BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum pisces habeant

vocem?

 

(1) Circa materiam de voce cadit dubitatio, utrum pisces habeant vocem. Aristoteles videtur hic dicere, quod non, cum tamen in IV De natura animalium capitulo 9 videatur dicere, quod habeant vocem, sicut sunt quidam pisces nominati ‘cuculi’ et ‘capri’.

(2) In hoc est multum considerandum, quia Alexander et Themistius, quos de novo inspexi, videntur dicere, quod in aqua possit causari sonus. Et quando dicebatur de piscibus magnis, quod in aqua non causant sonum, possent dicere, quod sonus non causatur nisi a corporibus duris se invicem fortiter percutientibus; isti autem pisces et aqua non sunt duo corpora dura apta causare sonum.

(3) Quando vero dicebatur, quod pisces non habent vocem, quia non habent aerem, potest responderi, quod pisces habent sonum, sed non vocem, quoniam vox fit per cannam pulmonis, pisces autem carent pulmone.

(4) Et cum dicitur: “Non habent aerem anhelatum, ergo non habent vocem”, nego argumentum. Et cum dicitur: “Non habere aerem est causa non habendi vocem”, dico, quod non est causa adaequata, sed habere pulmonem est causa adaequata habendi vocem. Et ego assentirem huic opinioni, nisi esset unum verbum Aristotelis in IV De natura animalium capitulo 9, ubi dicit, quod pisces emittunt sonos per spiritus, id est aerem inclusum.