Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
LIBER SECUNDUS DE ANIMA
121
(1) Secundum unumquemque et cetera. Sequitur textus commenti 121. Quem non continuat Averroes. Continuatio potest esse talis, quod, cum prius determinavit de sensibili, vult modo determinare de sensu, et hoc sermone universali. Et hoc consonat ei, quod dixit prius, quod prius est agendum de sensibili quam de sensu. Et sic dicit sanctus Thomas, quem insequitur Aegidius.(2) Quae introductio est dubia, quia experimentum est in oppositum, quia superius determinavit de sensibus, ut patet. Item est contra verba Philosophi hic, qui dicit: “Secundum unumquemque igitur sensum dictum est.”(3) Potest tamen responderi pro sancto Thoma, quod verum est, quod determinavit superius quoquomodo de sensibus, sed non ex principali intentione. Determinavit enim de sensu, ut refertur ad sensibile, quod non potest sine sensu cognosci. Et hoc consonat litterae, quae dicit, quod figuraliter est dictum de sensu.(4) Aliter tamen potest continuari, quod determinato de sensu in particulari vult modo determinare de uno, quod consequitur sensum in communi, ut sensus est, ut facit in libro Praedicamentorum, quod est commune sensui. Licet non consequatur sensum quoad naturam, tamen quoad nostram cognitionem sequitur. Et si dicitur: “Communia praecedunt propria”, dico, quod verum est quoad naturam, sed non quoad nostram cognitionem. Aliquando enim notitia communis pendet a notitia propriorum, et tunc notitia propriorum praecedit, sicut est in proposito nostro, quia notitia istius communis ad sensum pendet ex cognitione, scilicet sensuum particularium. Ideo prius determinavit de sensibus in particulari quam de hoc communi.(5) Commentum ergo in duas dividitur partes: In prima epilogat, in secunda aggreditur propositum. Secunda ibi Et dicit: Et dicendum. In prima dicit, quod figuraliter, id est universaliter, dictum est de unoquoque sensu. Et hoc vel dicit, ut evitet arrogantiam, vel quia in De sensu et sensato magis perfecte tractatur de hoc. Et hanc expositionem sequitur Themistius.(6) Sed est dubium, quia non videtur hoc esse verum, quod universaliter hucusque sit locutus de sensu et de sensibus omnibus fecit proprium capitulum.(7) Respondetur, quod ista consideratio dicitur universalis, quia iste liber est sicut radix et principium ad librum De sensu et sensato. Ideo determinatio hic de sensibus est magis universalis quam ibi in De sensu et sensato.(8) Et dicit: Et dicendum. Haec est secunda pars, in qua ponit unum commune omni sensui. Dicit sanctus Thomas, quod dat unam definitionem, quae, si est definitio, est a posteriori, et ideo potius est proprietas, quam sit definitio. Dicit ergo, quod visis his oportet dicere, quod omnis sensus habet hoc, quod recipit species abstractas a materia. Quod declarat Averroes, quia, si reciperet formas sub esse materiali, tunc tales formae non cognoscerentur, quia idem haberet esse in anima et extra animam. Consequentia est nota, quia in re habet esse materiale; ergo si in sensu haberet idem esse, quod in re, sensus materialiter reciperet sensibilia; quare non cognosceret ea.(9) Iste locus est obscurus. Ideo dubitant expositores hic, quia dicitur, quod sensus recipit formas sine materia. Contra: Hoc convenit omni patienti etiam. Si enim ignis agat in lignum, in ligno tantum recipitur forma ignis et non materia.(10) Averroes volens hunc locum exponere dixit, quod recipit formas abstractas a materia. Quodsi per ‘abstracta’ intelligit formas universales, iste sermo est falsus, quia sensus signate recipit.