BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum tactus sit

una potentia?

 

(1) Finita expositione huius capituli restat dubitare. Primo ergo quaeritur, utrum tactus sit una potentia. Quod non, audivistis ab Aristotele hic et in II De partibus animalium capitulo 1. Et Themistius cum Alexandro hoc confitetur. Et ratio est, quia unius potentiae est una contrarietas X Metaphysicae; in tactu autem sunt plures contrarietates; ergo et cetera.

(2) In oppositum arguitur, quia, si sic, essent plures sensus exteriores quam quinque.

(3) Item, si essent plures sensus, haberent distincta organa, ut patet in aliis sensibus. Hoc autem non videtur verum, quia eadem pars est, quae sentit omnes quattuor qualitates.

(4) Item mirum est, quod Aristoteles posuerit tactum esse plures sensus, quia cognoscat plures contrarietates. Nam sensus communis longe plures contrarietates cognoscit, et tamen ponitur una potentia. Confirmatur: Non plus differunt caliditas et frigiditas et humiditas quam lux et color; sed propter ista duo non plures sensus ponuntur; visus ergo nec tactus propter illas qualitates debent poni plures.

(5) Quod autem plus distent, patet, quia lux est in aeternis, color in corporibus; omnes autem qualitates sunt in corporibus.

(6) Hanc quaestionem pertractat sanctus Thomas in multis locis, praecipue tamen in I parte quaestione 78 articulo 3, et dicit non esse demonstrationes in hoc, quia forte est possibile, quod sit unus sensus, et quamvis sentiat plures contrarietates, omnes tamen sunt reducibiles in unum genus commune nobis ignotum.

(7) Sed quia credendum est patribus nostris – cum Aristoteles, Alexander, Themistius, Averroes et omnes posuerint tactum esse plures, ideo et nos ponemus hoc tamquam verum, quamvis non sit demonstrabile. Dico ergo et puto, quod tactus sint plures.

(8) Ad argumenta in oppositum. Ad primum respondet ibi sanctus Thomas, quod tactus est unus secundum genus et plures secundum speciem, qui tamen omnes ponuntur pro uno, quia non separantur ab invicem secundum organum, sed per totum corpus continuantur, sicut, si in quacumque parte esset gustus, esset et tactus, unum non cognosceretur esse distinctum ab alio, sed pro uno poneretur.

(9) Quam rationem ego approbo. Possemus tamen aliter dicere, quod ideo tactus est unus, quia habet unum modum immutandi, sicut etiam est in aliis. Et licet gustus et tactus videantur habere unum modum immutandi, non tamen habent, quia, si gustus debet recipere aliquam qualitatem, non oportet, ut ab illa realiter immutetur, licet forte ab alia realiter immutetur, ut ab humiditate. Tactus autem, si debet sentire aliquam qualitatem, oportet, ut realiter immutetur ab illa et non tantum spiritualiter, et hoc provenit ratione suae materialitatis. Sed est dubium de duro et molli, quia non videtur, ut tactus fiat durus, si debet sentire ipsum. De hoc vos considerabitis.

(10) Ad secundum, quod, si essent plures sensus, essent plura organa, quidam, ut salvarent Averroem, dicunt, quod re vera aliud est instrumentum, per quod sentimus calidum, frigidum et alia, et hoc propter diversitatem nervorum. Volunt autem hoc propter illam consequentiam Averrois: si instrumentum unum, tactus unus, et si plures, plures, sicut oculus distinguitur ab aure, ita et illi nervi ab invicem. Et cum dicitur: “Contra: Idem nervus sentit omnia ista; ergo et cetera”, dicunt subtiliter, quia nihil est subtilius ignorantia, quod natura sagax ex multis filis nervorum fecit unum nervum, sicut in cordone, qui fit ex multis filis sericis ad invicem compilatis, ita in nervo isti imaginantur. Hoc autem, ut dicunt, non potest dici de carne, quia in ea non sunt illa fila.

(11) Sed quamvis contra istam opinionem non possit demonstrari, tamen ista opinio videtur irrationabilis, primo quoad primam partem; nam maior videtur diversitas illorum filorum in carne quam in nervo.

(12) Item alterius et alterius instrumenti est alterum et alterum medium. Ergo erunt ponenda plura media in tactu quam caro, quod non dicunt.

(13) Haec opinio, licet sit falsissima, tamen habet multos sequaces. Et hoc provenit, quia omnes sequuntur monstra.

(14) Ideo ea dimissa, quia est contra patres meos et maxime contra sanctum Thomam, dico, quod est eadem pars materialiter, quae sentit omnes istas qualitates, quamvis sit diversa secundum complexiones, et formaliter. Et si dicatur: “Visus et auditus habent diversa organa formaliter et materialiter, ergo et isti”, respondeo, quod non est simile, quia non est tanta unigeneitas in illis, quanta est in tactu.

(15) Ad tertium dicitur, quod secus est de superiori potentia et inferiori, quia, quae sunt dispersa in inferiori, colliguntur in superiori. Unde intellectus est una potentia, et tamen omnia cognoscit; ita sensus communis, quia ea, quae cognoscit, spiritualiter cognoscit, ideo, quamvis plura cognoscat quam sensus exterior, non tamen sequitur, quod sint plures potentiae.

(16) Ad quartum dupliciter respondetur, primo, quod lux et color non distinguuntur formaliter. Aliter potest dici, quod dato, quod distinguantur formaliter, quia tamen unum ordinatur ad alterum et unum est causa alterius, propter istam unigeneitatem non faciunt sensus diversos sicut in tactu, quia inter tangibilia non est tanta unigeneitas.