Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Quomodo sonus percipiaturab auditu?
(1) Altera quaestio est, utrum et quomodo sonus percipiatur ab auditu. Et videtur, quod non possit percipi, quia sensus exterior non movetur nisi ab eo, quod actu est. Sonus autem non habet esse in actu nisi per instans, sicut et alia successiva. Si ergo sonus sentitur, tantum per instans sentitur. Hoc autem videtur impossibile, quia indivisibile non potest sentiri ex fine De sensu et sensato.(2) Ad hanc quaestionem dicitur, quod istud argumentum potest fieri de motu quoad alios sensus, quia de motu non est in actu nisi mutatum esse.(3) Respondetur tamen, quod, sicut motus potest movere sensum, esto, quod non sit in actu nisi per instans, ita et sonus.(4) Ad argumentum dico, quod non plus requiritur ad movere sensum quam ad esse soni. Ad esse autem soni non requiritur nisi instans, ergo nec ad movere sensum. Vel aliter potest dici, quod illud dictum Aristotelis in De sensu et sensato est verum de indivisibili in magnitudine, non in tempore. Illud tamen indivisibile, quod est in sono, quamvis sit indivisibile secundum tempus, est tamen divisibile secundum magnitudinem. Potest enim esse ita magnum, ut repleat hanc totam scholam. |