BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum phantasia sit motus factus a

sensu secundum actum?

 

(1) Alia quaestio est, quia dicitur, quod phantasia est motus factus a sensu secundum actum. Contra: quia stat, quod phantasia sit sensu non movente actu phantasiam. Ergo et cetera.

(2) Antecedens patet ex littera Aristotelis textu commenti 156, quia in somnis phantasia est in actu, non sensus, et etiam quia phantasia multa phantasiatur, quae non fuerunt in sensu exteriori.

(3) In oppositum est Aristoteles.

(4) De hac quaestione sunt duo modi dicendi. Unus est, qui videtur Averrois in littera, quod phantasia est motus factus a sensu secundum actum. Et per sensum in actu intelligunt sensum interiorem, ut sensus communis vel imaginativa. Et sic patet solutio ad opposita, quia illa procedunt de sensu exteriori.

(5) Alius est modus, qui videtur Alexandri in capitulo 19, quod per sensum in actu intelliguntur sensus exteriores, quia hoc, quod habet phantasia, habet a sensu exteriori.

(6) Ex quo respondetur ad opposita.

(7) Ad primum, quod phantasia non est in actu, nisi aliquando illa fuerit mota a sensu exteriori.

(8) Ad aliud dicitur, quod ea, quae phantasiatur phantasia, alio modo fuerunt in sensu exteriori vel secundum se vel secundum partes. Nam ea, quae phantasiatur ipsa ut impossibilia, etsi non fuerint in sensu secundum se tota, tamen secundum aliquam sui partem fuerunt in sensu exteriori. Nam si imaginor verbi gratia montem aureum, ille numquam fuit in sensu exteriori; sed quoniam ego aliquando vidi aurum de per se et montem de per se, phantasia imaginatur et componit ista ad invicem; et sic imaginatur montem aureum.

(9) Contra: Ego dixi, quod phantasia componit et dividit.

Respondit ipse, quod sic, scilicet particulariter. Et sic secundum istam opinionem, quae est Alexandri et Ioannis hic in quaestione ultima II De anima, phantasia est motus factus a sensu actuato specie sensibili. Quicquid enim habet phantasia, prius fuit in sensu exteriori.