Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
LIBER SECUNDUS DE ANIMA
33
(1) Necessarium autem est debentem et cetera. Sequitur textus commenti 33. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et indiget. De prima dicit: Cum declaravit, quod praeter definitionem datam de anima oportet etiam indagari secundum sanctum Thomam, quia non sufficit cognoscere in universali secundum Averroem et Themistium, quia definitio data fuit quaedam enumeratio.(2) Et dicit: Et indiget. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima ponit intentionem suam, in secunda ponit ordinem procedendi. Secunda ibi Et cum declaravit. De prima dicit, quod volumus dare perfectam scientiam de anima. Ideo dicemus de unaquaque parte animae. Ponitur autem exemplum maxime declarativum et est, utrum anima sit mortalis an immortalis.(3) Et cum declaravit. Haec est secunda pars, quia non tantum oportet scire finem, sed et media ordinata ad finem. Ideo vult declarare definitionem ducentem ad notitiam uniuscuiusque animae. Et haec pars in duas secatur. Commentator autem dat rationem praedicti et est, quia operationes sunt magis sensatae et notae quam potentiae, cum sint effectus, et dicit quaedam verba difficilia in commento. Dicit “intelligere per intelligere”, id est potentiam intellectivam per intelligens, id est per operationem in nostra prima cognitione, quia secundum Averroem ponitur regressus.(4) Et cum narravit. Quia operationes specificantur ab obiecto, obiectum autem est, circa quod versatur potentia, quod a Commentatore vocatur “oppositum”, et ratio est, quia omnis potentia sive activa sive passiva semper refertur ad obiectum sicut ad suum correlativum.
34
(5) Quare primo de alimento et cetera. Sequitur textus commenti 34. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Oportet igitur. De prima Aristoteles: Si bene memoriae tenetis, declaravit definitionem universalem de anima, et hoc secundum Averroem, quia est controversia inter sanctum Thomam et Averroem et quia non sufficit scire in universali, nisi etiam sciatur in particulari, et etiam dictum est, quae sint hae cogitationes.(6) Pro tertio loco dicit, quod declaratum est, quot sunt illae potentiae et quomodo aggregantur, quia dictum est, quod prima est in posteriori, sicut trigonum in tetragono. Modo dicit, quod hic vult determinare de gradu vegetativo et eius operatione. Et quia quis quaereret causam huius, respondet, quia est prior aliis generatione et universalior. Nam alia non possunt esse sine eo, sed bene e contra. Et est universalis, quia in quocumque animato mortali reperitur, non autem alia potentia. In doctrina autem habemus procedere ab universalioribus.(7) Et dicit: Oportet igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima proponit, quod intendit, in secunda exsequitur intentum. Secunda ibi Et cum declaravit. In prima dicit, quod in volendo declarare gradum vegetativum, oportet prius determinare de eius operatione et prius de obiecto, quod est nutrimentum. Et reddit rationem huius ordinis, quia innata est nobis via ex notioribus nobis ad ignotiora procedere. Notate autem duo verba, quae noviciis possent facere dubitationem! Dicit de cibo et generatione, quae sunt passiva. Quis crederet, quod deberet legi copulative, sed debent legi ista verba disiunctive referendo singula singulis sic, quorum unum passivum est et alterum activum.(8) Et cum declaravit. Haec est alia pars, quae in duas secatur iuxta duo, quae dicit Philosophus. Secunda ibi Deinde dicit: Causam. Quantum sit de prima, dicit, quod operatio vegetativae est triplex: generatio, augmentatio et nutritio. Et nihil dicit de diminutione, quia potius est imperfectio quam alterum. Et dicit, quod actio illius virtutis est generare, quale ipsum est, et maxime naturaliter.(9) Maior est nota. De minori dantur variae expositiones circa li “maxime”. Sanctus Thomas dicit, quod est maxime naturale animae vegetativae generare ob id, quia est opus universale competens tam animatis quam non animatis, licet non eodem modo, quia homo generat hominem ex sui substantia, ignis autem non ex sui substantia, sed extra ducit ignem ex potentia, exempli gratia ligni. Quam expositionem nec approbo nec vitupero.(10) Magis tamen laudo expositionem, quam dat Themistius et alii, quod est maxime naturale, quia est perfectissimum opus inter omnia opera animae vegetativae. Quod probatur multipliciter, primo ex ratione sumpta a Themistio, quia ea, quae sunt posteriora secundum tempus, sunt perfectiora secundum generationem. Sed nutrimentum ordinatur ad augmentum, augmentum in generationem. Ergo est perfectius. Finis enim est perfectior his, quae sunt ad finem.(11) Altera ratio est et melior. Pro qua notandum, quod, cum esse boni sit esse communicabile, illud est magis bonum, quod suae bonitatis est magis communicativum et maioris boni. Sed maius bonum acquiritur per virtutem generativam quam per nutrimentum aut augmentum. Ergo et cetera. Nam per nutrimentum et augmentum nos tantum conservamus, per generationem autem conservamus speciem, quod est maius bonum.