Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
LIBER SECUNDUS DE ANIMA
128
(1) Quod autem non sit sensus alius et cetera. Sequitur textus commenti 128. In quo vult declarare, quod non sunt nisi quinque sensus. Esset autem dubitatio, utrum tertius liber De anima hic incipiat, sicuti volunt Graeci et divus Thomas, quod nolunt Averroes, Aegidius et Albertus. Sed de hac quaestione dicetur in III huius, et etiam hoc non multum facit difficultatem, quia est facilis et debilis quaestio. Unum tamen est, quod magis credo Themistio, qui fuit Graecus.(2) Praesens commentum in duas secatur partes: Prima est continuativa, secunda est expositiva. Secunda ibi Et dicit: Quoniam autem. Haec est pars expositiva, in qua primo ponit intentionem, secundo arguitur ad conclusionem propositam. Secunda ibi Deinde incepit declarare. In prima parte dicit, quod non est alius sensus ab istis quinque ex his, quae dicentur.(3) Deinde incepit declarare. Haec est secunda pars, in qua arguit ad conclusionem propositam. Et ratio sua est: Si daretur sextus sensus, deficeret homini; sed impossibile est esse sensum aliquem, qui deficiat homini; ergo non datur sextus sensus.(4) Prima propositio probatur, quia homo non habet nisi quinque sensus, ut dictum est supra. Nec potes fingere, quod sit aliquis sensus, qui lateat nos, quia omnis, qui sentit, sentit se sentire, ut dicitur infra in textu commenti 136.(5) Minor probatur, et est destructio consequentis. Si enim deficeret sextus sensus nobis, deficeret sextum sentiens; sed non deficit sextum sentiens; ergo et cetera.(6) Maior patet, quia ista sunt convertibilia: Si sextum sentiens, sextus sensus, si sextus sensus, sextum sentiens, ut dicit Averroes in commento sequenti. Per sextum sentiens intelligitur operatio ipsius sensus, scilicet sentire sensus sexti, si daretur. Unde posito visu ponitur videre et e contra.(7) Minor probatur, quia, si deficeret sextum sentiens, vel esset respectu sensibilium nominatorum aut innominatorum; sed nec sic nec sic; ergo et cetera. Prima patet, quia est per immediata. Minor patet; non enim deficit sentire quoad qualitates tangibiles nec respectu aliorum, quia omnes colores, sonos, odores et sapores sen-timus. Ex quo loco elicitur, quod est sententia Aristotelis nos sentire omnes odores, colores, sapores et sonos, quod facit pro his, qui tenent hominem sentire omnes odores, ut diximus superius, scilicet quod homo est melioris odoratus omnibus aliis animalibus. Et iste sermo hucusque est suspensivus et imperfectus.(8) Restat autem nobis probare, quod non deficiat sextum sentiens ratione sensibilium innominatorum. Et circa hoc vos dubitabitis, quia dicetis, quod deficit sextum sentiens ratione qualitatum nominatarum, quoniam Aristoteles non probat, quod sentiamus omnes qualitates nominatas, immo forte hoc est, quod quaeritur, quia ego dicam aliquas esse qualitates tangibiles, quas tactus non percipit.(9) Ad hoc respondeo, quod hoc non potest dici, quia non deficit sextus sensus ratione qualitatum tangibilium innominatarum, quia, si sentiremus eas, sentiremus per tactum. Forte vos dicetis, quod iste sensus tactus non percipit omnes qualitates sensibiles; sicut et alia bruta non sentiunt omnes odores, tamen habent sensum olfactus, ita et nos, licet habeamus tactum, non tamen omnia tangibilia sentimus. Unde videtur, quod Aristoteles peccet per fallaciam petitionis principii. Non enim probat, quod supponit.(10) Istud commentum est difficile, et Averroes dicit, quod forte hoc est ex vitio translatoris, quia hae rationes videntur falsae et Aristoteles non videtur se ipsum intelligere.(11) Dicam tamen, quod mihi videtur dicendum, et dico, quod non deficit sextus sensus propter sensibilia nominata, quia ea sentimus.(12) Contra: Non valet! Habemus sensum tactus. Ergo omnes qualitates tangibiles sentimus, sicut dicitur de bestiis, quae non sentiunt omnes odores et tamen habent sensum olfactus.(13) Respondeo, quod argumentum Aristotelis absolute non valet; tamen in ista materia valet, quia, si homo est animal valde perfectissimum in complexione et habet sensum tactus et vertit se ad tangibilia, ergo videtur, quod sentiat omnes qualitates tangibiles. Et hoc videtur advertisse Themistius in fine istius capituli. Et haec ratio videtur favere his, qui tenent complexionem temperatam habere operationes perfectiores omni alia complexione.(14) Sed vos dicetis: “Ego negabo hominem esse perfectioris complexionis omni alio animali.” Dico, quod hoc, quod dicis, non est verum ex experientia, et Avicenna in 1 Fen I Canonis dicit, quod deus dedit homini complexionem perfectiorem, quae possit reperiri.
