BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Quid sit sonus?

 

(1)  Restat modo quaerere in hac materia, quid sit sonus. In qua materia est unus modus respondendi, quod sonus formaliter est motus. Et ratio sua est, quia Philosophus hic et ubique dicit, quod sonus est motus aeris, et dicitur in definitione vocis, quod est percussio. Percussio autem est motus.

(2) Et ratio, quia sonus vel est res permanens vel successiva; sed non est permanens; ergo successiva.

(3) Maior patet ex sufficienti divisione. Minor probatur, quia esse soni consistit in fieri. Si ergo est successivus, vel est motus vel locus de praedicamento quantitatis. Sed non est locus, ut patet. Ergo motus.

(4) Sed tunc: In qua specie motus reponetur? Dicunt, quod non est generatio aut corruptio, quoniam generatio et corruptio non sunt motus, sed termini motus. Nec est motus augmenti, quoniam ille est tantum in animatis, sonus autem est in inanimatis. Nec est motus alterationis, quoniam ille est ad tertiam speciem qualitatis, sonus autem non est ad qualitatem, quoniam vel esset ad primam vel ad secundam; non ad primam, quia per illam acquiritur calefactio est frigefactio, quae non acquiruntur per sonum; nec est motus ad qualitatem secundam, quoniam illa non acquiritur nisi prius acquisita qualitate prima ex VI Physicorum textu commenti 14.

(5) Si autem debet esse sonus, non oportet, ut prius acquirantur qualitates primae. Item, quia qualitates primae et secundae sunt res permanentes, motus autem est de numero successivorum.

(6) Quare sequitur, quod sonus erit motus localis. Et quia videbant, quod non omnis motus localis est sonus, imaginati sunt, quod tantum motus localis cum illa percussione aeris et cum illis dispositionibus datis ab Aristotele sit sonus, ita tamen, quod sonus formaliter non sit nisi motus, sed connotet istas condiciones dictas.

(7) Haec opinio deficit primo, quia motus est sensibile commune, sonus autem est sensibile proprium. Sensibile autem proprium et commune distinguuntur.

(8) Sed istud argumentum non videtur valere, quia, quamvis motus sit sensibile commune, quia a pluribus sentitur sensibus, non tamen sequitur, quod unus motus numero sit sensibile commune, qualiter est sonus.

(9) Sed quamvis ista opinio evadat ab hoc argumento, non tamen videtur vera, quia, quando dicitur, quod sonus est formaliter motus, ergo quaero, an verberans et verberatum imprimant aliquid in aerem an non. Si non, quid ergo facit illa verberatio aeris? Si sic, ergo oportet praeter verberans et verberatum ponere unam qualitatem, quae formaliter est sonus.

(10) Item per motum non acquiritur nisi ubi. Si ergo sonus est motus, non acquiritur per eum nisi ubi, et ita sensus auditus non cognoscet nisi ubi. Et cum ubi vel sit locus, ut tenet sanctus Thomas, vel respectus, ut tenet Scotus, tunc a sensu exteriori per se primo cognoscetur respectus. Si vero est locus et quantitas, cum ista sint sensibilia communia, non sentientur ab auditu nisi per sensibile proprium, et istud erit sonus, qui est qualitas distincta a motu, quae est obiectum proprium auditus.

(11) Ideo ponitur altera opinio. Pro qua sciendum est primo, quod sonus est qualitas sensibilis de tertia specie qualitatis. Vel enim sonus est substantia vel accidens. Non substantia, ut patet; ergo accidens. Vel ergo in qualitate vel in alio praedicamento; non autem est in alio praedicamento quam in qualitate. Ergo est qualitas. Et non est in alia specie quam in tertia.

(12) Ulterius oportet scire, quod esse soni consistit in fieri, et hoc apparet experimento, quia cessante motu cessat sonus.

(13) Ulterius scire oportet, quod est qualitas secunda sensibilis distincta a primis. Et quamvis qualitates secundae generentur a primis ex VII Physicorum textu commenti 14, non tamen sonus praesupponit omnes qualitates primas, sed solum unam vel saltem non omnes. Supponit enim humiditatem in aere.

(14) Ad argumenta respondetur. Ad primum de Aristotele dico, quod ista praedicatio “sonus est motus” non est formalis, sed est causalis, quia sonus causatur a motu.

(15) Ad secundum dico, quod est de numero permanentium, sed quia est coniunctus motui, ideo non habet esse permanens, sed successivum, vel potest dici, quod sonus est motus alterationis, scilicet illius qualitatis, quae est sonus.

(16) Ad aliud, cum dicitur: “Vel est prima vel secunda qualitas”, dico, quod est secunda qualitas. Et cum dicitur: “Ergo generatur a primis”, dico, quod non generatur ab omnibus primis, sed bene supponit aliquas primas, ut dispositiones aeris, vel dicatur, quod illud non est verum in sono, ut videtur dicere Averroes in VII Physicorum commento 14.

(17) Ad alterum, cum dicitur: “Omnis qualitas secunda est permanens”, dico, quod est verum, si non pendeat a motu, sicuti est sonus, qui in esse et in conservari dependet a motu.