(12) Utrum autem sit melius generare quam facere viros doctos in docendo, non est praesentis speculationis. Unum tamen dico, quod Commentator in ultimo commento X Ethicorum dicit, quod non potest relinqui melior hereditas quam viri docti, et forte, quod generatio est melior, quia ea communicant tam sapientes quam non sapientes. Adiungit autem, quod vegetativum potest generare stantibus tribus condicionibus: tempus debitum, quod animalia talia seu alia eiusmodi non sint orbata sic, quod non careant instrumentis debitis, sicut castrati, nec habeant defectum complexionis, ut quod non sint nimis calidi aut frigidi, ut dicit Averroes in commento 23 III huius, et quod non sint sponte genita, sicut genita ex putredine, dicuntur autem sponte genita, quia eorum parentes ignorantur. Ex quo loco Averroes accipit suam opinionem, quod genita ex putredine non possunt generare. Si tamen teneatis opinionem aliam, intelligatis hoc dictum Aristotelis particulariter sic, quod aliqua generant et aliqua non.(13) Deinde dicit: Causam. Haec est alia pars, quae in duas secatur iuxta duo, quae dicit Aristoteles. De prima dicit, quod Aristoteles reddit causam finalem, quare deus dedit mortalibus virtutem generativam. Et primo ponit defectum fuisse causam virtutis generativae. Cum enim ipsa sint generabilia et corruptibilia et non possint conservari in individuo, deus de possibilibus elegit, quod melius est, et dedit eis, ut possent perpetuari in specie, et hoc non potest fieri nisi per virtutem generativam. Et hoc dico secundum Aristotelem et Commentatorem, quia secundum Platonem deus posset perpetuare in individuo, si vellet. Ex quo loco patet, quod datur providentia divina.(14) Deinde dicit: Omnia enim ista. Potest esse ratio et conclusio praecedentium respectu, sed in diversis generibus causarum potest. Primo est ratio, quia ista virtus generativa est data, quia omnia appetunt permanentiam, quia videmus, quod quilibet fugit mortem. Ex hoc ergo desiderio habemus, quod haec virtus est data mortalibus, quia desiderium naturale non est ad impossibile secundum totum, licet forte secundum partem. Sicut hic dato, quod sit secundum partem, quia impossibile est individuum aeternari in numero, non tamen in specie, potest etiam esse conclusio praecedentium, scilicet quod, quia virtus generativa est data, hinc est, quod omnia appetant permanentiam.
35
(15) Id autem, quod, cuius causa fit et cetera. Sequitur textus commenti 35. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et propter quid. De prima recapitulat superius dicta, quia facta est mentio de causa finali. Dicit modo, quod duplex est finis. Quae distinctio tangitur etiam in II Physicorum.(16) Et dicit: Et propter quid. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima facit, quod dictum est, in secunda revertitur ad declarandum unum, quod supra dictum est. De prima dicit, quod duplex est finis: quo et gratia cuius. Uno modo Averroes, Themistius et sanctus Thomas dicunt, quod duplex est finis, unus, qui principaliter intenditur, alter, qui secundario; verbi gratia medicus intendit sanitatem principaliter, aegrum vero, in quo ipsa sanitas fit, secundario.(17) Sic in proposito! Hic est duplex finis: perpetuitas et subiectum, in quo est perpetuitas. Et finis existens in subiecto est, qui est maxime finis. Sanctus Thomas laudat hanc expositionem, ipse tamen dat aliam, quod per “finem quo” potest intelligi instrumentum, quo aliquid quaeritur.(18) Et cum declaravit. Haec est secunda pars, in qua, quod dixit superius Aristoteles, hic reiterat Averroes. Ideo dicitur, quod Averroes est Aristoteles transpositus. Et totum patet exceptis quibusdam verbis, quae ponuntur in textu. Dicit Aristoteles: “Hoc quidem magis, illud vero minus.” Commentator ibi Et hoc, quod dicit exponit. Cuius sensus mihi videtur esse, quod virtus generativa his quidem magis data est, his vero minus.(19) Pro quo notandum, quod animatorum mortalium quaedam sunt genita ex putrefactione, quaedam non. Genita per propagationem possunt generare, genita vero per putrefactionem non, et hoc secundum Commentatorem. Et si aliquando generant, generant aliquid, quod non est eiusdem speciei cum eis. Et tandem cessat generatio. Unde in VIII Physicorum textu commenti 46 dicit, quod in genitis propagatione semper est aliquod individuum. Unde dicit hanc consequentiam esse bonam: Nunc est homo, ergo semper fuit homo, quia “sol et homo generant hominem”; ergo si homo debuit generari, oportuit alium hominem prius fuisse, et sic in infinitum. Sed genita ex putrefactione non semper sunt secundum aliquod individuum, ut in frigore forte non sunt pulices. Sed talia animalia sunt aeterna in specie secundum interruptionem. Sic igitur per “magis” intellexit genita ex propagatione, per “minus” vero genita ex putrefactione.(20) Haec expositio potest stare. Tamen habet dubitationem, quia non quadrat textui. Posteriora enim debent correspondere prioribus. Supra autem dixit Aristoteles, quod deus dedit virtutem generativam, ut perpetuarentur in specie. In volendo autem facere correspondere hoc, quod dixit hic, ei, quod supra dixit, non possumus dicere, quod loquitur de genitis ex putrefactione, et adiungunt isti, ut li “magis” referatur ad permanentiam.(21) Imaginatus sum aliam responsionem, ut li “magis” referatur ad id, quod debet referri. Sunt enim aliqua animalia genita per propagationem, quae non semper sunt, licet semper sint eorum ova, sicut illa animalia per ova genita. Ista enim non semper sunt, ut patet, sed interrupte. Divus Thomas exponit: His quidem magis, id est diutius, data est perpetuitas. Potest etiam intelligi “his quidem magis”, quia aliquando generant plures filios aliqua animalia quam alia.