(11) Et ideo aliae sunt opiniones. Prima est Themistii, qui dicit, quod pro tanto hoc dicitur, quia sensibilia, ut agunt in sensum, non agunt ratione materiae, sed ratione formae. Et in hoc differt ab actione materiali, quod in illa materia coagit ad agendum. Unde quando fit ignis, non sola forma ignis, sed etiam materia eius coagit.(12) Haec expositio est ambigua, quia dicitur in I Metaphysicae, quod actiones sunt suppositorum. Unde nec forma nec materia agit, sed est id, quo individuum agit.(13) Quodsi dicatur illud esse verum in reali actione et non spirituali, contra, quia dicitur in I De anima, quod anima non sentit nec intelligit, sed totum compositum, et tamen haec est actio spiritualis.(14) Sanctus Thomas dicit, quod iste est sensus, quod recipit formam ipse sensus sub alia dispositione, quam sit in re, quia in re habet verum esse, sed in sensu habet aliam dispositionem.(15) Posteriores dubitant in hoc, quia, si hoc esset verum, tunc in actione aequivoca passum reciperet species sine materia, quia effectus alio modo habet esse in agente quam in patiente. Unde quando motus generaret calorem, haberet idem esse in motu et in re.(16) Aliqui dicunt, quod sanctus Thomas vult dicere, quod secundum aliud esse est ex parte rei et in sensu, quia in sensu non requiritur illa dispositio, quae requiritur in re, quae dispositio est sicut materia. Unde ad hoc, quod color sit in pariete, requiritur tanta lux in diaphano, sed ad hoc, ut sit in oculo, non requiritur hoc, sed per solam speciem reperitur.(17) Haec expositio non videtur ex toto vera, quia, quamvis de secundis qualitatibus evadat, non tamen de primis qualitatibus, quia ad hoc, quod illae recipiantur in materia prima, non requiruntur aliae dispositiones in materia.(18) Et ideo est alius modus dicendi, quod pro tanto dicitur, quod sensus est receptivus specierum sine materia, quia sensus non recipit modo corporali. Extra autem animam res habent esse corporale. Et hoc videtur dicere Averroes in hoc II commento 97, ubi hoc expresse dicit.(19) Quamvis haec opinio non possit improbari, tamen esset videre, quid sit istud esse corporale et esse spirituale. Multi putant, quod recipere sub esse corporali est recipere extenso modo, secundum vero esse spirituale est recipere indivisibiliter, ut dicit in hoc II quaestione 24 et in De sensu et sensato quaestione ultima. Unde in medio et in sensu res habent esse non extensum. Et hoc voluit Paulus Venetus et Gregorius Ariminensis. Quamvis hoc sit valde difficile impugnare, tamen non puto hoc esse Aristotelicum. Si enim dantur puncta, recipiuntur indivisibiliter, non tamen spiritualiter. Et ita hoc non est universaliter verum propterea, quod id, quod recipit indivisibile, est divisibile.(20) Ideo alii aliter dicunt, quod istud esse non potest sciri a priori, scitur tamen per coniecturas et a posteriori. Unde videtur mihi dicendum cum istis, quod esse spirituale est esse, quod multum tendit ad intellectum et divinitatem, quod quidem esse non habet condiciones ipsius materiae, quia in esse reali. Nam in eodem puncto medii est species albedinis et nigredinis summae, in intellectu autem, qui est maxime divinus, sunt omnes res. Est ergo sensus: Res sunt in sensu sub esse spirituali, id est quod non habent esse contrarium et repugnans ad invicem.(21) Addit etiam Aegidius aliam differentiam, quia sub esse corporali non possunt esse duae formae eiusdem speciei simul in eodem subiecto, sed in oculo possunt esse duae vel tres albedines simul. Et ita potest salvari dictum Themistii. Non enim vult dicere, quod sola forma agat, sed vult dicere, quod in isto esse tam perfecto sola forma videtur agere et non materia, quia materia est causa imperfectionis. Et sanctus Thomas potest etiam salvari hoc modo, quando dicitur, quod ideo sensus recipit sine materia, quia recipit alio modo formam, quam sit in agente, quoniam recipit formam secundum istud esse diminitum, secundum quod esse non est in materia ad extra.