129
(15) Et quaecumque quidem ipsi tangentes et cetera. Sequitur textus commenti 129. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et ista demonstratio. De prima parte dicit, quod dicto, quod, si deficit operatio, deficit sensus, et si deficit sensus, deficit operatio, quod intelligitur quoad aptitudinem et non quoad actum propter Sophistas, et etiam dicto, quod sextum sentiens non deficit respectu innominatarum qualitatum, vult modo hoc declarare in praesenti textu, et adiungit Averroes, quod dat tres rationes, scilicet rationem medii, organi et sensibilis, et dicit, quod primae duae sunt a materia, ultima vero a fine, quae est perfectior aliis. Quod qualiter sit verum, infra dicemus. Sed sufficit pro nunc de ultima declarare, quia, si est ex fine et finis est dignior aliis, ideo tertia dicetur perfectior et firmior aliis.(16) Et ista demonstratio. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Et cum declaravit. In prima parte dicit, quod ex dictis patebit, quod non oportet ponere sextum sensum respectu sensibilium innominatorum, et dicit, quod ista ratio est a medio et per consequens materialis, quia medium se habet in ratione causae materialis, quia concurrit ad sensationem recipiendo species sensibilium seu sensibiles et etiam quia medium ordinatur in sensum; quod autem ordinatur in aliud, est sicut materia illius, in quod ordinatur.(17) Et dicit, quod Aristoteles fundat se super tres propositiones. Prima propositio est, quod, cum sit notum, quod sentire non sit nisi per medium, quia sensibile positum supra sensum non causat sensationem et quia est per medium, vel ergo erit per medium extrinsecum vel intrinsecum. Cui annectit, quod medium intrinsecum est caro vel proportionale carni, extrinsecum vero est aer aut aqua. Nam secundum Peripateticos non sunt animalia degentia vitam nisi in aqua aut in aere, non in igne, licet Plato posuerit animalia ignea et terrea in eis habitantia. Aristoteles autem putat istas esse nugas et esse impossibilia. Et ideo dicit, quod solum aer vel aqua est medium, et adiungit, quod, si unum sensibile sentitur indifferenter per duo media, sentiens per unum eorum potest sentire illud sensibile, ut pisces, qui stant in aqua, sentiunt odores sicuti homines, qui in aere sunt.(18) Secunda propositio est haec, quod animal carens medio vel illis mediis non potest sentire illa sensibilia, quae sentiuntur per illa media, quia, a quo removetur causa per se et necessaria, etiam effectus removetur, et quod, si sentit per medium, cognoscit sensibilia, quae correspondent illi medio, quia aliter essent superflua, quod tamen est falsum. Quod probatur, quia dedisset media, non tamen dedisset organa requisita et proportionata illi sensui. Ita si dedisset media sexti sensus et non organa correspondentia illi, essent superflua.(19) Tertia propositio est, quod, si medium intrinsecum non est nisi caro vel proportionale carni, cui duo tantum sensus correspondent, scilicet gustus et tactus, extrinsecis vero tres sensus correspondent, visus, auditus et olfactus.(20) Stantibus istis formatur ratio hoc modo sub hac forma hypothetica: Si deficeret sextus sensus, oporteret, ut deficeret medium, per quod esset aptum sentire. Sed non deficit medium. Ergo et cetera. Et ita apparet ista ratio.(21) Quomodo sumitur a mediis, quod super ea fundetur prima propositio, probatur per secundam propositionem. Si medium deficit, ergo et sensus. Minor probatur, quia omne medium vel intrinsecum vel extrinsecum non deficit, primum, quia nos habemus carnem temperatissimam, quia omne medium extrinsecum est aer vel aqua, per quae nos sentimus. Per aerem enim nos sentimus et etiam per aquam, licet non sit medium nobis ita naturale sicuti aer.(22) Ista ratio non videtur valere, primo, quia tu dicis: “Si deficit sensus, deficit medium.” Ista propositio videtur falsa, quia apes carent auditu, ut dicitur in De animalibus. Ergo eis deficit auditus, non tamen deficit medium requisitum in auditu, scilicet aer. Sunt etiam aliqui serpentes, qui non audiunt, tamen vivunt in aere. Non ergo valet: Non est medium, ergo nec organum proportionale vel proportionatum illi medio et e contra.(23) Respondeo ad ista: Non enim littera est corrupta, quia Themistius et Alexander hunc textum exponunt hoc modo. Quod autem Aristoteles erraverit, est sustentabile, sed non credo in hoc. Respondetur ergo, quod sermo Aristotelis est verus per se, falsus per accidens. Per se enim est impossibile esse sensum absque medio requisito, quia aliter natura esset defectuosa, quia medium ordinatur ad sensum nec etiam est possibile esse medium absque sensu ei proportionato, per accidens autem et a casu potest medium esse sine sensu. Et argumentum de apibus non procedit, quia hoc est per accidens, scilicet gratia materiae. Unde et multae arbores producunt flores et non fructus, ad quos non principaliter ordinantur. Et hoc non est semper, sed raro gratia materiae.(24) Est ergo impossibile in universali esse medium sine sensu ei proportionato, sed bene potest esse hoc in aliquo particulari. Et quia sermo noster est universalis, quia de omni sensu loquimur, ideo est verus.(25) Quid dicant alii, ego nescio. Sed vos dicetis, quod hoc, quod dictum est, est verum, sed non ad propositum, quia sermo Aristotelis est de determinata specie; nam dicit de homine, sicut si esset de apibus.(26) Ad hoc respondetur, quod hoc, quod dicis, est verum, si intelligitur in toto genere, quia homo se habet tamquam omne animal, quia est perfectissimum animalium. Et si daretur sextus sensus, esset in homine, quia in perfectiori est imperfectius. Et vidit Themistius hoc et Averroes. Et ita argumentum non valet absolute, sed gratia materiae.(27) Sed in hac ratione est alia dubitatio de minori, quia, quando dicis: “Si medium est intrinsecum, sunt tantum duo sensus, si extrinsecum, tres tantum”, in hoc est dubitatio, quia potest negari, quod omne, quod sentit per intrinsecum medium, habeat tantum gustum et tactum, et quod sentit per extrinsecum, habeat tantum tres sensus, et etiam est dubitatio, quare per medium intrinsecum non possunt esse tres sensus, sicut per medium extrinsecum.(28) Ad hoc puto dicendum, sicut supra dictum est, quod, quia nos videmus hoc in homine, ita debet esse in aliis animalibus, quoniam homo est perfectissimum omnium animalium et est metrum et mensura omnium aliorum. Et ideo, quod est in eo, debet esse in aliis, quia natura de eo est maxime sollicita. Et licet ratio ista non sit demonstrativa, est tamen ei magis credendum quam his, qui dicunt oppositum, quia non habent aliquam rationem pro se nec experimentum.(29) Consimiliter, quod tu dicis de medio extrinseco, est facile solvere, quia, sicut iste sensus non est in homine, ita non esse debet in alio animali, quia homo est metrum omnium animalium, et natura non est defectuosa in aliquo, et maxime in homine non debet deficere.(30) Deinde dicit: “Tu ponis unum sensum, de quo non habes rationem nec experimentum.”
