BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum idem posit esse receptivum alicuius

sub esse spirituali et sub esse reali?

 

(1) Alia difficultas est de medio, in quo habet recipi species soni. Nulli dubium est de aere et de aqua, sed est dubitatio de aere, quia, si aer recipit sonum sub esse spirituali, cum etiam recipiat eum sub esse reali, ergo receptivum alicuius sub esse spirituali non caret eo sub esse reali, quod est falsum et contra dicta superius in textu commenti 67.

(2) Ad hoc communiter respondetur, quod non inconvenit unum et idem esse receptivum eiusdem sub esse spirituali et reali secundum diversas partes. Unde dico, quod praecise in illa parte, in qua est sonus realis, non est sonus spiritualis.

(3) Sed hoc videtur dubium. Si enim aliquis esset prope campanam, ibi sentiret sonum. Ergo ibi esset sonus spiritualis, et etiam ibi esset sonus realis. Ergo esse spirituale et reale eiusdem rei essent in eadem parte.

(4) Item in tinnitu facto in aure ibi est sonus realis et etiam est spiritualis, ex quo sentitur. Ergo et cetera.

(5) Respondeo ad hoc, quod, etsi esse reale aliquando non tollat totaliter esse spirituale, saltem tamen impedit, sicut si vitrum rubeum esset ante oculos meos, tunc ego viderem vos non tamen ita perfecte, sicut si non esset similiter prope campanam, est sonus realis et spiritualis. Et cum dicis: “Esse reale tollit spirituale”, dico, quod vel totaliter tollit vel si non totaliter tollat esse spirituale ipsius soni, saltem impedit, ut vitrum rubeum, et si non totaliter tollat visionem, saltem tamen impedit.

(6) Unde in illa parte non auditur sonus perfecte, sed confuso modo. Sed si debet perfecto modo audiri sonus, oportet, ut hoc fiat secundum diversas partes. Quodsi teneamus sensibile positum supra sensum posse causare sensationem, ut Plus-quam-Commentator voluit, ad hoc faciliter respondere possemus.