Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum color, sonus et odor agantin omne corpus?
(1) Circa hoc capitulum cadunt dubitationes multae. Ego tamen ero brevis. Primo ergo dubitatur, utrum color, sonus et odor agant in omne corpus, quia verba Aristotelis non videntur vera, quia dicit: “Esto, quod media patiantur ab istis tribus sensibilibus, non tamen alia corpora.”(2) Sed contra etiam videtur hoc de aliis, ut vitrum et alabastrum, quae sunt transparentia, per quae videmus colores, et caelum est transparens, ultra enim sextam et septimam sphaeram videmus octavam, immo et in odore, quia panni olent, ut, quando mulier transit per viam, videmus, quod bene olet.(3) Ad hoc respondetur, quod sermo Aristotelis est verus per se, falsus per accidens. Unde si vitrum recipit species, est ratione diaphaneitatis, quae est communis igni, aeri et aquae. Unde illa, ut solida sunt, non recipiunt, similiter in caelo et similiter de sonis et de odoribus, quae fundantur in aere vel in aqua.(4) Alia dubitatio est, quia Averroes in superioribus praeposuit colorem, odorem et sonum non agere in res non animatas, hic autem videtur dicere oppositum, quod agunt in ipsa media, quia dicit Averroes in hoc textu: “Si igitur aliquis finxerit, modo ista non est fictio, immo est veritas.”(5) Ad hoc puto dicendum secundum Peripateticos, quod ista tria sensibilia agunt in media, quia movens contangit motum ex VII Physicorum mediate vel immediate. Unde cum ista sensibilia non immediate contangant sensum, agunt in ipsum mediante specie, quae species non erit in alio quam in aere. Et ita ista tria sensibilia agent in aliquid, quod non sentit ea.(6) Est tamen differentia, quia ista tria sensibilia non agunt in omne corpus sicut tangibilia. Alia est differentia, quam tangit Averroes in commento 125, quod ista tria sensibilia non sunt in capitulo actionis, sed relationis. Qualitates vero tangibiles sunt in capitulo actionis principaliter, nisi ordinantur in actionem et passionem, et principaliter non habent, quod sentiantur. Alia vero non ordinantur nisi in opus, ut sentiant. Sicut enim dicit Lucianus: “Si omnes essemus caeci, non oporteret portare colores albos aut nigros aut rubeos.”(7) Sed hoc non salvat Averroem. Ideo oportet aliter respondere, et dico primo, quod Averroes male exponit hunc locum, quia in superioribus Aristoteles loquitur dubitative, in hoc autem textu loquitur assertive. Et Averroes intricat se dicendo, quod “si igitur aliquis finxerit”, Themistius tamen et sanctus Thomas aliter exponunt.(8) Averroes tamen potest salvari dicendo, quod ista tria sensibilia agunt in medium non ut talia, sed ut in ordine ad sensum. Et ideo dicit: “Si quis igitur finxerit”, quod ista actio proprie non est sensibilium, ut sensibilia sunt, scilicet in genere causae finalis, sed ut ordinantur ad sensum. |