BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum vox sit significativa alicuius de

vocibus significantibus naturaliter?

 

(1) Alia dubitatio est, utrum vox sit significativa alicuius de vocibus significantibus naturaliter. Clarum est, quod significat aliquid, ut gemitus et latratus canum. Sed est dubitatio de vocibus significantibus ad placitum. Vel enim hoc esset naturaliter vel ab arte. Non a natura, quia non significat idem apud omnes, ut ista vox ‘homo’, quae Graecis nihil significat, nec ab arte, quia non videtur, quod ars et ipse proferens aliquid imprimant in voce.

(2) Ad hoc puto dicendum, quod significat aliquid non ex parte proferentis vocem, ut ratio probat, sed ex parte recipientis vocem. Propter enim nutus, experientiam, memoriam, quibus recipiens instructus est a pueritia, cognoscit, quod ista vox ‘homo’ significat id, quod est animal rationale, et non aliud, non quod proferens imprimat aliquid in ipsa voce.