(22) Et etiam quod dicit Averroes, est verum, quia recipit abstracta a materia, id est recipit formas non secundum condiciones materiae, quia tale esse multum accedit ad divinitatem. Postea dicit Averroes: “Et ideo in anima sunt intentiones et comprehensiones.” Quod dupliciter possumus exponere, primo tenendo, quod species sensibilis differt a sensatione realiter, potest dici, quod per intentionem intelligit species sensibiles, per comprehensionem cognitionem.(23) Est etiam alia opinio, quod species et sensatio non differant, et tunc erit sensus, ut non velit facere differentiam inter speciem et sensationem ipsam, quoniam ista sunt nomina synonyma; sed per intentionem intelligit apprehensionem et cognitionem ipsarum specierum, per comprehensionem intelligit iudicium. Postea dicit Averroes, quod res materiales non sunt comprehensae, forte, quod littera est corrupta; sed debet dicere ‘comprehensiones’. Si autem vultis litteram salvare, potestis dicere, quod res materiales non sunt comprehensae, id est de se sine specie non comprehenduntur.(24) Deinde dicit: Verbi gratia, quod cera. Ista est secunda pars, in qua exponit, quod dictum est, per exemplum, quod tale est, quod, sicut cera, quando recipit figuram anuli, non recipit ab auro, ut aurum est, nec a ligno, ut lignum est, sed potius ab istis, ut habent figuram. Ita sensus non recipit a sensibili species, ut sunt in tali materia, sed tantum similitudinem sensibilis, ut visus, qui tantum recipit species albedinis. Et quia in suo textu dicitur “secundum quod est in hac intentione et dispositione”, dicit Averroes, quod Aristoteles dixit istud, ut praeservet se ab intellectu, quia tam sensus quam intellectus recipit sine materia, sed sensus tantum particulariter recipit, intellectus vero universaliter.(25) Alia vero est expositio, quae est Themistii, quod sensus recipiat species sine materia, secundum quod tales, non in tali materia. Et haec mihi magis placet et consonat nostro textui, qui dicit, quod, secundum quod huiusmodi, est secundum rationem.
122
(26) Sensitivum autem primum est et cetera. Sequitur textus commenti 122. Quem non continuat Averroes. Continuatio potest esse talis, ut dicit sanctus Thomas, quod tamen accepit ab Averroe in calce textus praecedentis. Cum Aristoteles dixerit sensum recipere speciem sine materia, forte quis diceret non esse differentiam inter sensum et intellectum, ut aliqui dixerunt. Ideo Aristoteles volens evitare hoc ponit ista verba sequentia, ut det differentiam inter sensum et intellectum. Secundum Averroem oportet aliter dicere, quia in calce textus hoc dixit, scilicet quod Aristoteles vult declarare, quod recipiens formas sensibiles non distinguitur subiecto ab ipsa specie sensibili. Dicit ergo, quod recipiens istas formas seu species sine materia est primum sentiens. Sed tamen differunt species et potentia receptiva quoad rationem, non quoad subiectum. Et dicit, quod sensus non sentit, secundum quod corpus, sed ut habet proportionem, per quam recipit species sensibiles.(27) Quae expositio non mihi placet, quia non est sermo continuatus. Ideo aliter expono secundum Themistium et sanctum Thomam, quod differentia est inter sensum et intellectum, quia sensus est in corpore, intellectus vero abstractus a corpore. Et ideo, quamvis ambo recipiant species sine materia, unum tamen universaliter recipit, sensus vero particulariter. Totum vero, quod sequitur, patet.
