Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Quid sit mediumsoni realis?
(1) Alia quaestio est, quid sit medium soni realis. In hac materia omnes conveniunt, quod sonus causetur realiter in aere. Utrum vero in alio elemento, est dubitatio.(2) Alexander et Themistius videntur concedere, quod realiter possit causari in aqua et in aere, et pro hoc est experimentum. Si enim remus figatur in aqua, apparet, quod in aqua causatur sonus. Nec est dicendum ibi in fundo aquae esse aerem, quia supernatat aqua. Item IV De natura animalium Aristoteles confitetur pisces habere auditum. Sed quis serie poneret in piscibus aerem complantatum? Et ibi etiam clare confitetur Aristoteles se nescire partem, per quam pisces audiunt.(3) Alii autem dicunt, quod etiam potest causari in igne. Et ratio est, quia in textu commenti 81 Aristoteles videtur dicere, quod aer in eo, quod frangibilis, est receptivus soni. Cum ergo ignis sit magis frangibilis aere, sonus realis poterit causari in igne, immo magis in igne, quia est magis frangibilis.(4) In oppositum est sententia Averrois commento 76, ubi dicit, quod, si auditur in aqua, est propter sonos cadentes in aere. Item in commento 81 in principio dicit Averroes, quod aer est materia soni et quod impossibile est sonum fieri nisi per illum, scilicet per aerem. Item in VII commento 14 dicit, quod sonus est percussio duorum corporum facta in aere.(5) Item experimento patet, quod pisces, etsi sint magni, non tamen causant sonum in aqua. Et ratio esse potest, quia Aristoteles in textu commenti 87 negat pisces habere vocem, quia non habent aerem anhelatum. Ergo non habere aerem est causa non habendi vocem. Si ergo argumentum Aristotelis debet valere, cum vox sit quidam sonus, oportebit concedere, quod sonus causetur in solo aere. Aliter enim, si sonus posset causari in alio, ut puta in aqua, cum pisces respirent aquam, ut patet ex libro De respiratione, possent causare vocem.(6) In hac quaestione puto sententiam Averrois esse multum probabilem.(7) Ad rationes in oppositum respondetur, et primo ad illud experimentum dicitur, quod ille sonus realis subiective est in aere, et non est saxorum nisi effective; et pro tanto sentitur ille sonus, quia remus et aqua movent pellem aeris, et in illa pelle causatur sonus. Et hoc consonat his, quae dicit Averroes in commento 76, ubi dicit, quod, si auditur in aqua, est per sonos cadentes in aere, vel potest dici, quod in profundo aquae est aer. Cuius signum est ex ampullis, quae causantur ex superficie aquae.(8) Quod vero dicebatur in igne posse causari sonum, de hoc non determinate scio veritatem nec potest sciri hoc ex igne inferiori, quia, si causat sonum, est propter aerem extrinsecum circumdantem ipsum.(9) Unum tamen est, quod nullus Peripateticorum hoc dixit, nec puto verum, quia in sono oportet, ut motus ferientis praecedat motum medii. Si ergo ita sit, cum hoc non possit esse in igne, non poterit in eo causari sonus. Quod autem non possit hoc esse in igne, patet, quia, si ignis clauderetur inter duo corpora, ignis nimis velociter subterfugeret, cum sit corpus nimis fluens. Quare non posset causari sonus.(10) Ad argumentum suum respondetur, quod, quamvis aer in eo, quod frangibilis, recipiat sonum, nimia tamen frangibilitas impedit sonum. Si quis vero vult tenere opinionem Themistii et Alexandri – quamvis dicta Alexandri possent glossari –, sic posset respondere ad rationes Averrois.(11) Ad primam de experimento dicerent, quod in aqua causatur sonus, quamvis debilis.(12) Ad rationem, quia dicit Aristoteles ideo “pisces non habere vocem, quia non habent aerem anhelatum” – argumentum est difficile, sic tamen possent fugere, quod re vera in aqua est sonus et pisces faciunt sonum, sed non potest vocari vox, quia est multum remissa. Amplius et pro Themistio et Alexandro videtur sententia Aristotelis in textu commenti 79, ubi dicit, quod auditur in aere et in aqua. Respondetur, quod Aristoteles non dicit “causatur”, sed dicit “auditur”, et hoc etiam nos concedimus, quod species soni sit in aqua, immo Aristoteles pluribus rationibus probat in IV De natura animalium capitulo 8, quod pisces audiant.(13) Sic ergo patet, quod secundum Averroem sonus realis in aere tantum causatur, quae opinio est multum probabilis, licet Alexander hic videatur velle, quod sonus causetur in aqua, et etiam Themistius. |