BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

LIBER SECUNDUS DE ANIMA

 

101

 

(1) Gustabile autem est quoddam tangibile et cetera. Sequitur textus commenti 101. In quo Averroes, postquam complevit sermonem de olfactu, vult modo facere sermonem de gustu. Gustus enim sequitur olfactum secundum ordinem superius dictum a nobiliori in minus nobile. In prima inquirit, utrum gustus indigeat medio.

(2) Et dicit: Gustus autem. Ista est pars expositiva, in qua declarat, utrum gustus per se indigeat medio extrinseco, et dicit, quod non. Et notanter dicitur “medio extrinseco”, quia omnis sensus indiget medio intrinseco, vel per se vel per accidens, ut infra dicetur. Istam conclusionem probat dupliciter, primo ex parte gustus, quia gustus est quidam tactus, tactus autem non eget medio extrinseco, ergo nec gustus.

(3) Potest hic locus aliter introduci, scilicet quod probet gustum esse quendam tactum, quia non eget medio extrinseco.

(4) Deinde dicit: Corpus, in quo est. In hac parte probat, quod gustus est quidam tactus ex ipso gustabili, quia gustabile est quoddam tangibile; tangibile autem non sentitur per medium extrinsecum; ergo nec gustabile. Assumptum probat, quia gustabile est sapor; sapor autem consistit in humido, quod est quoddam tangibile, quod tangitur a sensu tactus.

(5) Circa hoc oritur dubitatio, quomodo sit possibile, quod gustus sentiat humiditatem, cum humiditas sit per se obiectum tactus. Unus autem sensus non potest sentire obiectum alterius.

(6) Ad hoc respondet Aegidius, quod, cum sapor sit in humido sicut in materia, videtur verisimile, quod aliquo modo agat in gustum, quia materia coagit cum forma et adiuvat eam.

(7) Ista responsio mihi non placet, quia, si humidum ideo agit in gustum, quia est materia, tunc istud deberet dici in omni sensu, et cum odor fundetur in sicco sicut in materia, oportet dicere, quod olfactus sentiat siccum, quia siccum est materia saporis, materia autem coagit. Quod etiam dicit, quod materia coagit, hoc non videtur verum, quia tunc obiectum per se unius sensus sentiretur ab alio.

(8) Et ideo aliter videtur dicendum, quod ideo gustabile est quoddam tangibile, quoniam sapor fundatur in humido et numquam organum potest percipere saporem, nisi prius humectetur. Non dico, quod sentiat humorem. Quodsi quaeratur, a quo sentiatur humiditas, dicendum, quod sentitur a tactu.

(9) Ex quo patet solutio ad obiecta. Non enim ita est in olfactu sicuti in gustu, quia olfactus, si debet percipere odores, non oportet, ut prius sentiat siccitatem, quae est obiectum tactus, sicut oportet, quod gustus prius percipiat humorem.

(10) Sed tunc est dubitatio, quia, si gustus sentit humiditatem, ergo sentit per se obiectum alterius sensus.

(11) Ad hoc puto dicendum, quod gustus, prout est discretivus saporum, distinguitur a tactu specie, et hoc modo non potest percipere humiditatem. Sed quia gustus fundatur in tactu, ego puto, quod sentiat humiditatem, et quamvis sit idem materialiter, quod sentit sapores et humores, differt tamen ratione, quia hoc fit secundum diversas complexiones. Et hoc apparet, quia aliquando non habemus gustum alicuius rei et tamen comprehendimus illam per tactum, et hoc non potest esse, nisi quia alia est complexio sentiens saporem, alia sentiens qualitatem tangibilem. Stat ergo solutio in hoc, quod gustus materialiter sentit qualitatem tangibilem, sed non formaliter.

(12) Deinde dicit: Et ideo. In hac parte vult inferre unum corollarium vel respondere tacitae obiectioni. Contra, quia, si mel esset in aqua, gustaretur mel per medium, quod est aqua. Respondet Aristoteles, quod non est credendum aquam esse tamquam medium inter mel et gustum, sed pars gustabilis, quae est mel, diffunditur et miscetur cum aqua, et ita mel mixtum cum aqua sentitur. Ex hoc notat Averroes, quod odor non sentitur per corpuscula diffusa in aere percutientia olfactum, ut dicit Avicenna. Aliter enim olfactus esset quidam tactus, sicuti et gustus.

(13) Deinde dicit: Color. In hac parte dicit, quod hoc modo non est de coloribus sicut in saporibus, quoniam color non miscetur aeri ut sapor aquae, sed color immutat medium spiritualiter tantum.

