BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum gravitas et levitas sint formae

substantiales elementorum?

 

(1) Restat modo alia quaestio, utrum gravitas et levitas sint formae substantiales elementorum. Et videtur, quod sic, ex sententia Averrois hic. Et hoc multi ascribunt Aristoteli et Averroi.

(2) In oppositum est Aristoteles VII Physicorum textu commenti 11, ubi recitans, qualiter in tertia specie qualitatis est alteratio, exemplificat de gravitate et levitate, et II De generatione textu commenti 8 enumerans qualitatum contrarietates inter eas enumerat grave et leve, et in II De partibus animalium capitulo 1 est ratio, quia in substantia non est contrarietas. Grave autem aut leve sunt contraria. Nec potes glossare propositionem, scilicet quod non sit contrarietas secundum materiam, sed bene secundum formam, sicut dixit Alexander. Eum enim carpit Averroes.

(3) Item gravitas et levitas sunt principia motus localis. Sed substantia agit mediante aliqua qualitate ex De sensu et sensato. Ergo gravitas et levitas non sunt substantiae.

(4) Item in libro De caelo considerantur elementa quoad qualitates motivas, in De generatione quoad alterum activas. Motivae autem sunt gravitas et levitas. Ergo sunt qualitates.

(5) Item gravitas et levitas sunt sensibilia per se. Si ergo essent sub­stantiae, substantia per se sentiretur et proprie contra Aristotelem in II huius.

(6) Item eodem modo posset dici, quod caliditas et frigiditas essent substantiae.

(7) Item V Physicorum textu commenti 10 Averroes impugnans Alexandrum dicit, quod est impossibile, quod accidens in uno sit substantia in alio. Modo sic dicam de gravitate et levitate, quod sunt accidentia in mixto. Ergo non possunt esse substantia in elemento simplici.

(8) Si vero dicas, quod non est simile de calido et frigido et gravi et levi, quoniam illa intenduntur et remittuntur, ista non, hoc non valet, quia etiam ponis, quod gravitas et levitas, quas ponis esse formas substantiales, intendantur et remittantur. Aliquid enim fit magis et minus, grave et leve.

(9) Ista opinio est haeretica. Nam in eucharistia est gravitas et levitas, non tamen ibi est substantia. Et rationes adductae mihi concludunt.

(10) Ad argumentum Averrois, quod facit in textu, quia percipiuntur mediante motu, dico, quod eodem modo potest dici, quod mollities et durities sunt formae substantiales, quia percipiuntur mediante motu. Concedo tamen, quod caliditas et frigiditas, gravitas et levitas aequivoce sentiuntur, quia caliditas et frigiditas sentiuntur imprimendo, gravitas et levitas non.