123
(28) Manifestum autem ex his et cetera. Sequitur textus commenti 123. Quem Averroes non continuat. Continuatio tamen potest esse talis, quod vult solvere duo apparentia ex praedictis, et dicit, quod ex praedictis potest patere, propter quid excellens sensibile corrumpit sensum, ut in visu de sole patet. Sed quomodo hoc fiat, infra dicemus. Dictum est enim, quod excellens sensibile corrumpit sensum, quia sensus est virtus in materia et organica; omnis autem virtus organica in proportione consistit. Anima enim ad hoc, quod sit in corpore, requirit debitam proportionem qualitatum in eo. Ideo si sensibile est excellens, corrumpit illam proportionem. Et declarat hoc in cithara, in qua ex forti percussione solvitur harmonia.
124
(29) Et propter quid plantae et cetera. Sequitur textus commenti 124. Quem primo continuat Averroes, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Causa enim. In prima dicit, quod Aristoteles vult solvere unum alterum problema, scilicet propter quid est, quod plantae non sentiant, cum tamen sint animatae.(30) Et dicit: Causa enim. Haec est pars expositiva, in qua primo exponit, secundo continuat se ad alterum textum. Secunda ibi Et cum declaravit. In prima dicit, quod quaestio est, propter quid plantae, cum sint animatae et frigefiant et calefiant, et tamen non sentiunt.(31) Ad quod dubium respondet, quod, etsi plantae habeant animam, quia tamen non habent illam proportionem, quae pro sensu requiritur, sed magis vergunt ad calidum et frigidum, ideo non sentiunt per medietatem.(32) Averroes exponit medium in tactu, quod est caro, Themistius vero et alii per medietatem exponunt illam proportionem inter extrema. Parum tamen ab invicem differunt, quia idem ambo intendunt, licet sub diversis verbis. Sed quomodo ista sit causa huius, non tamen est principalis, sed principalis causa est non habere animam sensitivam, immediata tamen causa est non habere illam proportionem. Ossa enim habent animam sensitivam; quia tamen non habent illam proportionem, ideo non sentiunt.(33) Et cum declaravit. In hac parte Averroes vult continuare se ad textum sequentem et dicit, quod, cum sit aliquod pati a tangibilibus, quod tamen non sentit ea, sicut plantae, quae calefiunt et frigefiunt, vult modo in textu sequenti declarare, quod non est ita in sensibilibus aliorum sensuum.
125
(34) Dubitabit autem aliquis et cetera. Sequitur textus commenti 125. Quem non continuat Averroes, quia in praecedenti textu continuationem posuit. Continuatio autem est talis: Postquam dictum est, quod qualitates tangibiles agunt in aliquod subiectum, illud tamen non sentit illas, ut plantae, in quas agunt istae qualitates.(35) Modo est dubitatio, utrum similiter alia sensibilia agant in aliquod subiectum, quod non sentit ea. Hoc ergo est, quod Aristoteles in textu praesenti intendit. Quare praesens commentum in duas secatur partes: In prima movet dubium praedictum, in secunda solvit. Secunda ibi Deinde dicit: Si igitur olfactus. In prima parte dicit: Est dubitatio, utrum, sicut qualitates tangibiles agunt in aliquod passivum, quod non sentit eas, ita sit in aliis sensibus.(36) Commentator videtur declinare ad partem affirmativam propter suam malam litteram, scilicet quod qualitates tangibiles hoc faciunt, sed non alia sensibilia. Sonus enim non agit in aliquid, nisi quod sentit eum. Et dicit: “Et sic de aliis.” Per li “aliis” intelligit saporem. Dicit autem Averroes, quod Aristoteles videtur favere his, qui tenent, quod sapores non agunt nisi in subiectum, quod sentit eos, cum infra videatur dicere oppositum, quod facit, ut dicit Averroes, quia iste est locus dubitationis.