BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum auditus fiat solum per aerem

complantatum in aure?

 

(1) Alia quaestio est, quia dictum est pisces audire, hoc autem non videtur verum, quia auditus fit per aerem complantatum in aure, non autem videtur, quod pisces habeant illum aerem complantatum in auribus.

(2) Ista quaestio est communis Alexandro, Themistio et Averroi, quia isti omnes tenent auditum fieri per illum aerem complantatum.

(3) Forte aliquis diceret pisces habere illum aerem complantatum, sed nondum est scita illa pars, in qua positus est ille aer.

(4) Ego autem sic responderem concedendo eos audire, sed negarem omnem auditionem fieri per aerem complantatum. Hoc enim solum habet veritatem in animalibus, quae in aere vivunt. Vel possemus dicere, quid ille non est aer verus, sed illa pars a praedominio est aerea, non quia in illa parte plus sit de aere quoad molem, immo quoad molem est plus de terra, sed quia pro tali operatione exercenda plus facit aer quam cetera elementa ibi existentia.