BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Quid sit organum

tactus?

 

(1) Alia dubitatio est, quia videtur, quod tactus sit unus tantum, quia idem est sensus tactus, qui ponit differentiam inter calidum et humidum, ergo est idem sensus, qui cognoscit omnia ista. Consequentia patet, quia ponens differentiam inter aliqua duo cognoscit ea.

(2) Ad hoc respondetur, quod non est sensus tactus, qui ponit differentiam inter illa, sed est sensus communis mediante tamen tactu. Viso de unitate tactus restat quaerere de organo tactus. Nam istae duae quaestiones praesupponuntur ab Aristotele in textu. Quaeritur ergo, quae sit mens Aristotelis de organo tactus.

(3) Conciliator in differentia 42 dicit, quod Aristoteles videtur sibimet contrarius. Et moderni multa dicunt; primo videtur, quod caro sit instrumentum. Nam I De historiis capitulo 4 hoc videtur dicere, et in II De partibus animalium capitulo 8 dicit, quod instrumentum tactus debet esse disseminatum per totum corpus, et istud non potest esse nisi caro. Et Averroes in II Colliget capitulis 8 et 13 et in Paraphrasi de sensu et sensato et Avicenna in VI Naturalium et in I 1 volunt: Manus est perfectissimus tactus.

(4) Ratione etiam demonstratur. Nam tactus consistit in proportione qualitatum primarum. Ubi ergo erit maior commixtio qualitatum, ibi erit organum tactus. In carne autem est optima commixtio elementorum. Quod patet ex eius magna delectabilitate. Et mirum est de Aristotele, quod neget hoc. Nam in II huius textu commenti 94 arguit perfectionem tactus ex perfectione carnis.

(5) Item arguitur ex suis argumentis. Nam in I huius textu commenti 79 attribuit tactum parti sanguineae. Modo inter partes homoeomeras non est pars magis sanguinea carne. Item organum tactus est disseminatum per totum corpus. Nulla autem est pars, quae sit magis disseminata quam caro. Antecedens patet, quia, cum tactus sit sensus vitae, oportet, ut sit per totum corpus. Sic ergo patet, quod caro est organum ipsius tactus.

(6) In oppositum est Aristoteles hic, ubi dicit, quod caro est medium. Nam sensibile positum supra sensum non causat sensationem, sed positum supra carnem sentitur. Item tactus eget medio intrinseco, et istud non potest esse nisi caro.

(7) Ergo Averroes volens sedare hanc controversiam dixit, quod Aristoteles sibimet contradixit. Nam quando scripsit librum De animalibus, nondum viderat anatomiam nervorum, sed solum fuerat rectus ratione. Quando autem scripsit hunc librum, quia erat magis perfectus, cognovit nervos. Et quae noverat per rationem prius, postea novit per sensum.

(8) Conciliator in differentia 42 dicit, quod Averroes male dixit, quia Aristoteles fuit sapientissimus et posuit legem, quod ab universalibus ad singularia sit procedendum. Cum liber De anima sit universalior, ideo prius composuit librum De anima quam librum De animalibus. Sed hoc est contra sententiam Averrois. Nam ipse vult, quod liber De animalibus praecedat librum De anima, ut patet in Paraphrasi Meteororum. Ideo non est accipiendum dictum Conciliatoris.

(9) Sed ego facio controversiam contra Averroem insolubilem. Dicit enim, quod Aristoteli, quando scripsit librum De animalibus, non erant noti nervi. Sed hoc est falsum. Nam in III De historiis capitulo 5 ponit anatomiam nervorum et a quo habent originem et quod non accidit spasmus nisi in locis nervosis. Unde non potest salvari Averroes.

(10) Et Aristoteles in II De partibus animalium capitulo 10 ponit cor esse organum tactus. Et bis hoc dicit in illo capitulo. Unum tamen et mirum est, quod Aristoteles fere in eadem parte videtur sibi contradicere.

(11) Alia controversia est, quod Averroes imponit Themistio et Alexandro carnem esse instrumentum, cum tamen Themistius contra Alexandrum clamet, quod caro est medium, non instrumentum.

(12) Alia est controversia, quod Averroes erravit, et non est mirum, quia non ita bene habuit mentem Aristotelis sicut Themistius, qui fuit Graecus. Et Themistius imponit Alexandro, quod caro est organum, cum tamen Alexander hic in Paraphrasi dicat oppositum.