36
(22) Est autem anima viventis et cetera. Sequitur textus commenti 36. Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Anima igitur. De prima, quia dictum est in definitione universali animae, quod anima est actus, si actus, ergo forma, ergo est causa in genere causae formalis. Et apparuit hic in textu commenti 34 et 35, quod naturalissimum operum viventibus est generare, quale ipsum est. Et ita anima est causa effectiva secundum speciem animati, non secundum individuum, cum nihil generet se ipsum. Vult modo hic Aristoteles ostendere, qualiter anima est causa animati in tribus generibus causarum vel operationum ipsius animati, et loquor disiunctive.(23) Et dicit: Anima igitur. Haec est pars expositiva, in qua quattuor dicit per ordinem. Primum patet. Pro secundo loco declarat unum verbum positum in textu; ubi notandum, quod numerando operationes, ad quas active concurrit anima, non numerat sensitivam, quia dubitatio est, utrum sentire consistat tantum in pati vel etiam in agere. Sed de hoc infra! Postea declarat, quod anima est causa in genere causae finalis, et dicit Commentator, quod multi antiqui volebant formam insequi necessitatem materiae. Sed dicit, quod potius est e contrario.
37
(24) Quod quidem igitur sit sicut species et cetera. Sequitur textus commenti 37. Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et esse vivi. De prima, cum posuit, vult nunc adducere rationem unius, quod narrando supposuit.(25) Et dicit: Et esse vivi. Haec est pars expositiva, quae in tres secatur partes: In prima ostendit animam esse causam in genere causae formalis, in secunda finalis ibi Et cum declaravit, in tertia efficientis ibi Et dixit. Prima adhuc in duas iuxta duas rationes, quas ponit. Prima ratio est: Illud, per quod aliquid est ens, est forma illius; sed per animam animal dicitur esse ens; ergo et cetera.(26) Prima patet, quia, cum ens multipliciter dicatur, quod vere est, actus est. Actus autem est ratione formae. Et sic omne, quod est, per formam est. Minor vero probatur. Nam anima est, per quam animal vivit. Vivere autem est viventibus esse. Prima patet; nam anima et vita idem sunt, et unumquodque, quod vivit, vita vivit formaliter. Et nota, ut dicit sanctus Thomas, quod vivere sumitur pro actu primo, licet etiam possit sumi pro actu secundo. Secunda ratio est, quia illud, quod est forma alicuius, est causa formalis illius; anima est forma, quia est actus; ergo et cetera.(27) Et cum declaravit. Hic modo Aristoteles probat, quod anima est causa finalis, duabus rationibus. Prima est: Illud, propter quod agens agit, est causa finalis illius; sed anima est huiusmodi; ergo et cetera. Primam notificat exemplo in artificialibus. Dicitur enim, quod sanitas est finis medici, quia propter eam operatur. Minor probatur, quia, si quaeras, cur materia sic et sic disponitur, respondetur: propter animam inducendam.(28) Pro secunda ratione probat, quod anima non tantum est causa finalis eius, in quo est, sed omnium, quae sunt inter sphaeram activorum et passivorum. Notanter dico “inter sphaeram activorum et passivorum”, quia deus et intelligentiae non sunt propter animam; nam perfectius non est propter imperfectius. Quod omnia generabilia et corruptibilia sint propter hominem, probat, quia elementa sunt propter mixta inanimata, haec autem propter plantas, hae autem propter animalia, haec autem propter homines. Inter autem homines aliqui sunt, qui sunt sicut elementa, et isti sunt, qui ex sui natura carent ingenio; aliqui vero sunt sicut animalia, ut nos omnes sumus propter nostros tyrannos. Subdit autem divisionem de fine. Quam sanctus Thomas non exponit alio modo quam prius nec Themistius.(29) Commentator autem, qui non vult eandem divisionem in tam brevi spatio reperiri, dat aliam expositionem. Superius enim exposuimus finem quo sicut sanitas, gratia cuius ut corpus recipiens ipsam, hic vero imaginatur alium finem, et est animatum. Unde est considerare corpus, in quo fundatur anima, et finis eius, et anima est finis corporis. Et ista duo ordinantur in animatum tamquam in finem. Ex hoc potest elici, quod compositum est nobilius forma, quia est finis eius. Et finis est nobilior ordinatis ad finem.