BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sonus sit realiter in re

sonora sicut in subiecto?

 

(1) Alia quaestio est: “In quo habet esse sonus sicuti in subiecto quantum ad suum esse reale?” Aliqui putant, quod sit in re sonora, et habent rationem pro se, quia, sicut se habet color ad corpus coloratum, ita se habet sonus ad corpus sonorum. Sed color est in corpore colorato sicut in subiecto. Ergo et sonus. Item in illo est sonus, quod videtur sonare; corpus sonorum est illud, quod dicitur sonare, ut campana; ergo et cetera.

(2) Alii dicunt, quod est in verberato sicut in subiecto, et habent pro se dictum Averrois in commento 85, ubi dixit, quod sonus est verberati ut subiecti et verberantis ut agentis.

(3) Alii dicunt, quod est utriusque, quia non videtur maior ratio, quod sit in verberato quam in verberante.

(4) Alii melius sentientes dixerunt, quod est in aere vel in aqua. Et hoc dixit Aristoteles in textu commenti 85, ubi dicit, quod non est in verberante nec in verberato, sed in medio.

(5) Item tunc sonus esset de numero permanentium. Si enim esset in aliquo eorum ut in subiecto, videtur possibile, quod sit durans in esse per longum tempus.

(6) Item esset mirabile, quod in campana esset talis qualitas.

(7) Item ventus non posset movere sonos. Si enim esset subiective in campana, cum ventus non possit movere campanam, nec etiam poterit movere sonum.

(8) Sed vos dicetis, quod ista ratio nihil valet, quoniam, quamvis esse reale soni non sit in aere, quia tamen est eius species in aere, ideo, si aer defertur, et sua species defertur; quare sonus videbitur deferri.

(9) Sed hoc non valet, quia, si tantum esset species in medio flante vento possemus aeque bene audire sicut et ante, sicut et flante vento possemus optime videre, quoniam species coloris causatur in medio tantum spiritualiter.

(10) Ad rationes in oppositum respondetur. Quando dicitur, quod sonus est in sonoro, sicut color in colorato, dico, quod est aequivocatio. Si enim per sonorum intelligis subiectum soni, sicuti per coloratum subiectum coloris, tunc concedo, quod sonus est in sonoro. Aer enim hoc modo est sonorus. Si vero per sonorum intelligis effectivum soni, tunc similitudo non valet, quia tu sumis coloratum pro subiecto coloris et sonorum pro effectivo soni.

(11) Ad alterum dico, quod campana dicitur sonare, non quia est subiectum soni, sed quia eminenter continet sonum sicut causa efficiens.

(12) Ad responsionem alterius opinionis dico, quod sonus est in percusso sicut in materia, non quia sit materia, in qua recipiatur, sed quia comparando verberatum verberanti verberatum est sicut materia, verberans est sicut efficiens.

Ad rationes alterius opinionis dico, quod non est in aliquo illorum.