Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum virtutes interiores sintplures aut una?
(1) Solet ulterius quaeri, quot sint virtutes interiores. Aliqui dicunt esse quattuor, aliqui tres, aliqui quinque, aliqui unam tantum. Credo tamen secundum Aristotelem, quod sit una virtus. Non dico tamen, quod sit tantum una operatio, sed dico, quod sunt plures. Sunt ergo una virtus subiecto, habet tamen diversas operationes, secundum quas distinguuntur hae virtutes.(2) Quodsi quaeratis: Aliqui habent cogitativam non bonam et bonam apprehensivam vel cogitativam bonam et non bonam memorativam vel memorativam bonam et non alias partes, scilicet cogitativam et apprehensivam, dico, quod, licet sit una virtus, habet tamen distinctas complexiones. Unde pro quanto facit memoriam, habet unum temperamentum, et pro quanto facit cogitativam, habet aliam complexionem. Non tamen dico, quod una pars istarum facit istas operationes, sed est totum secundum diversa temperamenta.(3) Unde si bene facit unam operationem, non oportet, ut bene faciat aliam, quia pro istis operationibus requiruntur diversae complexiones et diversa organa.(4) Si ergo quaeratur, utrum sint plures, dico, quod sunt una. Quodsi quaeras, quot sunt numero, dico, quod sunt tot, quot sunt operationes earum. Nam aliqui gavisi sunt in pluralitate, aliqui in paucitate istarum virtutum. |