(30) Et cum declaravit. In hac parte declarat, quod anima est causa effectiva ipsius animati. Non probat autem ipsam esse causam effectivam secundum numerum, sed tantum secundum speciem, quia idem non potest facere se ipsum. Unde in divinis, licet pater et filius sint idem in essentia, unum tamen non est alterum secundum existimationem. Pondera hoc verbum! Aliquis enim ex hoc loco crederet, quod sensus effective concurreret ad sensatum. Ideo dicit, quod hoc intelligit secundum existimationem et non secundum veritatem. Sed de hoc infra dicemus.(31) Et ideo hic Averroes exponit, quid sit animal, et dicit, quod est per sensum, non tamen dicitur mortuum, quia caret sensu, ut patet in apoplectico, qui caret sensu, id est actu sentiendi, non tamen potentia sensitiva, sed dicitur mortuum, quod caret nutrimento.
38
(32) Empedocles autem non bene dixit et cetera. Sequitur textus commenti 38. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Empedocles. De prima, quia Empedocles adversatur sententiae dictae, quod augmentum sit ab anima, sed vult, quod augmentum sit ab elementis, et etiam nutricatio, ideo Aristoteles vult eam opinionem hic taxare.(33) Et dicit: Empedocles. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima ponit opinionem Empedoclis, in secunda damnat eam. Secunda ibi Deinde: Incepit narrare. In prima dicit, quod, quia plantae augentur secundum sursum et deorsum, quarum radices sunt graves, folia vero sunt levia et subtilia, ideo radices sunt inferius, folia vero superius. Et causa primi sunt elementa gravia, causa secundi sunt elementa levia.(34) Deinde: Incepit narrare. Haec est secunda pars, quae in tres dividitur. Partes suis locis patebunt. De prima ponit summam et dicit, quod impugnatur in duobus, primo, quia male accipit sursum et deorsum in plantis, secundo, quia dicit, quod elementa sunt causa nutrimenti et non anima, quoniam nec in parte convenit. Esto, quod non placuerit Platoni ponere superius et inferius in mundo, tamen placuit Aristoteli, et ideo dicit, quod esto, quod radices essent inferius in plantis et folia superius, nec conveniunt cum mundo, tamen hoc non esset universaliter verum, quia multa essent habentia superius et inferius aliud a mundo, ut patet in animalibus, nec in natura nec in potentia unum sequitur ex alio, quia alterius naturae est superius in plantis et in animalibus. Et sequitur, quod habeant diversam virtutem seu potentiam. Nam in mundo superius est, quo tendunt levia, inferius vero, quo gravia. In animalibus vero superius est, unde accipiunt nutrimentum, inferius vero, unde emittunt superfluitates. Peccat ergo ista opinio per fallaciam accidentis arguendo a particularibus ad universalem. Et dicit Averroes in secunda parte multa verba, quae dixi. Ideo aliter non lego.(35) Etsi nos concesserimus. Ista tertia pars in duas dividitur iuxta duo documenta, quae ponit. Secunda ibi Et dixit: Quod potentia. In prima dicit, quod Empedocles male sensit dicendo superius in plantis, ubi folia, et inferius, ubi radices, immo est totum oppositum. Nam radices sunt, ubi suscipiunt alimentum, folia vero, unde emittunt superfluitates.(36) Et hoc est, quod dicit Aristoteles in II Caeli textu commenti 8 et in II De partibus animalium capitulo 10, et dicit, quod esto, quod sic sit, quod superius et inferius in plantis conveniant cum superiori et inferiori in mundo, hoc est a casu et non secundum naturam, quia hoc non potest esse, nisi habeant eandem naturam. Modo in mundo est inferius eo, quo tendunt gravia, superius vero, quia eo tendunt levia. Et hoc est a casu, non proprie, quia, si proprie, etiam hoc animalibus conveniret. Hoc autem non est verum in animalibus, quia ad capita eorum neque moventur gravia neque levia, quia est medium inter gravia et levia. Iterum esto, quod per naturam et non a casu, non adhuc conveniret, quia per aliam naturam.(37) Tria ergo dicuntur: primum, quod non est verum folia esse superius, radices vero inferius, sed est oppositum; secundum, quod esto, quod sic sit, hoc tamen est a casu, quia, si per naturam, alterum duorum oporteret dicere, vel quod animalia non haberent superius et inferius vel quod superius et inferius sunt diversarum naturarum.