Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum motus anhelitus sit expectore vel pulmone?
(1) Alia dubitatio est circa hoc capitulum, utrum motus anhelitus sit ex pectore aut ex pulmone. De hoc enim Commentator commento 83 facit verba contra Galenum.(2) Pro quo debetis scire, quod Galenus voluit anhelitus motum esse voluntarium. Et ratio sua erat, quia possumus anhelare et non anhelare, magnificare et diminuere anhelitum, quando volumus.(3) Item motus, qui fit a nervo, est voluntarius; motus anhelitus fit a nervo; ergo et cetera. Maiorem supponit tamquam manifestam. Minor probatur: Si enim incidatur nervus vadens a cerebro ad pectus, tunc statim cessat anhelitus. Ex quibus concludit, quod, si iste motus est voluntarius, cum pulmo de se non sentiat, quod iste motus non erit a pulmone, sed a pectore.(4) In oppositum est sententia Averrois hic et in II Colliget capitulo 19, quia iste motus etiam fit, quando non sentimus; ergo non est voluntarius. Antecedens probatur, quia, quando dormimus, anhelamus. Item motus anhelitus proportionatur motui pulsus; sed motus pulsus est naturalis; ergo et iste.(5) Item apparet, quod aliquando non possumus retinere anhelitum, ut in magnis tristiis et in magno timore; quare concludit hunc motum esse compositum ex naturali et voluntario; magis tamen esse naturalem, sicut motus palpebrae oculi; quare, si est naturalis, non tantum procedit a pectore, sed etiam a pulmone. Sed si partim est in nostra voluntate, tunc argumentum concludit illud, quod nos dicimus, quia est compositus ex naturali et voluntario.(6) Ad alterum de nervo dicit ibi Averroes, quod Galenus ignoravit logicam, quia in tali argumento arguit a positione antecedentis ad positionem consequentis. Arguit enim sic: “Si non est nervus, non est respiratio; ergo posito nervo ponitur respiratio. Quare motus respirationis erit a nervo.”(7) Alio etiam argumento utitur Galenus, quia, qui vulneratur in pectore, non potest respirare; ergo ille motus est a pectore.(8) Ad hoc respondet Averroes, quod non est, quia pectus sit causa huius motus; sed quia per ingressum aeris frigidi per tale vulnus laeditur pulmo, unde non potest exspirare.(9) Quare concludendum est, quod, cum iste motus non sit tantum naturalis et quia pulmo desiderat aerem pro sui refrigerio, quod iste motus non est tantum voluntarius, ut dixit Galenus, nec tantum est a pectore, sed etiam a pulmone causatur. |