130
(31) Simplicium autem ex duobus et cetera. Sequitur textus commenti 130. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et sensus. De prima dicit, quod ista est demonstratio alia a praedicta, quae ratio procedit ex numero instrumentorum. Et ista ratio est a causa materiali, quia organum est materia sensus. Et licet ambae istae rationes sint materiales, ista tamen est perfectior prima, quia est data per materiam magis propinquam, quam sit prima.(32) Et dicit: Et sensus. Haec est pars expositiva, in qua primo ponit id, quod se habet ut antecedens, et dicit tria, primum, quod, si ponantur organa sensuum et ascribantur elementis, tantum possunt ascribi duobus elementis, scilicet aquae et aeri. Aqua enim visui attribuitur, auditus aeri, olfactus utrique. Nam animalia aerea habent olfactum aereum, aquea aqueum.(33) Deinde dicit: Ignis autem. Haec est secunda pars, in qua dicit, quod ignis aut nulli organo attribuitur aut, si alicui attribuitur, omnibus attribuitur.(34) Quod declarat Commentator et alii expositores. Dicit sanctus Thomas, quod ignis non attribuitur tamquam materia alicui sensui, et ratio est, quia ignis est maxime activus et minime passivus. Sed si attribuitur alicui, omnibus attribuitur, quod declarat in genere causae efficientis vel formalis, quia omnis actio perficitur per spiritum, quia a praedominio est calidus. Sunt autem verba in textu difficilia. Dicit littera commenti: “Igni autem non attribuitur aliquis sensus hoc modo”; postea dicit: “Apparet enim, quod sensus non potest perficere suam actionem, cum est infrigidatus”, et hoc diminute demonstratur. Per quae denotat interactionem. Quae verba sunt difficilia. Per ista tamen intelligit hunc sensum, quod Aristoteles vult declarare, quod ignis non est materia alicuius sensus, et dicit, quod hoc demonstratur, quia Aristoteles reiterat aliqua verba in textu. Quando dicit: “aut non attribuitur alicui aut nulli”, li “aut” et li “aut” iteratum denotat denominationem, et dicit, quod proportio ignis ad sensus est proportio formae ad materiam et proportio aliorum elementorum est proportio materiae.(35) Postea ponit tertiam propositionem ibi Deinde dicit: Et terra non est. Et dicit, quod terra nulli organorum attribuitur, quia est frigida valde. Unde ossa, pili et cartilagines non sentiunt. Sed si attribuatur alicui sensui, attribuitur gustui et tactui.(36) Deinde dicit: Remanet igitur. Haec est secunda pars, in qua ponit consequens, quod non potest dari sextus sensus, quia, si daretur sextus sensus, esset quintum elementum, quod impugnatur in libro De generatione et in libro Caeli. Consequentia probatur, quia aer et aqua serviunt tribus sensibus et ignis et terra nulli attribuuntur. Ergo oportebit dare quintum elementum, quod serviat sexto sensui.(37) Ista ratio videtur frivola, primo, quia consequentia ista non videtur valere. Non enim ex tali antecedente sequitur tale consequens. Et etiam, quia ad hoc, ut sensus sit, non oportet, ut ascribatur uni elemento praedominanti, quia tactus secundum te vel nullum habet elementum vel solum terram. Quo stante dico, quod datur sextus sensus, quia organum alicuius sensus non oportet, ut habeat aliquod elementum a praedominio. Deinde ego quaero, quare iste sextus sensus non potest attribui duobus elementis, sicut aqua et aer attribuitur visui et olfactui. Postea, si tactus terrae ascribatur, cur non sextus sensus potest ei attribui?(38) Ad hoc, ut puto, potest responderi primo, quod dubium est valde bonum. Dico tamen, quod ratio Aristotelis est valde bona. Quando dicis, quod sensus sextus de necessitate non attribuitur uni elemento, dico, quod non valet, quia vel iste sextus sensus esset de sensibus, qui attribuuntur alicui elemento, vel non. Si est de illis, qui attribuuntur, vel est visus, auditus et olfactus. Si vero est de aliis, qui non attribuuntur uni elementorum, contra: Hoc deberet apparere in aliquo, et maxime in homine, qui est perfectissimus omnium animalium. Et ideo, si esset iste sextus sensus, oporteret, ut esset unum aliud elementum, quod ei deserviret. Si vero est de numero eorum, quae non attribuuntur alicui elemento, pariformiter deberet esse in homine, qui est in complexione perfectissimus, de quo natura est maxime intenta.
131
(39) Hoc autem et tunc et cetera. Sequitur textus commenti 131. Quem non continuat Averroes, quia debebat coniungi cum priori. Continuatio tamen est, quod adducta secunda ratione, quod non datur sextus sensus, quia in ea ratione dixit, quod aer et aqua attribuuntur sensibus, ideo Aristoteles facta mentione de tribus sensibus vult declarare, quibus insint isti tres sensus, visus, auditus et olfactus. In commento Averroes duo facit: Primo exponit, secundo ponit documentum. Secunda ibi Et quasi intendit. In prima dicit, quod isti tres sensus, visus, auditus et olfactus, sunt in omnibus animalibus perfectis et non orbatis. Et dicit “perfectis”, quoniam imperfecta, ut conchylia, non habent hos tres sensus, quia essent dati eis in vanum, quia sensus dantur vel propter necessitatem, ut tactus et gustus, vel propter melius, ut visus et auditus et olfactus, qui dati sunt, ut melius cum eis vivant animalia. Si autem imperfecta haberent eiusmodi sensus, nihil eis prodessent, quia non ad scientiam nec ad vitam, quam cum solo tactu et gustu degunt, et adiungit Philosophus ingenium naturae, quae dedit oculos talpis.(40) Hic sunt duo modi dicendi: Themistii et sancti Thomae, alter est Averrois. Themistius dicit, quod natura dedit talpae oculos, etsi non videat, quia eos habet coopertos pelle. Sed vos dicetis: “Natura videtur improvida, quia, si oculi non prosunt ei, ergo sunt frustra.”(41) Respondetur, quod, etsi non videat, habet tamen oculos, quia talpa est de numero perfectorum; ideo ne dehonestaretur species talpae, natura dedit oculos, sicuti et multa membra data sunt animalibus ad decorem tantum, ut mamilla, quae data est hominibus masculis. Non tamen habent in eis aliquod iuvamentum facere, licet aliquod, ut in II Colliget Averroes videtur dicere, quod datae sunt propter defensaculum cordis.(42) Quam expositionem Themistii et sancti Thomae puto bonam. Averroes autem tenet oppositum ipse, quod videant talpae, sed obscure. Et ideo dicit Averroes: “Vis videre sagacitatem naturae, quia talpa habitat in terra, ideo natura dedit ei pellem supra oculos, ne a terra offenderetur; et quia movetur de loco ad locum, dedit ei oculos, ut videat; quia autem visus debilis offenditur a multo lumine, ideo dedit pellem, ne offenderentur oculi a luce multa.”(43) Et quasi intendit. Haec est pars doctrinalis, in qua dicit, quod Aristoteles quasi intendit dicere, quod, cum natura sit sagacissima, videtur posse argui non dari sextum sensum, quia non est in homine, ergo nec in alio animali, quia maxime esset in homine, de quo natura est valde intenta. Et hoc est, quod dictum est supra ex sententia Themistii.
132
(44) Quare si non aliquod alterum et cetera. Sequitur textus commenti 132. In quo Averroes primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit. De prima dicit, quod ista est tertia ratio sumpta a fine, scilicet a sensibilibus, et ratio sic formatur: Si daretur sextus sensus, et etiam alia sensibilia ab istis; sed non sunt alia sensibilia ab istis; ergo et cetera.(45) Maior patet, quia sensus ordinantur ad sensibilia ex II. Minor potest esse dubia, quia ego dicam dari alia sensibilia ab istis, quae nos sentimus. Ista tamen ratio, etsi non sit demonstrativa, est tamen probabilis, quia, si essent alia sensibilia, maxime homo sentiret ea, qui est perfectissimum animal, eo maxime, quia, si anima potest omnia cognoscere, si omnia sensibilia cognoscit, omnia sensibilia sentimus. Et ista ratio est efficax. Verum est, quod sanctus Thomas adducit aliam rationem ex modo immutandi, sed ista est efficacior.
