Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum medium possitsentiri?
(1) Alia est dubitatio, quia Aristoteles videtur dicere unum falsum, quia concedit, quod species in medio et medium sentitur, quia dicit, quod medium sentitur, ut sensibile.(2) Sed hoc non videtur verum, quia species et medium non possunt sentiri. Species enim visibilis non videtur.(3) Ad hoc respondeo dupliciter, primo, quod medium aliquando sentitur, ut si species maxime multiplicentur. Unde dictum est supra, quod medium potest colorare terram in transitu nubium, in quo transitu medium potest videri.(4) Vel potest responderi, quod medium non sentitur de se, sed si sentitur, est ratione ipsius sensibilis, quod debet sentiri. Non tamen dicitur, quod ipsum sentiatur, sed dicitur sentiri, pro quanto est illud, sine quo obiectum non potest sentiri. |