Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum aer complantatusin aure sit verus aer?
(1) Alia dubitatio est, utrum ille sit verus aer an non.(2) Averroes et medici videntur dicere, quod illud sit primum sensorium in auditu, quod, si est sensorium, non est aer, sed pars aerea, vel si est aer, nos possemus dicere, quod non est sensorium, sed est dispositio ad sentiendum, ut supra diximus.(3) Sed est dubitatio, quae sit mens Aristotelis, de quonam ipse loquatur. Aliqui tenent, quod loquitur de parte aerea. Ego tamen puto, quod loquatur de aere. Et ita dicunt Alexander et Themistius. Loquendo enim de illo aere dicit in textu 83, quod cavendum est, ne aer extrinsecus aut aqua ingrediatur in locum illius aeris in aure complantati. Et ideo natura fecit illas gyrationes, ut aer esset ibi quietus.(4) Item in textu commenti 84 dicit Philosophus, quod sentitur tinnitus in aure. Si ergo non esset ibi aer, quomodo posset causari tinnitus in aure? Quem aerem non ponimus partem animati nec organum auditus, sed quod est dispositio ad audiendum. |