133
(46) Atvero neque communium et cetera. Sequitur textus commenti 133. Quem non continuat Averroes. Est autem continuatio, quod declarato, quod non datur sextus sensus respectu sensibilium propriorum, vult modo declarare, quod nec datur quoad communia sensibilia, et Aristoteles intendit hanc rationem: Si daretur sextus sensus respectu sensibilium communium, tunc illa per accidens sentirentur a sensibus propriis, quod est falsum. Ergo et cetera.(47) Et primo ponit maiorem, secundo minorem ibi Deinde dicit: Verbi gratia. Quantum sit de maiori, prima propositio est ista, quod sentirentur per accidens, si haberent proprium sensum. Quae patet, quia tunc esset proprium obiectum unius sensus. Ergo competeret eis definitio sensibilis proprii, quod per se ab uno sentiretur, ab aliis per accidens.(48) Commentator dicit, quod illud, quod inest per accidens alicui, inest essentialiter alteri, quod non est multum ad propositum.(49) Deinde dicit: Verbi gratia. Minor est ista, quod sensibilia communia non sentiuntur per accidens a quinque sensibus, quod probat et intendit talem rationem: Illud, quod facit motionem in sensu, sentitur per se; sed ista faciunt motionem in sensu; ergo et cetera.(50) Ex quo loco apparet, quod illud, quod dicit in 69 huius, est una fabula, scilicet quod illud est sensibile per accidens, quod sentitur a sensu non in eo, quod sensus, sed ut humanus, et contradicit Aristoteli in hoc loco.(51) Alterum est notandum, quod iste locus est contra sanctum Thomam, qui dicit, quod sensibilia communia non imprimunt propriam speciem in sensu pro-prio, licet forte eum glossaret quoad modum immutandi. Sed Themistius et Averroes dicunt expresse, quod imprimunt propriam speciem in sensu. Quod autem sic sit de istis, quod imprimant, competeret in omnibus, quia magnitudo imprimit speciem suam in sensu, et etiam numerus, quia numerus causatur ex divisione continui, privatio vero ex suo opposito. Et si dicitur, quod privatio sentitur mediante habitu, ergo per accidens, quia per aliud, quod tamen videtur esse contra praedicta, scilicet quod ista sensibilia communia per se sentiuntur, respondetur, quod privatio sentitur per se; et cum dicitur, quod sentitur per accidens, dico, quod istud per accidens non dividitur contra per se, sed bene contra primo, et hoc concedimus, quod privatio sentitur per se secundario et non primo et per se.(52) Est etiam notandum, quod Aristoteles hic videtur dicere sensibilia communia sentiri ab omnibus sensibus contra Averroem nolentem hoc in hoc II textu commenti 64, ubi reprehendit Themistium in hoc.
134
(53) Quare manifestum est et cetera. Sequitur textus commenti 134. Quem non continuat Averroes, quia erat coniungendus cum praecedenti. Continuatio autem est talis, quod prosequitur declarando, quod non datur sextus sensus et quod sensibilia communia sentiuntur per se ab omnibus sensibus et non ab uno tantum.(54) Commentum dividitur in quattuor partes. De prima dicit, quod non datur sextus sensus respectu communium, quia sentiremus ista per accidens, ut visus sentit dulcedinem, quia ab alio per se sentitur. Et hoc est, quia dixit, quod visus per accidens sentit dulcedinem. Vult dicere hic, quod sunt duo modi sentiendi per accidens, uno modo, ut quod oculo videam dulce, alio modo, ut quod oculo videam filium Diarii, et vult declarare ista duo exempla.(55) De primo dicit, quod aliquando videmus albedinem in aliqua materia dulci, aliquando videmus albedinem et putamus eam coniunctam cum materia dulci, quia habet speciem dulcedinis, quam prius sensimus ei coniunctam, et tunc fallimur.(56) Sentimus autem filium Diarii per accidens, quia prius cognovimus hanc albedinem et hanc figuram oculo, postea audivimus istum esse filium Diarii, et quia recordamur istum esse filium Diarii ex memoria remanente, dicimus, quod iste est filius Diarii ex solo sensu exteriori.(57) Et iste modus est. Dicit, quod isti sunt duo modi accidentales, sed magis unus alio, quia est maior accidentalitas in primo, quia in secundo modo sensus cognoscit filium Diarii ex eo, quod coniuncta est oculo virtus interior, quae potentiae non sunt eiusdem generis, sed quando visus cognoscit dulcedinem, simul coniunguntur duae potentiae exteriores, quae sunt eiusdem ordinis.(58) In quo loco videtur dicere Averroes, quod virtus exterior non cognoscit substantiam, ut dictum est in textu commenti 63 et 65, licet oppositum videatur ibi dicere Averroes, ut notavimus. Dicunt expositores hic, quod ista deceptio provenit ex virtute interiori, sive sit sensus communis sive alia virtus, quia iudicat de eo, quod non est suum, non quod sensus exterior faciat hoc.(59) Deinde dicit: Et non est. Haec est quarta pars, in qua dicit illud, quod paulo ante diximus, quod hoc iudicium non facit sensus exterior, sed interior, quamvis exterior sensus faciat hoc occasionaliter, interior vero completive.
135
(60) Inquiret autem aliquis et cetera. Sequitur textus commenti 135. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et debet homo. In prima vult dare causam, quare communia sensibilia a pluribus sensibus sentiuntur.(61) Et dicit: Et debet homo. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda ponit documentum. Secunda ibi Secundum hoc igitur. In prima duo dicit: Primo proponit unum problema, secundo solvit. Problema est, quare sensibilia communia sentiuntur a pluribus sensibus.(62) Deinde dicit: Rationem. Hic solvit problema et dicit, quod ratio problematis est, quia, si sensibilia communia ab uno tantum ut a visu cognoscerentur, ex quo cum communibus sensibus semper est coniunctus color, unum iudicaretur esse aliud, et ideo Nominales quasi omnes, quia vident qualitatem et quantitatem semper coniungi, putant unum esse aliud, sed ex quo alter sensus, ut puta tactus, percipit magnitudinem et non colorem, ideo reputantur diversae. Ex quo loco Reales accipiunt contra Nominales sensibilia communia distingui a propriis.(63) Secundum hoc igitur. Haec est pars doctrinalis, in qua reprehendit Themistium, quem insequitur sanctus Thomas, et dicit, quod sermo Aristotelis hoc modo debet intelligi et non, ut dixit Themistius, scilicet quod Aristoteles velit hic quaerere, quare sensus absolute sint diversi, sed debet intelligi, quod Aristoteles quaerat hic, quare dati sunt plures sensus, non absolute, ut dixit Themistius, sed ad percipienda sensibilia communia, quia dicit, quod causa, quare sint plures sensus, non est data hic ab Aristotele, sed causa formalis est multitudo sensibilium, et dicit, quod causa finalis dabitur in III huius, scilicet quod ad melius vel ad necessitatem dati sunt plures sensus homini. Et ista expositio mihi magis placet, non quod expositio Themistii et sancti Thomae non possit tolerari, immo videtur conformior litterae, sed ista Averrois mihi videtur melior.