(13) Modo est dubitatio, quae sit mens Aristotelis. Quod caro sit medium, omnes concedunt, sed quid intelligat Aristoteles per intrinsecum carni, quod dicit esse organum tactus, est dubitatio. Averroes per illud intrinsecum intelligit nervum, et haec etiam est sententia Galeni et Plus-quam-Commentaroris, ubi in III Techni commento 54 dicit istam esse sententiam Aristotelis.

(14) In oppositum clamat Aristoteles I huius textu commenti 79, ubi ponit nec pilos nec ossa nec nervum sentire propter sui terrestreitatem. Item I De historiis dicit, quod tactus consistit in parte sanguinea. Item in De sensu et sensato dicit, quod cor est instrumentum tactus. Idem dicit in II De partibus animalium capitulo 10.

(15) Sed arguitur ex sententia Plus-quam-Commentaroris, quod cor non sit organum, quia sensibile positum supra sensum non causat sensationem, sed sensibile positum supra cor maxime sentitur. Maximi enim dolores sunt in corde.

(16) Item, quomodo potest hoc imaginari, cum inter sensibile et cor sit maxima distantia et tamen ita celeriter sentiamus?

(17) Item per alias partes corporis sentimus.

(18) Item semper oporteret mederi cordi et aliis partibus, quod est contra communem experientiam medicorum.

(19) Item partes nervosae sunt maxime dolorosae. Quod non potest esse, nisi nervus sit primum instrumentum tactus.

(20) In hac quaestione sum maxime perplexus. Et Conciliator in differentia 42 multa dicit de hoc, quae esset longum referre. Dimissis tamen aliorum opinionibus dicam, quod ego sentiam. Imaginatus enim sum ex dictis Alexandri et aliorum, quod probabiliter secundum Aristotelem possumus ista tenere, primo, quod cor est instrumentum primum tactus, et istud patet ex locis superius adductis in De sensu et sensato et in De partibus animalium. Et haec est sententia sancti Thomae in De sensu et sensato. Et Plus-quam-Commentaror ascribit istam opinionem Aristoteli in libro De animalibus.

(21) Et ratio est pro hoc. Nam ibi debet esse instrumentum tactus, ubi est prima sedes animae sensitivae. Sed in corde est prima sedes animae sensitivae. Ergo et cetera. Maior patet, quia animal est animal per sensum, et ille sensus est sensus tactus, qui est primus sensuum. Minor patet, quia cor est sedes omnis animae secundum tenentes animam rationalem esse mortalem. Item, quia in corde est principium nutritionis, ergo et sensationis. Consequentia patet, quia ambo ab eodem principio procedunt.

(22) Item, quia nullum animal potest sentire absque corde, sed bene cor sine aliis membris; ergo videtur esse principium sentiendi. Antecedens patet, quia, nisi spiritus delegaretur a corde ad membrum, tale membrum non potest sentire. Et consequentia patet, quia primum, quod vivit, et ultimum, quod moritur, est cor. Ecce, quod cor sine aliis potest sentire.

(23) Et Alexander pro hoc dat unum experimentum, quia omnes passiones factae in exterioribus membris redundant in ipsum cor, similiter etiam ira et gaudium, et etiam non sunt dolores supra dolores cordis. Et dicam, quod cordiaca non est passio cordis, sed stomachi contra medicos. Aliter enim animal posset diu durare, quamvis teneat, quod aliquando proveniat a corde, sed posteriores in hoc multum dubitant, quia secundum hoc visus, auditus et olfactus fierent in corde, quia non propter aliud ponitur tactus in corde, nisi quia mittit spiritus pro tactione causanda. Sed secundum hoc visus erit in corde, quod est contra Aristotelem in II De partibus animalium capitulo 10, ubi tenet visum esse in cerebro, et multi concesserunt visum esse in corde, licet sit contra Aristotelem.

(24) Quare puto dicendum, quod visus, auditus et olfactus non sint in corde. Nam est differentia dicere ‘principium’ et ‘organum’. Nam cor est principium visionis et non instrumentum, tactionis vero est instrumentum, et non est simile de tactu et aliis sensibus, quia animal non potest esse sine tactu sicut sine aliis sensibus. Quare isti errant, quia non vident Aristotelem nec ponunt differentiam inter principium et organum. Nam quod est principium, non est organum sive instrumentum, sed bene quod est instrumentum, est et principium. Unde cor est principium visionis et non instrumentum, sed in tactu est principium et instrumentum. Hoc habito pro constante!

