Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Quid sit nobilius, intellectusvel voluntas?
(1) Sed quaenam sit nobilior potentia, an intellectus an voluntas, moderni theologi, ut Aegidius et Scotus, tenent, quod voluntas sit nobilior, et hoc, quia magis unimur deo per actum voluntatis, qui est amare, quam per intelligere, quod est actus intellectus.(2) Secundum tamen Aristotelem et Platonem et theologos antiquiores et etiam secundum sanctum Thomam intellectus est nobilior voluntate.(3) Habetis ergo, quomodo ab anima, quae est una, possunt plura provenire ordine quodam. Prius enim via originis producit potentias nutritivas, postea sensitivas, demum intellectivas. |