136
(64) Quoniam autem sentimus et cetera. Sequitur textus commenti 136. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et sentimus. De prima, cum complevit sermonem de quinque sensibus et quod non datur sextus sensus, vult modo declarare, quod sensus dicti habent unum sensum communem. Sed vos dicetis: “Quae est ista communitas? Vel est in praedicando vel in essendo vel in causando?” Dico, quod ista communitas est, quia est unus sensus communis in percipiendo obiecta et operationes omnium quinque sensuum.(65) Et incepit. Posita intentione ponit ordinem procedendi et dicit, quod in venando hunc sensum procedit dubitative secundum suam consuetudinem. Qui enim debet recte iudicare, debet videre utramque partem.(66) Et dicit: Et sentimus. Haec est pars expositiva. Inquit ipse: “Experimento comprehendimus, quod ego sentio me sentire. Modo stante hoc si sentimus sensationem, ergo per aliquem sensum.” Modo ego quaero, utrum sit eadem virtus, qua videmus et qua cognoscimus nos videre.(67) Dividitur autem haec pars in duas: In prima proponit dubium, in secunda parte arguit ad partes. Secunda ibi Deinde dicit: Aut duo. In prima arguit ad unam partem. Primo non videtur verum, quod hoc sit per eundem sensum, quia idem sensus ageret in se ipsum, quoniam haec sensatio non potest fieri sine actione aut passione. Postea arguit ad alteram partem, quod non uno sensu. Et haec pars in duas secatur iuxta duas rationes, quas facit. Secunda ibi Deinde dixit. De prima dicit, quod non videtur, quod sit alter sensus, quia hoc non potest esse, nisi ille sensus cognosceret illud obiectum cognoscendo sensationem illius obiecti. Et sic duo sensus perciperent unum obiectum.(68) Sed vos dicetis: “Hoc non inconvenit.” Dico, quod Aristoteles reliquit hoc pro manifesto, quia potentiae distinguuntur per actus et actus per obiecta.(69) Deinde dixit. Haec est secunda ratio, quia, si visus perciperet colorem, quaero, a quo cognoscatur illa operatio. Si a sensu proprio, habetur intentum, si a communi, quaero, an operatio illius sensus communis cognoscatur ab ipso vel non. Si non, vel erit processus in infinitum vel erit devenire ad unum, quod cognoscat suam operationem. Et si sic, quare non concedis hoc in visu, quia, quando est aliquid resecandum, melius est resecare in principio quam in fine.
137
(70) Habet autem dubitationem et cetera. Sequitur textus commenti 137. Quem non continuat Averroes. Continuatio autem est, ut hic Aristoteles ad unam ex duabus partibus argumentetur, quia, si oculus percipit operationem suam, hoc non videtur verum, quia omne, quod percipitur ab oculo, est color. Si ergo oculus videt suam operationem, ipsa erit color, quod videtur impossibile, quia visio est spiritualis, ille realis. Alia introductio est, quod, si sensus communis sentiret colorem et visionem, tunc visio esset color.
138
(71) Manifestum est igitur et cetera. Sequitur textus commenti 138. In quo Commentator duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Dicamus igitur. In prima vertit se ad id, quod ultimo est dictum in praecedenti textu, scilicet quod visio esset color; vult modo respondere ad hoc, utrum, quicquid videat visus, sit color.(72) Et dicit: Dicamus igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur iuxta duas rationes, quas facit. Secunda ibi Et cum dedit. In prima dicit, quod argumentum factum non videtur concludere, primo, quia non est verum, quod omne, quod videtur a visu, sit color, quia tenebra iudicatur a visu, quae tamen non est color. Unde caecus, quia non videt, non iudicat de tenebra. Et etiam adiungit Commentator, quod lux non est color, quam tamen iudicat visus.(73) Et cum dedit. Haec est alia pars, in qua dat aliam solutionem. Et haec habet multas partes.(74) Primo dicit, quod est una potentia, quae videt colorem et visionem. Et cum dicitur: “Visio esset colorata”, conceditur hoc, quia visio quoquomodo est color, et hoc favet his, qui tenent, quod visio realiter sit species visibilis. Quia autem quis diceret non esse idem visionem et colorem, declarat Aristoteles, quia species visibilis fit a colore et omne, quod fit, fit a simili, et etiam omne agens assimulat sibi passum, et cum est simile, cessat actio, sed differunt, quia quis haberet malum sensum dicendo, quomodo visio est color, cum tamen hoc appareat ex praedictis, ideo vult ad hoc respondere dicendo, quod illa visio potest quoquomodo appellari color, sed non omni modo, quia in sensu habet esse spirituale, in re vero corporale, de quo esse supra late dictum est. Sed visio vocatur color, quia est similitudo coloris, sicut dicitur communiter, quod figura Caesaris est Caesar, non quod visio sit idem realiter, quod color.(75) Deinde dicit: Et actio. Haec est alia pars, quem locum non bene exponit Averroes, quia facta est mentio de colore in anima et extra. Dicit: “Vis videre, quid sit color in anima et extra, quia habent unum modum operandi. Nam color ad extra movet oculum ad speciem sensibilem, in anima movet ad sensationem.” Ex quo loco patet, quod sensatio realiter differt a specie sensibili, licet ex toto non debeamus huic loco haerere. Postea in ultima parte textus dicit, quod sensibile et sensus dicuntur duobus modis, in actu et in potentia, quia ista mutuo referuntur secundum Themistium et sanctum Thomam.(76) Ista pars est alio modo exponenda, quod idem est actus sensibilis et sensitivi unus numero, sed non secundum idem genus causae, quia sensibilis est ut efficientis, sensitivi est tamquam materiae recipientis. Et ita sonat littera. Et ista expositio differt ab expositione Commentatoris, secundum quem uterque actus est sensibilis et sensitivi in genere causae efficientis, sed non secundum alios, quia secundum eos unus est sensibilis ut efficientis, sensitivi ut materiae, quod videtur verum. Et propter hoc expositio Averrois mihi non placet.(77) Deinde dicit: Possibile est. Verba sequentia non bene convenirent cum superioribus, sed secundum hanc expositionem bene sequitur, quia, quando sensus est in actu, idem est actus sensibilis et sensus, sed non, quando est in potentia, quia, quando oculus non videt, non est idem actus visio et color.