(38) Et dicit: Quod potentia. Haec est secunda pars correspondens uni parti lectae. Declarat autem, quod proportio est talis inter plantas et animalia, quod, sicut planta est planta per radices, quia vivit ratione nutricationis, nutritio autem est ratione radicis, sic animal est animal per sensum; modo sensus est in capite; quare, sicut radices se habent ad plantas, ita se habet caput ad animal. Et dicit, quod potest probari hoc a signo, quia ablata radice amplius non est planta, sicut et ablato capite amplius non est animal.(39) Ista sunt duo dicta, quae magna indigent reprehensione. Nam primo contradicit sibi et Aristoteli in II De partibus animalium capitulo 10, ubi arguit contra Platonem et dicit, quod non sunt audiendi, qui ponunt principium sensationis in capite, cum sit in corde, et sibi in III Colliget et VII Physicorum, ubi digreditur contra Galenum – nescio autem, an hoc fuerit ex vitio interpretis an sui –, posset excusari, quod locutus est secundum vulgares. Erat enim talis opinio multum famosa. Sed est aliud, in quo non potest excusari, quia dicit, quod ‘sursum’ sumitur secundum sensum, quod est falsum, immo sumitur secundum nutrimentum. Unde Aristoteles in II Caeli textu commenti 8 dicit, quod ‘sursum’ sumitur secundum nutrimentum, ‘deorsum’ vero, unde emittuntur superfluitates. Fortassis fuit hoc ex lapsu memoriae. Hoc tamen verum est, quod sunt contra Aristotelem.
39
(40) Ad haec autem quid est et cetera. Sequitur textus commenti 39. In quo gloriatur Averroes, sed non praemittit continuationem. Continuatio autem est, quod impugnata opinione Empedoclis quoad hoc, quod non bene accipit ‘sursum’ et ‘deorsum’ in plantis, vult modo ostendere, quod augmentum non fit secundum elementa, sed secundum animam. Non dividitur commentum ulterius, quia est una summa. Vult probare, quod augmentum non potest provenire ratione elementorum, et accipit exemplum in aliquibus, quae sunt magis nota.(41) Experimento enim videmus, quod una pars animalis movetur ad diversas positiones, et hoc in augmento. Vel ergo est unum elementum vel mixtum vel plura, quae sic moventur. Non unum elementum, quia elementum non movetur ad plures differentias positionis, neque mixtum, quia mixtum movetur secundum elementum praedominans; quodsi pluribus ascribatur iste motus, mirabile est, quod non disgregentur elementa eundo ad suum locum.
40
(42) Videtur autem quibusdam ignis et cetera. Sequitur textus commenti 40. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et quidam. De prima, quia oportet narrare omnia contraria opinioni Aristotelis. Fuerunt autem aliqui volentes augmentum provenire ab igne. Ideo vult hoc reprobare.(43) Et dicit: Et quidam. In ista parte narrat hanc opinionem.(44) Ignis simpliciter. Nota verbum, quia non est negandum ignem aliquo modo esse causam augmenti. Nam homines non possunt nutriri nisi vi caloris. Sed non est causa principalis, sed concausa. Sequitur ergo, quod non sit causa principalis. Dicit ergo, quod aliqui dicebant ignem esse causam augmenti et nutrimenti, quia videmus, quod ignis semper convertit aliquid in sui substantiam, et cum amplius non adest id, ex quo nutriatur, statim corrumpitur.
41
(45) Hoc autem concausa quidem et cetera. Sequitur textus commenti 41. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Dicamus igitur. De prima, cum narravit hanc opinionem, incepit narrare, quid veri et quid falsi contineat.(46) Et dicit: Dicamus igitur. Haec est pars expositiva, quae in duas: In prima proponit intentionem, in secunda declarat propositum. Secunda ibi Et cum declaravit. In prima proponit, quod ignis non est causa nutrimenti, sed concausa.(47) Et cum declaravit. Haec est alia pars, quae in duas secatur iuxta duas rationes, quas facit. Secunda ibi Deinde dicit: Et sunt. In prima dicit, quod ratio est talis: Quandocumque aliqua duo concurrunt ad aliquem effectum, si talis effectus non perficitur nisi cum altero illorum, illud dicitur vere causa; sed augmentatio est effectus, ad quem concurrunt ignis et anima, et non perficitur nisi per animam; ergo et cetera.(48) Prima est nota. Et minor probatur: Nam augmentatio principaliter est ab anima, secundario vero ab igne. Hinc potest corroborari opinio Scoti et Burlaei et Nominalium, quod in homogeneis non datur minimum. Sed de hoc determinavimus in I Physicorum.(49) Deinde dicit: Et sunt. Hic ponit aliam rationem, quod anima dicatur agens principale. In calce textus dicit Commentator, quod mollificatio fit ab igne, tanta autem mollificatio fit ab arte.