(37) Deinde dicit: Si igitur. Posito dubio vult solvere illud, secundo ponit documentum ibi Et quasi opinatur. In prima parte ordinat rationem et ponit condicionalem, ex qua apparet solutio quaestionis. Dicit, quod, si olfactibilitas est odor, id est si olfactibilitas est de essentia odoris, tunc et e contra. Ex quo sequitur conversio oppositi, quod illud, quod non olfaciet, non patietur ab odore. Est enim regula: De quocumque dicitur definitum, de eodem et definitio dicitur. Si ergo olfactibilitas est de essentia odoris, quod ab odore patitur, sentit odorem.(38) Vos dicetis: “Sermo iste non ponit aliquod rectum, quia est condicionalis.” Dico, quod Aristoteles videtur hoc dicere, scilicet quod olfactibile est odor. Et ipse non propalavit ultimum consequens, scilicet quod nihil patitur ab odore, quod non olfaciat, sed non posuit proprie responsionem, quia ex primo antecedente sequitur hoc consequens.(39) Et quasi opinatur. Hic Averroes ponit documentum et dicit, quod sententia Philosophi est, quod aliquid patiatur a qualitate tangibili, quod non sentit eam. Nihil tamen patitur ab odore, quod non sentiat odorem, nec ab aliis. De sapore dicetur in textu sequenti. Et ratio huius est, quia qualitates tangibiles habent hoc, scilicet quod sentiantur, tamquam accidens separabile; ideo aliquando non sentiuntur. Sed in aliis sensibilibus non est sic, quia sono non accidit, quod audiatur, sed est quasi de essentia soni, nec similiter in colore. Et ideo subiungit, quod istae qualitates tangibiles sunt de praedicamento actionis, quia ordinantur in actionem, ut eis accidit relatio. Sed alia sensibilia sunt per se in capitulo 1 relationis, quia sunt essentialiter sensibilia.(40) Circa hoc, quod dicit, est dubitatio, quia qualitates tangibiles sunt in prima specie qualitatis, actio autem et passio distinguuntur a praedicamento qualitatis; et etiam actio et passio non sunt res permanentes, sed consistunt in motu; quod etiam dicit, quod color et odor et sonus sunt essentialiter relativa, est falsum, quia sunt in tertia specie qualitatis. Qualitas autem est praedicamentum absolutum, et etiam, quae est causa, quod illa ponantur in praedicamento actionis, illa in praedicamento relationis.(41) Ista verba Averrois non possunt sustineri sic intellecta. Ipse tamen habuit bonum intellectum. Non enim sentit Averroes illa esse in praedicamento relationis aut actionis, nec hoc dicitur in textu. Ipse enim dicit, quod sunt quasi in tali praedicamento; li autem “quasi” est dictio diminutiva; unde “quasi” opinatur, quod sit in praedicamento, non quod vere sit in illis praedicamentis.(42) Sed notate pro Averroe, quod qualitates tangibiles habent duos fines: Primus est, quod ordinentur in actiones et passiones; quod autem sentiantur, est secundario et non per se in secundo modo, sicut agunt et patiuntur per se in secundo modo vel in primo modo tenendo, quod causa finalis sit in primo modo, ut dicit Lincolniensis in I Posteriorum. Dicit ergo Averroes, quod quasi sunt in praedicamento actionis, quia in secundo modo dicendi per se vel primo ordinantur ad actionem et passionem. Sed colores, odores et soni non habent alium finem, nisi quod sentiantur. Est ergo sententia Averrois, quod sunt in tali praedicamento ratione finis, in quem ordinantur. Unde quia qualitates tangibiles principaliter ordinantur in actionem, inde est, quod sunt quasi in praedicamento actionis, alia autem in praedicamento relationis, quia non habent alium finem, nisi ut sentiantur. Ex quo patet solutio ad quaestionem, quia scilicet qualitates tangibiles agunt in subiectum, quod non sentit eas. Hoc enim est, quia istae qualitates non essentialiter ordinantur in sensationem. Sed aliae qualitates in sensationem essentialiter ordinantur. Ideo non agunt nisi in illud, quod eas sentit.