139
(78) Si igitur est motus et cetera. Sequitur textus commenti 139. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et si actio. In prima dicit, quod, cum dixit eandem esse operationem sentientis et sensibilis, licet differant ratione, incepit modo declarare hoc ex dictis in libro Physicorum et De generatione.(79) Et dicit: Et si actio. Haec est pars expositiva, in qua tria dicit: Primo dicit, quod, si ita est, ut dictum fuit, sequitur, quod actio soni et auditus est in sensu patiente, quod confirmatur ex dictis in III Physicorum, quia actio non est in agente, sed in passo.(80) Deinde dicit: Et ideo. Hoc est secundum, quod proponit, quod ex dictis sequitur, quod non est necessarium omne movens moveri, quia, si in movente non recipitur motus, iam movens omne non dicitur moveri.(81) Deinde dicit: Sonus. Haec est tertia pars. Si quandoque in movente recipitur motus, est per accidens. Unde aliquando movens in movendo movet, sed non semper.(82) In qua dicit, quod, quia duplex est sonus, in actu et in potentia, quod dictum est, debet intelligi de sono in actu, id est de sono actualiter movente auditum. Nam si campana sonat et nemo eam audiat, non est eadem actio soni et auditus.
140
(83) Eadem autem ratio et cetera. Sequitur textus commenti 140. Quem non continuat Averroes. Est autem continuatio, quia sequitur declarando in aliis sensibus, quod in auditu est dictum. In commento ergo quattuor dicit, primum, quod ea, quae dicta sunt de auditu, debent intelligi de quolibet alio sensu, scilicet quod idem est actus sensibilis et sensus.(84) Deinde iteravit. Haec est secunda pars, in qua reiterat sermonem et dicit, quod, sicut in actione reali motus est in passo, ita in actione spirituali, et adiungit Commentator, quod in sensatione est movens non motum et movens motum et motum non movens. Nam oculus est motus a colore, movens vero respectu sensus communis, color vero est movens non motum, non absolute, sed quoad hanc actionem, motum non movens est sensus communis, saltem quoad sensationem exteriorem, quia ipse movet phantasiam, quae est virtus interior.(85) Pro quo notate, quod ex hoc apparet, quod sensus nullo modo concurrit active ad sensationem causandam, quia dicit, quod sensus exterior movetur ab obiecto et etiam movet, prout movet sensum communem, et sensus communis est movens non motum. Si ergo sensus causaret effective sensationem, non esset verum, quod sensus communis tantum passive concurreret ad sensationem, immo pateretur et ageret causando sensationem. Potest tamen responderi, quod hoc non debet intelligi pro sensatione causanda, sed pro specie sensibili causanda. Unde sensus communis ad speciem tantum concurrit passive; cum quo tamen stat, quod ad sensationem concurrat active.(86) Et quia hoc latet. Haec est tertia pars, in qua dicit, quod in aliquibus actio agentis et passio eodem nomine est nominata, in aliquibus alterum tantum, sicut doctrina mea est disciplina vera, sed dicitur doctrina ut in me, disciplina ut in vobis, sic in sensibus in aliquibus nomen est tantum in agente, in aliquibus nomen est tantum in patiente, non in agente, ut color agit in visum. Haec actio non habet nomen impositum, ut est actio, bene ut est passio. Dicitur enim visio, quamvis significetur per nomen activum secundum grammaticos, tamen secundum philosophos est nomen passivum. Et Averroes adiungit, quod aliquae sunt operationes, quae non habent nomen quoad activum aut ad passivum, sicut sensus communis agit in phantasiam et phantasia in cogitativam, et hoc dicit, quia idiotae non ea cognoscunt, sed nos philosophi ea novimus. Et dicit, quod apud Graecos et Arabes non sunt nomina imposita eis, et forte Averroes est oblitus, potest tamen esse, quod in aliquo idiomate sint eis nomina imposita.
141
(87) Quoniam autem unus et cetera. Sequitur textus commenti 141. Quem non continuat Averroes. Continuatio est, quod in hac parte vult declarare unum suppositum, quia aliquis crederet, quod semper est idem actus sensibilis et sensus sive in actu sive in potentia. Ideo vult removere hunc errorem. Dicamus ergo, quod sonus, color et odor dicuntur dupliciter secundum actum, id est ut actu causant sensationem et possunt actu causare; quando nos dicimus: “Idem est actus sensibilis et sensus”, intelligitur quoad actum et non quoad potentiam.
142
(88) Sed priores philosophi et cetera. Sequitur textus commenti 142. Quem non continuat Averroes. Est autem continuatio, ut ex dictis excludat errorem antiquorum et maxime Heracliti, ut habet videri IV Metaphysicae, quod ponebant omnia in continuo motu et quod sensibilia non dicuntur talia, nisi quando movent sensus.(89) Quoad expositionem breviter me expedio. Dicit, quod antiqui credebant, quod non dicerentur sensibilia, nisi quando actu movent sensum. Unde putabant, quod essent relativa et posito uno poneretur aliud, et dicit, quod hoc verum est quoad actum et non quoad potentiam.
143
(90) Si autem symphonia et cetera. Sequitur textus commenti 143. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dixit: Si igitur. In prima dicit, quod, cum posuit sensum, qui est in actu, aliquo modo esse relativum, et pondera quoquomodo, quia non est omnino relativum, vult modo hoc declarare per causam suam.(91) Et dixit: Si igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima declarat, quod dixit, in secunda solvit quasdam apparentias. De prima duo facit: Primo solvit, secundo ponit documentum. Secunda ibi Et dixit: Quod necesse est. In prima parte dicit, quod sensus est proportio vel consistit in proportione. Sed proportio est relatio. Ergo et sensus est relativus.(92) Maior patet de se, et minor probatur ex dictis, quod symphonia seu consonantia est vox, quae est proportio acuti cum gravi. Symphonia autem est vox, vox autem secundum actum est sonus secundum actum. Si ergo symphonia est relatio, etiam et vox, quare sensus auditus erit relativus.(93) Et dixit: Quod necesse est. Quia Aristoteles non dixit symphoniam esse relationem absolute, ideo dicit, quod hoc dixit, quia symphonia agit et non relatio.(94) Pro quo est notandum, quod symphonia, etsi dicat proportionem, connotat tamen aliquod absolutum, scilicet ipsos sonos. Unde absolute non est relatio, sed quoad voces, in quibus consistit actio, ipsae voces agunt in sensus.(95) Deinde dicit: Et ideo. In hac parte vult solvere duas apparentias. Prima est, quare aliquando sensibile contristat et aliquando delectat sensum, et dicit: Si obiectum est proportionatum, sensus delectatur, si non est proportionatum, contristatur, immo et aliquando corrumpitur. Ex quo fit, ut magis delectemur in mediis quam in extremis, quia media habent proportionem mediam inter extrema, extrema autem non.(96) In commento est unum verbum difficile, et est in fine. Dicit littera: “Licet corpus tangens possit calefieri et frigefieri a contrario aliis sensibus.” Per quae verba innuit differentiam inter qualitates tangibiles et alias sensibiles qualitates, quia qualitates tangibiles cum hoc, quod agunt, etiam patiuntur, sed non aliae qualitates, quia color, si agit in visum, in agendo non repatitur, sicut, si calidum agit in frigidum, in agendo repatitur.