42
(50) Quoniam autem est eadem potentia et cetera. Sequitur textus commenti 42. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et quia potentia. De prima dat intentionem et causam intentionis.(51) Et dicit: Et quia potentia. Hic est lapsus hominum et formant quaestiones. Nam aliqui volunt, quod generativa et nutritiva sint idem realiter et ratione distinguantur. Et pro hoc facit textus Aristotelis. Commentator autem moderate loquitur, et potius videtur favere divo Thomae, quod hae duae potentiae realiter distinguantur, sive modo dicatur “in eodem subiecto”, quia sunt idem realiter, ratione distincta, sive intelligat Commentator pro “in eodem subiecto”, quia fundantur in eodem subiecto.
43
(52) Videtur autem esse alimentum et cetera. Sequitur textus commenti 43. Averroes aggreditur sine continuatione aliqua eo, quia continuavit in fine textus praecedentis. Tria autem sive quattuor dicuntur ab Aristotele et similiter ab Averroe. Primum existimatum est, si aliquid debet augeri ex aliquo, quod talia sunt contraria eo, quod nutrimentum patitur a nutribili. Passio autem est ratione contrarietatis.(53) Pro secundo loco dicit, quod, etsi ista sit condicio nutrimenti, non tamen convertitur. Nam aliqua sunt contraria et non nutriuntur ad invicem. Et dicit, quod illa, quae sic se habent, sunt substantiae.(54) Tertium, quod ponit, est, quod non est existimandum, quod ex omni substantia possimus nutriri. Unde bene videmus, quod ignis nutritur ab oleo, non autem e contra, saltem immediate, licet forte mediate per multas mutationes.
44
(55) Dubitationem autem habet et cetera. Sequitur textus commenti 44. Absque continuatione aggreditur Averroes. In quo textu vult videre, quid veri et quid falsi contineat, quod dixit. Dividitur autem in duas partes. De prima dicit, quod, licet existimatum sit taliter, aliqui tamen aliter dixerunt, quod nutrimentum et nutribile non sunt contraria, immo fit a simili. Ignis enim non agit per aquam, sed corrumpitur. Ergo non videtur, quod condicio nutrimenti et augmenti sit contrarietas.(56) Deinde dicit: Rationem. Arguit de secunda: Nutribile est agens nutrimentum, et ista pars differt a prima, ut dicit sanctus Thomas. Et dicit, quod omne, quod transmutatur, transmutatur in medium vel in contrarium.
45
(57) Adhuc autem patitur aliquid et cetera. Sequitur textus commenti 45. Averroes non continuat. Continuatio est, quod vult declarare veritatem, an nutrimentum sit contrarium nutribili. Commentum in duas secatur partes iuxta duo, quae dicit Philosophus. Prima adhuc in duas iuxta duas expositiones, quas ponit Averroes. Secunda ibi et forte.(58) In prima respondet uni tacitae obiectioni, quia “omne agens in agendo repatitur”. Quod tamen non apparet hic. Ergo videtur, quod nutrimentum non agat. Dicit Commentator, quod non est semper necessarium, quod “omne agens in agendo repatiatur”, maxime si non convenit in materia. Unde caelum in agendo in haec inferiora non patitur ab istis. Et potest esse tanta proportio, quod non repatiatur simili motione. Et hoc modo concedendum est, quod nutribile repatiatur, licet non convertatur, sed patitur quadam alia passione.(59) Secunda expositio: Ex eo, quod nutrimentum patitur a nutribili et convertitur in illud, fit. Ergo simile: Ex quo restat, quod in omni principio sint contraria, non in fine.(60) Et ideo dicit post: Inter hoc igitur. Hic dat veram solutionem: Nutrimentum est duplex, scilicet in potentia et in actu, in principio et in fine. Et totum residuum patet.
46
(61) Quoniam autem nihil aliter et cetera. Sequitur textus commenti 46. Commentum non patitur divisionem, quia breve est, et totum residuum patet. Pollicetur se declarare quiditatem et essentiam uniuscuiusque animae et definit, quid sit anima vegetativa et nutritiva. Postea dicit, quae sunt earum obiecta. Ratio autem talis est, quia omnis potentia cognoscitur per eius operationem; sed nutritio est operatio animae vegetativae; ergo et cetera.(62) Prima est nota. Secunda probatur: Nam nihil nutritur, nisi quod habet animam, quia videmus multa corpora non nutriri. Erit ergo nutritio opus animae vegetativae.