 

 

102

 

(14) Ut quidem igitur medium et cetera. Sequitur textus commenti 102. Quem Averroes non continuat. Continuatio potest esse talis, quod posita differentia inter gustum et visum vult eam prosequi. Differentia est talis, quod olfactus, auditus et visus sentiunt sua obiecta per medium extraneum, gustus vero et tactus non indigent medio extrinseco per se. Conveniunt autem, quia omnes patiuntur a suis obiectis.

(15) Deinde dicit: Et nihil. Vult modo declarare, quod gustus non sentit suum obiectum, nisi prius sentiat humidum. Et ideo omne saporosum est humidum actu aut potentia. Et ideo praeparavit natura salivam in ore tum propter facere potentia humida actu humida tum etiam propter motum linguae.

 

 

103

 

(16) Sicut autem visus visibilis est et cetera. Sequitur textus commenti 103. Averroes non continuat. Continuatio potest esse talis, ut velit declarare, quid percipiatur a gustu. Et primo abbreviat textum dicens, quod eadem est potentia perceptiva positivi et sui privativi. Et dicit, quod, sicut in aliis sensibus dicitur non tale tribus modis, ita etiam in gustu.

(17) Deinde dicit: Et non visibile. Ista est pars expositiva, in qua exponit textum, et patet de se.

(18) Deinde dicit: Et potabile. In hac parte dicit, quod potabile, id est humidum, est commune tactui et gustui, sed tactui per se, gustui autem per accidens.

 

 

104

 

(19) Quoniam autem humidum et cetera. Sequitur textus commenti 104. In quo Averroes continuat, postquam dixit ea, quae sunt communia sensui gustus et aliis sensibus, scilicet quod non sensibile dicitur tribus modis, vult modo declarare aliquod proprium gustui, in quo differt ab aliis.

(20) Et dicit: Et quia. Ista est pars expositiva, in qua ponit conclusionem, quam intendit, et dicit, quod, si gustus debet percipere saporem, oportet, ut eius organum non sit multum siccum nec sit multum humidum nec habeat saporem innatum.

(21) Deinde dicit: Gustus enim. In hac parte probat istam conclusionem, primo, quia, si debet recipere sapores, oportet, ut humectetur et non sit siccus; secundo, quia gustabile est quoddam humidum, humidum ergo debet recipi a gustu; omne autem recipiens caret eo, quod recipit; eadem ratione gustus non debet habere saporem, quia “recipiens debet esse denudatum a natura recepti”.

(22) Deinde dicit: Et signum eius est. Hic vult declarare hoc a signo. Quando infirmi habent linguam multum aridam, non possunt bene gustare sapores, nisi prius lingua humectetur, et etiam qui patiuntur catharros, non possunt percipere sapores propter nimiam humiditatem, quae est imbibita in sensu gustus, et etiam qui laborant febri cholerica, non possunt bene percipere sapores propter nimium humorem cholericum imbibitum in lingua. Et dicit, quod simile est in hoc sicut in sensu visus.

 

 

105

 

(23) Species autem humorum et cetera. Sequitur textus commenti 105. Quem non continuat Averroes. Continuatio potest esse talis, ut enumeret species saporis et definiat sensum gustus. Dicit ergo, quod species saporum sunt sicut species colorum. Sicut enim colores pro extremis habent album et nigrum, ita et sapores habent dulce et amarum. Postea enumerat sex media, quorum aliquid est magis proprinquum amaro ut sapor salsus, aliquid autem dulci ut sapor pinguis sive unctuosus, qui est sapor carnis valde pinguis. Et ponit alios intermedios, sicut est sapor acer, qui est agrestis in principio suae maturationis, et austerus, qui est mespiliorum, et acutus sicut piperis et zingiberis, et ponticus, qui est aliquorum fructuum in principio suae maturationis, qui quodammodo stipticant linguam.

(24) Et hoc, quod dicit in Coloribus. Ista est pars digressiva, in qua movet et solvit unam quaestionem. Dubitatio est talis, quia Aristoteles in numerando species saporis ponit dulce et amarum sicut extrema, cum tamen Galenus velit, quod ponticus et acutus sint extrema, et ratio Galeni est, quia illi sapores sunt maxime contrarii, quorum causae sunt maxime contrariae; sed causae pontici et acuti sunt maxime contrariae, non autem dulcis et amari; ergo et cetera.

(25) Maior patet de se, et minor probatur, quia sapor ponticus causatur a frigido, quod experientia manifestum est, quia fructus, antequam maturentur, sunt saporis pontici. Quod non provenit nisi a frigido, quod est in fructu. Acutus est calidus, quod patet in pipere, quod est multum calidum et est saporis acuti. In dulci autem et amaro hoc non accidit, quia omne amarum est calidum, et etiam dulcedo fit a caliditate. Caliditas enim potest causare dulcedinem, ut patet in fructibus bene maturis, qui digeruntur a calido. Potest etiam causare amaritudinem, ut patet; quando aliquod dulce multum decoquitur, fit amarum.

