 dicat Averroes, quod hoc non potest sequi ad opinionem Alexandri. Adiungit quaedam verba Commentator.

(41) Et forte haec est una earum. Magis vaticinando quam verum dicendo possum exponere dupliciter praesentem partem. Prima expositio: Si vera est Alexandri opinio de felicitate, quae est per scientias speculativas et quod anima est mortalis, ideo philosophi huius temporis nostri sunt corrupti, quia, si anima est mortalis et non possumus intelligere abstracta nisi modo confuso et modo multum diminuto, ideo sunt corrupti, quia, si philosophantur, hoc non est nisi propter lucrum et propter ambitionem et non propter felicitatem. Alius sensus est, quod non legitime philosophantur, quia unus dicit, quod non potest haberi felicitas in hac vita, ut Alexander, alius, quod sic. Ideo sunt corrupti, quia nesciunt, quem sequantur. Differt tamen prima expositio a secunda, quia prima est ex impossibilitate, secunda ex incertitudine.

(42) Et hoc habet alias causas non latentes. Dicit, quod etiam sunt corrupti propter alias causas, quae non latent his, qui student philosophiae operativae morali, quae sint hae causae. Coniecturando magis quam verum dicendo dico primo hoc esse propter leges, de quibus Commentator in prologo III Physicorum per longum processum. Nam leges dicunt, quod felicitas consistit in amando deum, in elemosynis, precibus et huiusmodi. Et quod sit verum, patet, quia patres nostri monachi nolunt philosophari, quia putant philosophos esse infideles. Et etiam illos parvi faciunt reges, quia nesciunt adulari (sicut ego sum), ideo expellunt eos a toto mundo, ut facit dominus noster, scilicet Marchio Mantuae, qui amat fatuos et sceleratos, philosophos autem parvi facit.

(43) Exercitantibus, quia verus speculativus, qui legitime philosophatur, omnia spernit. Sed ista, dicit, melius sciunt, qui vadunt per domos regum et aliorum, magis tamen habent philosophiam exercitativam.

 

 

15

 

(44) Et ipse autem intelligibilis est et cetera. Sequitur textus commenti 15, in quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Et est etiam. De prima dicit, quod adductae fuerunt duae dubitationes. Prima fuit soluta, alia erat, utrum intellectus intelligat se per sui essentiam an per speciem rerum materialium. Est tamen differentia inter ipsum et alia materialia, quia alia sunt intellecta in potentia, intellectus vero non habet aliquam intentionem in potentia, quia est abstractus. Et licet sit ens in pura potentia, non tamen eo modo, quo materialia, quia intellectus in potentia subiectiva, materialia vero in potentia effectiva. Unde ab eis potest abstrahi species intelligibilis, non autem ab intellectu.

(45) Et dixit: Et est etiam. Haec est pars expositiva. Alio modo exponit Themistius et sanctus Thomas, alio modo Averroes. Unaquae­que tamen potest stare, sed expositio sancti Thomae mihi placet magis. Primo expono secundum Commentatorem, qui duo dicit. De prima dicit, quod intellectus intelligit se, quia de se ipso loquitur, et intelligit se per aliquid distinctum ut per speciem. Pro secundo loco declarat, quod non intelligit se per se, et in hoc differt ab intelligentiis, quia, si sic, tunc intellectio et intellectum essent idem, ut scientia et scitum, quod tamen est falsum, quia hoc habet veritatem solum in abstractis secundum Commentatorem. Item aliam do rationem ad hoc, quia tunc semper esset actu intelligens et prius se intelligeret quam alia et sic semper nos intelligeremus et primo intelligeremus nos, ut patet de deo, quod tamen est falsum. Sanctus Thomas et Themistius aliter exponunt hunc et sequentem textum et videntur quasi contradicere opinioni Commentatoris et coniungunt hunc textum cum textu 8. Dicunt ergo Thomas et Themistius, quod intellectus intelligit se per speciem aliorum et intelligens ac intellectum sunt quoquomodo unum. Res enim intellecta fit quodammodo intellectus. Unde intelligens asinum fit quodammodo asinum. In abstractis autem intelligens et intellectum sunt idem omnibus modis. Et haec expositio mihi magis placet; videtur enim magis quadrare. Sed Commentator inducit, quod omnino esset immaterialis, quod est falsum. Nota, quod, licet hae duae expositiones videantur oppositae, non tamen sunt, quia stant simul. Nam quod dicit Commentator, quod in istis scientia et scitum non sint idem et unum omnimode et essentialiter, sed tamen est unum in abstractis, cum quo stat, quod sint idem quoquomodo sub esse spirituali, inquantum ex subiecto et accidente contingit fieri unum.

 

 

16

 

(46) Non autem semper. In tres: De prima secundum Commen­tatorem et Themistium Aristoteles hic vult solvere, unde est, quod, si intellectus intelligit se per speciem, et similiter alia materialia intelligantur non per se, sed per speciem, cur est, quod intellectus intelligit se et non alia materialia. Et respondetur, ut bene dicit Thomas, quia, etsi in hoc conveniant intellectus et materialia, tamen est differentia, quia materialia habent materiam et sunt intellecta in potentia tantum, intellectus vero caret materia et, quicquid est in eo, est intellectum in actu, sed res materiales sunt tantum in potentia et ita materialitas impedit cogitationem.

(47) In secunda parte nihil novi habetis. Iuxta quod dicitur, quod, etsi in textu solum resumatur de rebus materialibus, tamen propter hoc dedit intelligere oppositum. In secunda parte subdit, quod per hanc particulam autem Philosophus dedit intelligere de intellectu, licet tantum exemplum demonstrandi fecerit.

(48) Et hoc est complementum. Commentator repetit idem, scilicet quaestionem istam, et solvit, scilicet si intelligit se, vel per se vel per speciem. Si per speciem, ergo est intellectum in potentia. Patet, quod haec est sententia Commentatoris et Thomae; Themistius vero aliter dicit. Nam secundum eum hic quaeritur, cur est, quod intellectus possibilis non semper intelligit. Cui vult Aristoteles respondere, scilicet quod hoc ideo est, quia est in potentia, non in actu, et IX Metaphysicae omne, quod intelligitur, intelligitur, inquantum est in actu. Prima vero expositio mihi magis placet. Haec de hoc 3 capitulo!