(25) Est modo dubitatio, utrum ipsum solum cor sit instrumentum sensus tactus et an aliae partes sentiant. Et est quaerere, an cor sit adaequatum instrumentum tactus.

(26) Si dicatur, quod sic, contra est experientia, quia videmus alias partes a corde sentire, et est contra Aristotelem in De partibus animalium, qui dicit carnem sentire. Quod si sic est, aut in aliis membris est organum tactus aut non. Si non, ergo aliquid sentit, quod non est organum, quod videtur falsum. Si sic, ergo cor non est adaequatum organum tactus. Sed hoc non est contra conclusionem nostram. Nam alia membra sunt instrumenta tactus, sed non prima, sed secundaria. Et ista videtur sententia Aristotelis in II De partibus animalium capitulo 8, ubi dicit, quod caro aut est instrumentum tactus aut adiunctum primo instrumento. Idem dicit in eodem II capitulo 10.

(27) Sed sic dicendo destruitur processus Aristotelis. Nam sensibile positum supra sensum sentiretur; nam pro te caro est instrumentum, et tamen sensibile positum supra carnem sentitur.

(28) Ad hoc respondetur; etsi responsio videatur nova et non consueta, est tamen bona, et eam ponit sanctus Thomas in De sensu et sensato et Themistius et Alexander. Ideo non timebo eam dare. Responsio talis est, quod alia membra a corde sentiunt. Et quando dicitur: “Ergo in aliquo est sensatio, quod non est instrumentum sensus tactus”, respondetur, quod istud vel est instrumentum vel medium, et dummodo sit unum istorum, potest sentire. Et si dicatur: “Contra: Medium in aliquo sensu non sentit, ut aer et aqua”, Themistius in hoc II contra Alexandrum respondet ad hoc. Formaliter enim facit hanc obiectionem contra se dicens: “Cum commune sit mediis aliorum sensuum non sentire, ergo caro non sentiet.” Respondet Themistius, quod est differentia inter haec media, quia caro est coniuncta et intrinseca nobis; ideo non est mirum, si sentit. Aer vero et aqua non est medium, quod sit pars nostri. Idem formaliter respondet sanctus Thomas.

(29) Alexander vero non multum distans ab hoc videtur dare alteram responsionem dicens, quod simile est in tactu sicut in visu et auditu. Sic enim instrumentum visus est pupilla et etiam incruciatio nervorum ratione veri organi. Ambo tamen vident, sed principaliter visio fit in illa incruciatione, in aure etiam verus auditus fit in miringa, tamen expanditur etiam ad alios nervos, qui sunt in aure. Sic etiam totum animal est organum tactus. Tamen caro habet se ut medium, cor autem ut verum instrumentum tactus. Caro, pro quanto sentit, dicitur instrumentum, et pro quanto est via ad sensationem cordis, dicitur medium. Et sic caro est utrumque. Nec est diversitas in Aristotele nisi in verbis. Et sic patet, quod Averroes iniuste depravat primum magistrum.

(30) De pharmacopolis non est mihi curae. Sed est dubitatio, quia Themistius videtur sibi contrarius; nam in II De anima commento 44 dicit, quod caro non sentit, quia non tantum recipit speciem qualitatis, sed etiam qualitatem ipsam, et contra Alexandrum dicit, quod caro sentit.

(31) Solvitur, quod non vult Themistius, quod caro non sentiat, sed quod non bene sentiat, quia caro tangit ipsum sensibile multum materialiter. Actio autem materialis impedit actionem spiritualem. Ideo minus sentit.

(32) Ad opposita respondetur. Ad primum sequendo dicta Averrois facile est respondere, quia aut non sentit aut male sentit, quia dolorose. Sed hoc mihi non placet, quia teneo, quod non sentit. Nam cordiaca est passio coniuncta stomacho, tamen prope cerebrum, inter quod et cor est maxima distantia. Et sic iudicio meo Plus-quam-Commentaror motus est satis leviter.

(33) Sed est dubitatio, unde est, quod sensibile positum supra cor non causat sensationem, cum supra carnem positum causet, cum tamen utrumque sit instrumentum tactus.

(34) Dicitur, quod Aristoteles non dicit hoc, sed dicit, quod supra ultimum sensum, et hoc est cor, quod est ultimum in via resolutionis. Et non est mirum, quod caro sentiat, quia non est transire ad extremum sine medio. Unde ex quo cor est pars nobilior omnibus partibus corporis, habet ex sui excellentia, quod non possit transiri ad ipsum absque mediis. Unde si cor debet sentire, oportet, ut prius caro sentiat.