BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Numquid temperatus sit in primo gradu

et melancholicus in secundo?

 

(1) Altera dubitatio est, quia non videtur verum, quod temperatus sit in primo gradu et melancholicus per se faciat ad scientiam in secundo gradu, quia, si complexio temperati maxime facit ad scientiam, ergo quanto aliquid erit proximius temperato, tanto magis faciet ad scientiam. Quanto enim aliquid est proximius tali, tanto est magis tale. Sed sanguineus est proximior complexioni temperatae. Ergo complexio sanguinea magis faciet ad scientiam quam melancholica.