144
(97) Unusquisque quidem igitur. Sequitur textus commenti 144. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et unusquisque. De prima dicit, quod, postquam Aristoteles incepit investigare, an detur unus sensus communis istis quinque, et indagatus est ex una operatione, quae est, quod sentimus nos sentire, et primo declaravit, quod uno sensu hoc sentimus, post hoc arguit dicens modo, quod in praesenti parte vult reverti ad dicendum, quod sit una virtus.(98) Latini et Themistius aliter dicunt et introducunt hoc modo, quod in hoc textu, postquam probavit dari sensum communem distinctum ab aliis per unam operationem, quae est sentire nos sentire, hic modo vult investigare hoc ex alia via magis certa, quam potest haberi in philosophia naturali.(99) Et dicit: Et unusquisque. Haec est pars expositiva, in qua dicit, quod omnis sensus exterior cognoscit album et nigrum; et debebat altera pars continuari cum hac, verum quia Averroes separat, et nos separamus.
145
(100) Quoniam autem et album et cetera. Sequitur textus commenti 145. Quem non continuat Averroes, quia non debet poni continuatio. Ex quo est sermo continuatus. Dictum est enim, quod omnis sensus cognoscit suum obiectum primum et eius differentias, sed quia est aliud, quod aliquando cognoscimus differentias diversorum sensibilium, cadit modo dubitatio, per quam vel per quas virtutes cognoscimus differentias inter ista sensibilia diversa, sicut quando discerno album a dulci, utrum ista vel istae virtutes sint de interioribus an de exterioribus.
146
(101) Quare et manifestum et cetera. Sequitur textus commenti 146. Quem non continuat Averroes. Est autem continuatio, quod vult respondere ad quaestionem propositam in praecedenti textu. Praesens commentum in duas secatur partes: In prima dicit, quod est una virtus, quae facit hoc, et quod est una virtus de interioribus, et est sensus communis, quem quaerimus; et secundo, quod hoc fit in instante indivisibili. In secunda parte solvit secundum ibi Deinde dicit: Quoniam autem impossibile.(102) De prima parte aliter introducit sanctus Thomas et Themistius et aliter Averroes. Secundum Averroem expositio est melior et lucidior.(103) Quaeritur ergo, quae sit ista virtus. Respondet tria ponendo primo, quod non est possibile, quod istud fiat per unum sensum exteriorem; verbi gratia ponamus, quod iste sit tactus; dico, quod ipse non potest facere hoc, sive modo dicatur, quod caro sit organum in tactu sive cor sive nervus; et ratio, quia, si quis ponit differentiam inter aliqua duo, oportet, ut cognoscat ea; si ergo tactus tantum percipit tangibilia, non potest facere differentiam inter sensibilia diversorum sensuum, quia ea non cognoscit. Et quod dicitur de tactu, dicatis vos de aliis sensibus. Sed vos dicetis, quod duo sensus coniunguntur, et illi sunt, qui ponunt differentiam inter illa sensibilia.(104) Dicit Aristoteles, quod hoc non potest dici, quia, si ego cognoscerem unam rem tantum, tu non cognoscas aliam, ego non possum facere differentiam inter illa duo. Similiter nec tu potes facere differentiam seu comparationem inter ista duo, et hoc, quia ambae res non cognoscuntur ab uno eorum. Si ergo nullus sensus exterior nec plures faciunt hoc iudicium, sequitur, quod ultima cognitio et iudicium de pluribus sensibilibus non fit in sensu exteriori, sed in aliqua virtute interiori, ad quam isti quinque sensus habent attributionem. Oportet ergo assignare unum sensum communem, qui sit alius ab exterioribus.(105) Divus Thomas aliter introducit. Vult ipse, quod probet hoc per locum a maiori negatione, quia, si quis sensus esset exterior, maxime esset tactus; sed non fit in eo; quod autem maxime de tactu videatur, patet, quia tactus est fundamentum aliorum; neque vult ipse, quod illud, quod de carne dicitur, sit pro exemplo.(106) Quae expositio mihi non videtur multum bona, quia, ut patet, sumitur hoc, quod dicitur de carne, pro exemplo, et etiam Aristoteles dat exemplum de pupilla, sicut etiam dicit Themistius hic.(107) Deinde dicit: Quoniam autem impossibile. In praesenti parte vult modo probare, quod hoc iudicium non fit in diverso tempore, sed fit in uno instante indivisibili. Si enim duo non simul afferantur, non potest fieri comparatio inter ea. Et adducit rationem Averroes, quia ista alietas, id est comparatio, est relatio et relativa sunt simul natura, ita etiam est in hac comparatione, quae fit inter ista duo sensibilia, quia oportet, ut simul cognoscantur. Et quia hoc verbum “simul” et “instans” potest dupliciter sumi, ideo dicit, quod hoc debet intelligi per se et non per accidens. Appellat illa simul esse per se, quae sunt in uno et eodem instante adaequate, per accidens vero, quae sunt simul in eodem tempore, ut in hora, sed non simul in eodem instante adaequate, ut si unum esset in prima medietate horae et alterum in secunda.(108) Ista est expositio Averrois, sed quia quaedam verba ponuntur in textu, ideo vult ea exponere, ut quadret istam expositionem litterae. Dicit, quod est instans comprehensionis et non dictionis. Sensus est, quod debet esse veraciter idem instans et non eodem modo, quo Sophistae accipiunt. Quando enim quis disputat cum Sophista et dicit: “Ego pono tibi talem rem in ‘a’ instante”, postea tu respondes pro ‘a’ instante. Modo, dicit Averroes, quod ‘a’ instans est idem per accidens et non per se, quia in ‘a’ instante non est adaequate uterque actus, proponentis scilicet et respondentis, quamvis referatur ad illud.(109) Themistius et sanctus Thomas aliter exponunt et melius, quia ista propositio ‘nunc dico te esse Romae’ - ista propositio potest esse multiplex. Nam li “nunc” referri potest ad li “dico” et ad li “esse”. Modo si referatur ad li “dico”, est per accidens, si ad li “esse”, est per se. Sic in proposito dico, quod, quando dicitur ‘album non est dulce’, li “nunc” debet referri ad illa duo, scilicet li ‘album’ et li ‘dulce’, et non ad li “dico”. Hoc enim esset per accidens respectu eius, quod dicitur ‘album non est nigrum’. Sed si li “nunc” referatur ad li “dico” et ad li ‘est album et nigrum’ et non ad unum tantum, sed ad utrumque, scilicet ad li “dico” et ad li “est”, est per se “nunc”, id est instans.