(26) Etsi nos concesserimus. In hac parte impugnat opinionem Galeni eisdem argumentis, quibus utitur in V Colliget commento 27, et adducit quinque rationes contra Galenum.

(27) Prima ratio est: Si ita esset, ut dicit Galenus, tunc sapor dulcis et amarus non possent generari a calido et frigido. Consequens est falsum. Ergo et cetera. Consequentia probatur, quia, quorum causae sunt contrariae, effectus sunt contrarii. Si ergo calidum et frigidum essent causae contrarietatis in saporibus, idem sapor specie non posset produci a calido et a frigido. Falsitas consequentis probatur, quia, sicut est in coloribus, ita est in saporibus. Sed idem color specie potest produci a calido et frigido. Ergo idem sapor. Album enim a calido causatur, ut apparet in osse combusto, et a frigido, ut apparet in nive. Nigredo etiam causatur a frigido, ut apparet in hominibus tempore hiemis, et a calido, ut in ossibus, quae, cum primo exponuntur igni, sunt nigra.

(28) Ulterius etiam probatur in saporibus, quia amaritudo causatur a calido, et hoc patet, quia omnia amara sunt calida. Quod etiam generetur a frigido, Averroes dat exemplum in V Colliget de opio, quod est frigidissimum et tamen est amarum. Et ponit hic exemplum de fructibus, qui, cum in principio sint frigidi, sunt amari. Ergo amarum generatur a frigido et a calido.

(29) Declarat etiam de dulci, quod generetur a calido, ut omnes medici confitentur. Quod etiam a frigido, probat de aliquibus fructibus, qui a principio sunt dulces, in fine amari, ut lupini.

(30) Et signum eius. Ista est secunda ratio contra Galenum, quae est probabilis, quia illi sapores sunt extremi, a quorum uno proceditur ad alterum per sua media. Sed in saporibus proceditur ab amaro ad dulce per sapores intermedios. Ergo et cetera.

(31) Maior patet ex simili in coloribus. Et quia quis diceret, utrum fiat transitus ab extremo ad extremum per omnia media, respondet, quod non, et in hoc contradicit Galeno, sed aliquando transit mediante charopo in aliquo mediante ciano. Per cianum intelligit colorem sanguinis putrefacti, per charopum intelligit colorem subalbinum, qualis est color paleae sive pellis camelli, nisi velitis exponere per charopum ponticum, per cianum acetosum, ut exponit quidam noster amicus ignorans, qui vult, quod a nigro ad album fiat transitus mediante pontico et acetoso sapore.

(32) Minor probatur, quia plantae de amaro procedunt ad dulce mediantibus saporibus intermediis, secundum quod convenit naturae illius plantae, quia non in omni planta proceditur ab amaro ad dulce per eadem media.

(33) Et universaliter per se manifestum est. Ista est tertia ratio contra Galenum, quia contrarietas in saporibus attenditur penes sapores, ut sapores sunt, et non merito alicuius, quod est adiunctum eis ab extrinseco, sed sapores ut sapores contrariantur penes dulce et amarum et non penes calidum et frigidum. Ergo et cetera.

(34) Maior patet, quia omnia sunt sumenda penes ea, quae sunt per se. Minor patet etiam, quia gustus maxime delectatur penes dulce et maxime tristatur penes amarum et non penes calidum et frigidum.

(35) Etsi concesserimus. Ista est quarta ratio contra Galenum, quod dato sibi, quod dulce et amarum generetur a calido et frigido, Galenus nesciret dicere, quod hic sapor est calidus aut frigidus per se et absolute nisi in ordine ad corpus humanum. Modo dicit Averroes, quod hoc argumentum non valet: Hoc est calidum aut frigidum in ordine ad corpus humanum; ergo est absolute. Potest enim esse, quod calidum ut tria agat in frigidum ut octo per caliditatem. Tunc calidum ut tria erit calidum in respectu ad frigidum ut octo. Non tamen absolute est calidum, immo est frigidum. Et ita argumentum Galeni peccat, quia arguit a termino relativo ad absolutum.

(36) Et videtur, quod sapor. Ista est quinta et ultima ratio contra Galenum, quia Galenus arguit per fallaciam causae et non causae, quia non sumit causam per se saporum. Sapor enim causatur ab humido et sicco, ut dicitur in De sensu et sensato, non autem a frigido et calido, ut dicit Galenus. Et dicit, quod ibi diffusius determinabit, quamvis non faciat hoc.

(37) Deinde dicit: Quapropter. Ultimo vult definire gustum, quid sit, et dicit, quod gustus est, qui potest pati a saporibus. Sapor vero est, qui potest agere in gustum.