Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum molles carne sint mente apti,duri vero sint inepti?
(1) Alia dubitatio est, quia dictum est, quod ex bono tactu cognoscitur prudentia.(2) Contra, quia videtur hoc opponi illi, quod dicitur in 30 particula Problematum problemate 1, ubi confitetur Aristoteles, quod omnes sapientes fuere melancholoci, et dat exemplum ibi in omnibus artibus. Modo si sic est, oportet dicere, vel quod tactus melancholoci sit perfectissimus, quod est contra experientiam, vel oportet negare, quod, qui est perfectioris tactus, est sapientissimus.(3) Respondeo ad hoc, quod isti sermones non contradicunt. Illud enim, quod dicitur hic, est verum de per se. Quod vero in Problematibus dicitur, est verum de per accidens. Propterea enim, quod melancholici sunt in continuo studio, ideo sunt sapientes. Cum hoc tamen stat, quod temperatus per se magis sit aptus ad scientiam. Unde si temperatus et melancholicus in principio studeant in aliqua re, magis proficiet temperatus quam melancholicus. Sed si diu temperatus studeat, propter frequens studium efficietur melancholicus. Et hinc evenit, quod sapientes fuere melancholici. Non enim hoc fuit per se ratione talis humoris, sed fuit per accidens ratione studii.(4) Quamvis haec responsio sit communis, non tamen videtur esse ad mentem Aristotelis. Ibi videtur enim dicere Aristoteles, quod melancholia per se facit ad prudentiam, et ponit exemplum de quodam poeta Syracusano, qui, dum erat sanguineus, non erat bonus poeta. Cum vero effectus est melancholicus, factus est poeta excellens. Et ponit exemplum de Sybillis, quae ex humore melancholico futura praedicebant, quasi velit hoc non esse ex studio, sed ex humore melancholico. Non enim ex studio ille effectus est poeta, sed ex tali complexione melancholica, non quidem intelligendo de melancholia, quae facit ad studium, sed de melancholia lucida et bona, quae facit ad scientiam.(5) Dicam tamen ego, quid sentiam in hoc. Puto, quod temperatus sit perfectissimi ingenii omnium aliorum, melancholicus vero sit in secundo gradu post temperatum. Et in hoc ista opinio differt a prima, quoniam prima non vult, quod melancholia per se faciat ad prudentiam, ista vero putat, quod sic. Cum hoc etiam vult, quod per accidens conferat ad scientiam et rationem szudii. Quod ergo hic dicitur, intelligitur de per se et in primo gradu, quod vero in Problematibus, dicitur de per se et in secundo gradu et per accidens et forte, quod coniungendo per se et per accidens magis faciunt ista duo quam solum per se.(6) Quam sententiam videtur ponere Marsilius in XIV Theologiae Platonicae capitulo 14 cum hoc, quod Conciliator in 30 particula Problematum videtur hoc innuere.(7) Sed est dubitatio, quia Aristoteles ibi videtur dicere, quod omnes sapientes fuere melancholici, et non nominat aliquem temperatum.(8) Respondetur, quod forte non dixit de temperato, quia non datur; vel datur, tantum per instans durat, ut dicit Galenus, vel potest dici, quod aliqui sapientes a principio fuerunt temperati, sed ex continuo studio effecti sunt melancholici. |