BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum echo sit primus

sonus realis?

 

(1) Alia dubitatio est circa naturam de echo. Quid sit, visum est in textu, sed cadit dubitatio, utrum echo sit primus sonus realis an non, et est quaerere, utrum sensatio, qua sentitur echo, sit sensatio soni realis aut spiritualis. Omnes, quos ego vidi, videntur confiteri, quod echo sit sonus realis alius a primo, ab eo tamen causatus.

(2) Sed tunc est dubitatio, quomodo sit possibile, quod primus circulus non causet sonum realem in secundo et secundus in tertio et tamen ultimus circulus causet sonum realem, qui est echo, cum virtus sit potentior in primo quam in ultimo.

(3) Ad hoc puto dicendum, quod in ultimo potest causari echo, non quia virtus sit potentior, sed propter dispositionem passi; quia enim in ultimo circulo accidit reverberatio, ideo per accidens potest causari sonus realis in fine, non in principio, sicut, si sol reverberaret in pariete, maior calor sentiretur in pariete quam in alia parte etiam propinquiori ipsi soli.

(4) Sed tunc est alia dubitatio, utrum possit esse echo absque hoc, quod causetur alter sonus a primo.

(5) Aliqui dicunt, quod sic, sed quod echo est tantum reverberatio specierum soni, et dicunt, quod echo, quae auditur, non est sonus realis, sed est manifestatio primi soni.

(6) Sed hoc videtur dubium, quia sensus exterior non potest cognoscere illud, quod non est. Si ergo sonus primus non est, non potest cognosci mediante echo ab ipso auditu.

(7) Sed quamvis hoc argumentum non demonstret, est tamen efficax satis. Sed ipsi possent evadere ab hoc dicentes, quod aliquando ea, quae non sunt actu praesentia, possunt sentiri. Possunt enim remanere species in sensu rerum prius sensatarum, quae nunc non sunt praesentia, sicut multotiens mihi accidit.