Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum sonus fiat per circulationesin aere vel aqua?
(1) Alia dubitatio est, quia, si sonus fiat per circulos, ut dicit Averroes, videtur, quod duobus sequentibus unus non debeat alium sentire. Si enim soni istorum causentur per circulos, videtur, quod sonus unius impediat sonum alterius, quoniam isti circuli se invicem impediunt, sicut circuli oppositi existentes in aqua se invicem impediunt.(2) Ad hoc respondetur, quod, si duo sint invicem de directo oppositi et in eodem tempore loquantur, quod unus non sentiret alterum, vel, si sentiret, remisse sentiret. Et dico “secundum idem tempus”, quia, si esset in diversis temporibus, unus bene posset alium audire vel forte unus non impediret alium, quia iste sonus multiplicatur spiritualiter, species autem spirituales non se impediunt. |