BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sensus olfactus indigeat medio extraneo

ad hoc, ut multiplicetur spiritualiter?

 

(1) Alia dubitatio est, quomodo sensus olfactus immutetur ab odore, et hoc est quaerere, utrum sensus olfactus indigeat medio extraneo ad hoc, ut multiplicetur spiritualiter.

(2) Dimissa opinione, quam recitat sanctus Thomas, inveniuntur duae aliae magis famosae.

(3) Prima est Platonis in Timaeo, ubi tenet, quod odor in re odorabili non habet esse in actu, sed habet esse actu in medio, non quidem absolute, sed ratione visionis, quae est in medio. Imaginatur enim, quod a corpore odorabili a calido agente resolvitur vapor et caligo, quorum unum, scilicet caligo, attestatur igni, vapor vero attestatur aquae. In quo vapore et in qua caligine odor habet esse per se et immediate, sicut in subiecto. Olfactus vero secundum ipsum fit hoc modo, quia iste vapor et caligo percutiunt organum olfactus, et ex tali percussione generatur species in organo. Si ergo quaeratur, utrum odor actu sit in re odorifera, dicunt, quod non, sed est in caligine et vapore sicut in subiecto, in medio autem sicut locatum in loco ex eo, quod vapor et caligo, quae sunt subiectum odoris, sunt in aere eo modo, quo nubes stant in aere.

(4) Istam opinionem nititur defendere Avicenna in VI Naturalium, quia frigore existente non sunt odores, et hoc, quia non elevantur vapores et caligines. Item apparet, quod, quando volumus bene odorare aliquid, percipimus illud cum manibus, quoniam ex tali perceptione excitatur calor et ex calore elevatur vapor et caligo. Cum ergo existente vapore et caligine existat odor et eis cessantibus cesset, videtur, quod sit in eis sicut in subiecto.

(5) Item probant hoc, quia odor nutrit; quomodo autem nutriret, si esset tantum qualitas? Assumptum probant ex Democrito, qui per tres dies ex solo odore vixit.

(6) Possent etiam confirmare ulterius ex Aulo Gellio in libro IX capitulo 4 suarum Noctium Atticarum, ubi dicit: “Quidam scriptores aiunt esse gentem apud extrema Indiae corporibus hirsutis et avium ritu plumantibus nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem”, quod antea dictum est a Plinio in libro VII capitulo 2 Naturalis historiae et diffusius.

(7) Altera opinio est Aristotelis, quod odor habet esse in re odorabili sicut in subiecto. Nec semper ad hoc, ut odor sentiatur, oportet eum multiplicari realiter, et habent pro se dictum Aristotelis, qui dicit, quod tres sensus, scilicet visus, auditus et odoratus, indigent medio extrinseco, quod non esset, nisi in medio odor multiplicaretur spiritualiter.

(8) Item si olfactus fieret eo modo, quo isti dicunt, tunc odoratus esset quidam tactus. Consequentia probatur: Sicut enim gustus, quia non eget medio extrinseco, est quidam tactus, ita, si odor non egeret medio extrinseco, esset quidam tactus.

(9) Item est argumentum Averrois de illa historia eorum, qui senserunt odorem ex tanto spatio, quod spatium non potuisset implere illa corpora, etsi essent resoluta in ignem.

(10) Item cum in quolibet puncto sit aer et odor, si odor multiplicetur realiter, duo corpora erunt simul.

(11) Isti tamen non negant, quod aliquando simul cum odore elevetur fumalis evaporatio, sed dicunt, quod non est necesse hoc semper fieri, immo odor melius sentitur sine fumali evaporatione.

(12) Contra: Nullam istarum opinionum puto posse demonstrari, tamen mihi magis placet opinio Aristotelis, non quia argumenta concludant, sed quia videtur magis sensata. Si quis vero vellet tenere istam opinionem, sic posset respondere ad rationes in oppositum.

(13) Ad primam sic potest respondere, quod argumentum concludit veritatem, quod verus odor est in fumali evaporatione. Et hoc nos concedimus. Cum quo tamen stat, quod odor sit in re odorifera. Melius tamen sentitur in fumali evaporatione, quia magis reductus est ad dispositionem olfaciendi merito caliginis, quae calida est et sicca.

(14) Quod vero dicitur odores posse nutrire, omnes fere medici putant odorem posse nutrire, et solvunt omnia argumenta Aristotelis in De sensu et sensato.

(15) Tenendo tamen opinionem Aristotelis potest dici, quod odor confert ad vitam, non tamen nutrit. Ex odore enim cerebrum et spiritus confortantur ita, ut melius possint degere, non ita, quod odor nutriat. Et quamvis Democritus duraverit per tres dies, non tamen potuit plus durare. Virtus enim digestiva ipsius tantum fuit confortata, ut potuit durare per tres dies et non plures.

(16) Si quis vero vellet sustinere opinionem Platonis, sic posset respondere ad argumenta in oppositum facta. Ad primum, quando dicitur olfactum egere medio, potest dici, quod olfactus est quidam tactus et non eget medio. Nec sententia Aristotelis in hoc est accipienda. Aliter potest dici, quod, cum olfactus sit medium inter visum et auditum ex una parte et tactum et gustum ex alia parte, quod olfactus egebat medio, non ut multiplicetur spiritualiter, sed ut fumalis evaporatio possit elevari.

(17) Ad argumenta autem Averrois, quibus etiam utitur sanctus Thomas, quod, quando dicitur de vulturibus, qui venerunt ex tanto spatio ad cadavera, et quod duo corpora sunt simul, istud argumentum nihil valet, quia ponatur unum parum fellis in aqua, in qualibet parte sentitur amaritudo, et est ibi amaritudo realis. Ergo per tuum argumentum, cum in qualibet parte sit aqua, et sit sapor, ergo duo corpora erunt simul.

(18) Item si hoc parum fellis esset resolutum in ignem, non posset implere tantum hemisphaerium, quantum implet.

(19) Item parum crocum potest facere totam aquam croceam, et in qualibet parte aquae est color realis; tamen si illud crocum esset resolutum in ignem, non posset implere tantum hemisphaerium.

(20) Et ita ad argumenta potest responderi, quod, in quocumque loco sentitur odor, in eo est realiter. Et cum dicitur: “Hoc non posset esse, quamvis illud corpus esset resolutum in ignem”, dico, quod illud, quod tu dicis de sapore et de colore, dicam ego de sapore. Quare pro te et pro me oportet respondere dicendo, quod sapor et color in aqua non sunt praecise in qualibet parte aquae et sensus decipitur in credendo hoc. Ita odor non est praecise in qualibet parte aeris, et ita non sequitur, quod duo corpora sint simul. Nec ista opinio est extranea, immo eam ponit Averroes in hoc II commento 151, ubi dicit, quod, quamvis aqua in qualibet parte sentiatur calida, est tamen aliqua pars aquae, quae non est calida.

(21) Et quod tu dicis de vulturibus, dicit Avicenna, quod hoc fuit forte ex visu tantum, et possumus videre stellas longius distare a nobis, quam illa cadavera distarent a vulturibus, vel potest dici, quod hoc accidit ex ventis, qui detulerunt odorem prope vultures.