BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum gustus sit quidam

tactus vel non?

 

(1) Circa hoc capitulum cadunt aliqua dubia. Primum est, utrum gustus sit quidam tactus. Et videtur, quod non, quia, si esset quidam tactus, contineretur sub eo vel ergo sicut individuum vel sicut species, et quocumque modo dicatur, non ponit in numerum cum tactu.

(2) Ad hoc respondet sanctus Thomas hic, quod gustus potest accipi duobus modis, primo, ut est aliquis tactus determinatus perceptivus qualitatum primarum in ordine ad nutrimentum, et iste est ille sensus, qui est in gutture, per quem delectationem percipimus, quae est in cibo, sed percipimus eam per tactum particularem, qui est in gutture. Quod potest patere ex eo, quod gulosi non masticant cibum, sed transglutiunt eum pro gustu, ut sentiant delectationem, quae est in cibo. Unde dicitur in III Ethicorum capitulo 12: Quidam Philoxenus optabat collum gruis, ut sentiret delectationem cibi diutius. Vocatur autem ‘tactus particularis’, quia est in uno membro particulari ita, quod non in alio, et de isto intelligit Philosophus ibi in III Ethicorum.

(3) Alio modo sumitur gustus, ut est perceptivus qualitatum gustabilium, scilicet saporum extremorum et mediorum. Tunc dico, quod sumendo gustum primo modo non distinguitur a tactu nisi sicut particulare a suo universali.

(4) Si vero sumatur secundo modo, gustus differt a tactu, sed quoad motum est quidam tactus, quia non sentit nisi tangendo suum obiectum.