47
(63) Est autem altera ratio et cetera. Sequitur textus commenti 47. Averroes duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Et esse. De prima vult distinguere tres actiones nutrimenti. Hic advertatis, quia dictum est, quod anima vegetativa habet tres operationes, et idem est obiectum eius. Modo esset dubitatio, quia tres sunt operationes, ergo non idem obiectum. Nam potentiae distinguuntur per actus et actus per obiecta. Ideo hic vult declarare, quomodo non est idem obiectum formaliter.(64) Et dicit: Et esse. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur. Secunda ibi Et cum dimisit. De prima notandum, ut habet Aristoteles in libro De longitudine et brevitate vitae et Avicenna in I fen. Oportet corpora animantia generabilia et corruptibilia habere aliam molitiem, ne essent dura, sicut lapis, sed oportet esse spirituosa, quia spiritus continue generantur et corrumpuntur. Nam si quis quaerat, quare continue famescimus, dicendum, quod hoc est propter continuam resolutionem, quam habet sequi continua restauratio. Fit autem ista corruptio continua, quia non permanet vivens sicut inanimatum. Nutrimentum etiam dicitur obiectum potentiae augmentativae, ut quantum, non ut substantia. Nam id augetur, quod acquirit novam quantitatem. Data autem est virtus augendi propter necessitatem. Nam homo non potest generari in matre in tanta quantitate, quantam debet habere.(65) Dicetis: “Quid dicendum est de plantis et genitis per putrefactionem, quae non generantur a matre?” Dicendum, quod hoc accidit, quia natura tendit de imperfecto ad perfectum. Dicit postea Commentator, sed tacuit. Hoc tamen in nostro textu est probatum, licet non in suo.(66) Et cum dimisit. Dicto de nutrimento dicendum est de potentia generativa, quomodo nutrimentum est obiectum ipsius et cur data est viventibus.(67) Iam enim ipsa est substantia. Themistius et sanctus Thomas exponunt melius quam Averroes. Dicunt isti, quod nihil generat se ipsum, qua ipsum est. Commentator vero dicit, quod filius est quodammodo pater.
48
(68) Quare huiusmodi animae principium et cetera. Sequitur textus commenti 48. Duo facit Commentator sicut et Aristoteles. Pro quo dicit, quid sit potentia nutritiva et cur data sit animalibus, secundum quod huiusmodi, id est secundum quod viventia. Textus Averrois habet “secundum omnem dispositionem” et est corruptus, nec Commentator accipit hunc textum, sed accipit “secundum aliquam dispositionem”, quia semper animantia non eodem modo se habent, et hoc ad differentiam corporum caelestium. Et ponit glossam veram Averroes, quod, si sic legatur, oportet legere negative: “non secundum omnem dispositionem”.
49
(69) Quoniam autem sunt tria et cetera. Sequitur textus commenti 49. In quo textu duo facit Averroes: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Sunt igitur. De prima patet, quod dicit; de secunda, quia quis diceret: “Valde longum est sumere definitionem animae vegetativae per ista tria opera”, ideo vult declarare, quomodo habeat sumi ista definitio, et dicit, quod habet sumi per virtutem generativam, quae est perfectissimum opus ipsius.
50
(70) Est autem, quo alitur, duplex et cetera. Sequitur textus commenti 50. Averroes in commento duo facit: Primo continuat, secundo exponit. Secunda ibi Et dicit: Illud. De prima demonstravit modos, quia dixit tres esse operationes, et definivit ipsam animam nutritivam et descripsit, quid esset nutrimentum. Dicit modo, quod vult declarare primum instrumentum. Dicit “primum”, quia multa sunt instrumenta, sed immediatum est calor ipse naturalis. Et tacitae respondet obiectioni. Quare oportet declarare de instrumento, quia instrumentum est, cui correspondet sua potentia animae. Nam anima est actus corporis physici, organici.(71) Et dicit: Illud. Haec est pars expositiva, quae in duas secatur: In prima narrat, in secunda manifestat ea, quae dixit. Secunda ibi Et cum declaravit. Prima adhuc in duas: In prima exponit, in secunda digreditur. Secunda ibi Et hoc, quod dixit. De prima dicit, quod, sicut in motu locali sunt duo agentia, unum non motum et est manus, ut dicit sanctus Thomas. Non dicitur “non motum”, quia nullo modo moveatur, sed quia ab extrinseco non movetur. Sic est in nutritione. Sunt duo moventia, unum non motum, et est anima, motum vero est ipse spiritus. De quibus unum est forma, scilicet anima, aliud materia, scilicet spiritus vel calor naturalis, quomodocumque libet vobis appellare.