147
(110) Atvero impossibile est et cetera. Sequitur textus commenti 147. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Sed impossibile. In prima dicit, quod dicto, quod est una virtus, quae iudicat diversa sensibilia, incipit quaerere, quomodo possit esse eadem virtus et iudicare duo contraria simul.(111) Quae continuatio est conformis continuationi Latinorum, qui dicunt, quod Aristoteles movet hic quaestionem, quomodo ista virtus sit una et moveatur simul a contrariis.(112) Et dicit: Sed impossibile. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda ponit unam rationem. Secunda ibi Deinde dicit: Utrum igitur. De prima oritur quaestio, quia dictum est, quod datur unus sensus communis.(113) Modo est dubitatio, quia iste sensus ponit differentiam inter contraria et etiam disparata simul, quod non potest esse, nisi quia immutatur a contrariis simul. Sed causarum contrariarum contrarii sunt effectus. Si ergo albedo et nigredo sunt contraria, ergo et earum species. Quare, si sensus communis simul immutatur a speciebus contrariorum, et istae sunt contrariae. Ergo patitur simul a contrariis.(114) Deinde dicit: Utrum igitur. In hac parte ponit unam responsionem dicens, quod istud, quod percipit contraria, est unum subiecto et multa secundum rationem, et non inconvenit idem habere contraria, idem, dico, secundum subiectum, non secundum rationem. Sermo est dubitativus, non assertivus, immo damnabit eum in sequenti textu.
148
(115) Aut non possibile. Sequitur textus commenti 148. In quo Averroes primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Diximus. De primo vult removere responsionem datam.(116) Et dicit: Diximus. Haec est pars expositiva, quae in tres secatur partes: Primo dicit, quod responsio non potest stare, quia quoad primum bene dicit et est verum, sed est falsa in hoc, quod dicis idem posse simul et semel recipere contraria. Bene est possibile secundum potentiam, sed quod actu hoc sit, hoc est impossibile, ut quod idem possit actu esse album et nigrum.(117) Et dicit: Et intelligere. Haec est secunda pars, in qua dicit, quod idem est dicendum de sensu et intellectu, scilicet quod intellectus simul et semel actu non potest habere duo contraria.(118) Et intendit. Haec est tertia pars, quae est pars doctrinalis, in qua dicit, quod posita ista vult declarare, quod sensus non est sicut materia prima, quia est unum ens in actu, sed est multa propter sensus. Ex quo apparet, quod intellectus non est ens in pura potentia, quia sensus non est in pura potentia; ergo nec intellectus, quia ambo maxime conveniunt. Ego tamen teneo contrarium. Unde potest responderi ad hoc, quod Aristoteles loquitur hic de sensu, non de intellectu.(119) Quae responsio non placet mihi. Ideo aliter respondeo, quod sententia Averrois hic est, quod unitas sensus non sumitur eo modo, quo unitas materiae, quia unitas materiae sumitur a privatione formae ex XII Metaphysicae textu commenti 14, sed unitas sensus communis non sumitur a potentia, sed ab actu et a forma, ut apparet in sequenti commento.
149
(120) Sed sicut quod vocant et cetera. Sequitur textus commenti 149. In quo Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Sed illud. De prima dicit, quod vult ponere propriam solutionem ad dubium motum, et Averroes dicit, quod vult procedere hic per exemplum, quia res est difficilis et nostrum intelligere est a posteriori.(121) Et dicit: Sed illud. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima exponit, in secunda ponit documentum. Secunda ibi Et quasi opinatur. In prima quattuor dicit. De prima dicit, quod ad dubium motum sic potest responderi, quod idem est de sensu communi sicut de centro circuli, quod est punctum. Istud punctum dicitur unum, quia in se non est nisi unum. Et hoc demonstrant mathematici, quod non est nisi unum. Istud tamen punctum potest appellari multa, pro quanto terminat multas lineas, immo quasi infinitas terminat.(122) Deinde dicit: Et secundum quod. Haec est secunda pars, in qua dicit, quod sensus communis est unus in se, multa autem ratione instrumentorum, quae terminantur ad illud. Ut enim apparet in anatomia, omnes nervi omnium sensuum terminantur ad locum cerebri, ubi est sensus communis.(123) Et cum declaravit. Haec est tertia pars, in qua dicit, quod quoad operationes sensus communis non est unus, licet quoad unam sit unus, verbi gratia simul et semel sentio album et dulce. Ista operatio pervenit ad sensum communem. Modo istae operationes in sensu communi sunt plures, pro quanto scilicet terminat sensationem visus et gustus per instrumenta eorum. Sed quando ponit differentiam inter album et nigrum, facit ratione sui, pro quanto est communis et non proprius. Sic in prima operatione, quod recipiat plura sensibilia, habet a sensu proprio.(124) Et quasi opinatur. Haec est pars doctrinalis, quae est difficilis, in qua multa dicit per ordinem, quia esset dubitatio, quoniam Aristoteles damnat primam responsionem et videtur ipse ponere eandem dicendo, quod est unum, secundum quod iudicat, multa, secundum quod recipiens.(125) Alias damnabam Aristotelem, sed nunc, quia senex sum, dico, quod prima responsio non valet, quae dicit, quod est unus sensus communis secundum materiam et multa secundum formam. Ego autem dico, quod est unus secundum formam et multa secundum materiam.(126) Sed vos dicetis: “Quomodo hoc potest esse?” Respondeo, quod hoc est, quia unitas in istis formis est secundum operationes et quia sensus communis unitatem habet secundum suam operationem. Iudicium ergo est unum secundum formam, quoniam iudicium est secundum formam. Iudicare autem est agere. Omne autem, quod agit, agit, secundum quod est in actu. Actus vero et forma idem sunt. Et quia recipit multa, est plures secundum materiam, quoniam ex materia habet, quod recipiat.(127) Et ideo videmus. In hac parte dicit, quod ideo ex praedictis possumus videre, quod ista virtus habet iudicare privationes, quia etiam opposita iudicat. Vel, si littera est falsa, debet legi ‘operationes’ loco de li ‘privationes’. Tunc est sensus, quod ideo habet iudicare de sensatis diversis et de operationibus sensuum. Et ita est in intellectu.(128) Et quia quis crederet sensum communem et intellectum esse idem, ideo in fine commenti dicit, quod est differentia inter ambos, quia sensus communis recipit cum condicionibus materiae, intellectus vero sine aliqua condicione ipsius materiae. |