BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum in primo circulo tantum

causetur unus sonus realis?

 

(1) Alia dubitatio est, quia dictum fuit sinum fieri per circulationes in aere; est ergo quaestio, utrum in primo circulo generetur sonus realis et primus causet in secundo sonum realem, et sic procedendo, donec cesset sonus, vel tantum causetur unus sonus realis.

(2) Probabiliter mihi videtur dicendum, quod tantum in primo circulo causetur sonus realis, in aliis autem causetur secundum esse spirituale.

(3) Quod autem me movet, est, quia aliter unus sonus videretur esse plures soni. Consequentia probatur, quia, si campana daret unum sonum, cum pro te ille sonus realis sit in primo, secundo et tertio circulo et isti soni consequantur successive, unus post alium, tunc unus sonus campanae sentiretur tamquam plures soni.

(4) Quare videtur dicendum, quod excepto primo circulo sonus causetur realiter, in aliis vero spiritualiter. Cum quo tamen stat, quod ille sonus realis per ventos possit deferri ad magnam distantiam ad motum aeris, in quo est.