126
(43) Similiter autem manifestum est et cetera. Sequitur textus commenti 126. Quem non continuat Averroes. Continuatio tamen potest esse talis: Cum dictum sit, quod colores non agunt in aliquod subiectum, nisi illud sentiat, vult modo hoc declarare exemplo vel vult respondere tacitae obiectioni. Pars expositiva in duas dividitur partes: In prima facit, quod dictum est, in secunda dicit de sapore et de qualitatibus tangibilibus. Secunda ibi Deinde dicit: Sed tangibilia. In prima dicit: “Tu dixisti, quod odores, soni et colores non agunt nisi in subiectum, quod sentit eas. Contra: Tonitrua et soni scindunt ligna et marmora, et tamen ista non sentiunt sonum.” Respondet Aristoteles, quod hoc non est a sono, ut sonus est, sed fit ratione adiuncti, quia sonus iste non fit nisi propter magnam concitationem aeris, et ille magnus aer concitatus scindit ligna et huiusmodi.(44) Deinde dicit: Sed tangibilia. Dicto de his tribus, auditu, visu et olfactu, vult modo dicere de tactu et sapore. Et haec pars in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda Averroes vult solvere dubium. Secunda ibi Et hoc, quod dixit. In prima dicit, quod qualitates tangibiles agunt in res animatas et etiam sapores. Unde aliqui sapores exasperant, aliqui mollificant.(45) Et hoc, quod dixit. Hic removet dubium de saporibus et dicit, quod agunt in aliquod inanimatum; ergo agunt in subiectum, quod non sentit eos.(46) Ad quod respondet, quod ex una parte apparet, quod non habent facere hoc, ex altera parte videtur oppositum, ut dicit Plato et Galenus. Respondet Averroes, quod forte, si sapores faciunt actiones reales, hoc est per accidens ratione qualitatis tangibilis sibi adiunctae. Et ista opinio communiter tenetur de mente Aristotelis. Unde si sapor ponticus exasperat linguam, hoc facit ratione frigiditatis sibi adiunctae, et Averroes non intromittit se aliter in solutione huius quaestionis, quia, ubi est contentio inter Aristotelem ex una parte et Platonem et Galenum ex alia parte, difficile est iudicare.
127
(47) Ergo ne et illa et cetera. Sequitur textus commenti 127. In quo duo facit Averroes: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Dicamus igitur. De prima parte dicit, quod dicto, quod tangibilia agunt in aliquid, quod non sentit ea, modo erat dubitatio, utrum sit ita in aliis sensibus, scilicet visu, auditu et odoratu. Et secundum expositionem Averrois Aristoteles dixit, quod ista tria sensibilia, odor, color et sonus, non agunt nisi in illud, quod sentit ea.(48) Modo est dubitatio, quia medium alteratur a specie istorum sensibilium et tamen ista media non sentiunt. Et Commentator supra in commento 67 dixit medium colorari. Quid ergo dicunt isti negantes species sensibiles, quia dicit, quod medium alteratur a sensibilibus?(49) Et dicit: Dicamus igitur. Haec est pars expositiva, in qua duo facit: Primo ponit solutionem, secundo epilogat seu movet dubium circa solutionem. Secunda ibi Deinde dicit: Quae igitur est differentia. In prima dicit, quod esto, quod aliquis dicat, quod illa tria sensibilia agant in rem inanimatam sicut tangibilia, est tamen differentia, quia ista tria sensibilia non agunt nisi in corpus indeterminatum, sed non agunt in terram. Unde non videmus extra murum. Qualitates vero tangibiles agunt in corpora determinata, dura et solida et indeterminata. Esto ergo, quod ista tria agant in inanimatum, istud tamen non est omne inanimatum, sed in indeterminatum tantum.(50) Deinde dicit: Quae igitur est differentia. In hac parte dicit Averroes: “Si medium recipit speciem odoris et etiam sensus &ndash: quae est differentia inter ista duo?” Dicit, quod est differentia, quia in medio species se habet ut obiectum, in sensu vero tamquam formale, per quod fit sensatio. Ita sensus recipit ut sentiens, medium vero ut obiectum. |