(72) Et de hoc, quod dixit. Haec est pars digressiva, quae in duas secatur: In prima ponit documentum, in secunda movet et solvit dubitationem. Secunda ibi Sed est dubitatio. De prima oportet scire, quod de hoc, quod dixit Aristoteles, quaedam habentur in hoc libro, quaedam in sermonibus universalibus. Ponit autem demonstrationem, quam accipit ab Aristotele in VIII Physicorum, quod omne movens per se oportet, quod dividatur in partem per se moventem et partem per se motam, quia in moventibus et motis oportet devenire ad unum, quod sit tantum movens, ne procedatur in infinitum. In ista ergo nutritione oportet devenire ad aliquod movens non motum.(73) Sed est dubitatio. Haec est pars digressiva, quae in duas secatur: In prima movet unam dubitationem, in secunda solvit. Secunda ibi Dicamus igitur. Dubitatio est talis: Tu dicis, quod in nutritione oportet devenire ad alterans non alteratum per rationem Philosophi in VIII Physicorum, quia in motu oportet devenire ad motum ex se, quod dividitur in partem per se moventem et partem per se motam. Sed illa propositio intelligitur de motu locali, non de alteratione, cum sit experientia in oppositum. Nam caelum alterat haec inferiora, non tamen alteratur. Sed bene in motu locali, si movet, oportet, ut moveatur. Stat ergo dubitatio in hoc, quia minor non continetur sub maiori. Iterum videtur esse peccatum in Aristotele, qui non posuit accommodatum exemplum, cum potius debuisset ponere in motu alterationis.(74) Dicamus igitur. Haec est alia pars, in qua respondet, et in duas secatur partes iuxta duas solutiones, quas ponit. Secunda ibi Et possumus dicere. De prima respondet obiectioni. Et haec in duas secatur: In prima declarat mentem Aristotelis, in secunda respondet. De prima sciendum, quod, licet intelligentia immediate possit movere localiter, non tamen alterare applicando activa passivis. Et hoc de propria alteratione! Bene de impropria est verum, ut de intellectu agente abstrahente. Dixi hoc, ut intelligatis, quod dicit Averroes, quando dicit propinquum alterans, quia omne tale nescio est corpus ex VIII Physicorum.(75) Notandum etiam, quod in nutritione sunt duo: digestio et modus sive mensura digestionis. Digestio fit a calore, mensura autem a forma. Et quod decoquitur, est movens motum, scilicet calor naturalis, quod vero dat modum, est anima digerens calorem ad tantam mensuram. Ex quo patet, quod argumentum concludit verum, sed est altera ratio ad declarandum, quod in nutritione est aliquid alterans non alteratum. Pro secundo loco dico, quod exemplum est accommodatum, ut sumitur in proposito. Nam sicuti manus est movens non motum et remus est movens motum, sic anima assimulatur manui, calor vero remo.(76) Et possumus dicere. Hic ponit secundam responsionem sive involutionem, dicit Commentator. Potest responderi, quod etiam illa propositio facit ad propositum. Contra: Minor non continetur sub maiori, quia, ut dicit, nihil potest alterari, nisi moveatur localiter. De primo Commentator verum dicit, quod declaratum est in VIII Physicorum, et quod dicit, etiam verum est, scilicet quod motus localis praecedit motum alterationis non solum natura loquendo de alteratione in communi, sed etiam tempore loquendo de alteratione terminata. Si enim debeo nutriri, oportet, ut capiam cibum et faciam alios motus. Ecce, quomodo cum motu alterationis coniungitur motus localis, similiter motus expulsionis. Sed contra: Licet hoc sit verum, quod motui alterationis coniungatur motus localis, non tamen oportet, quod in motu alterationis sit devenire ad alterans non alteratum, sicut in motu locali, et ideo Commentator peccat in documento et solutione. Dicit tamen Commentator, quod prima est melior secunda, quia secunda non potest stare.(77) Respondet etiam tacitae obiectioni, quia assimulavit motum navis motui alterationis, ubi non videtur omnimoda similitudo. Et bonum est, quod dicit Averroes, sed melius, quod dicit sanctus Thomas.(78) Et cum declaravit. Haec est pars expositiva, in qua tria facit. Prima est notificativa eorum, quae diximus, quod in nutritione est sicut in motu navis.(79) Iam igitur. Hic Aristoteles facit epilogum more suo et dixit fortasse usus modestia vel fortasse dictum, id est figuraliter, quia non completur hic sermo de nutritione, sed etiam dicit de hoc in De generatione et in IV Meteororum.(80) Et complementum. Ista est tertia pars, quia dicit Aristoteles: “posterius”. Secundum Themistium refertur ad librum De nutrimento et nutribili, quem numquam vidi. Credo litteram esse corruptam. Debuisset enim dicere: “Non fecit.” Secundum Averroem est alia expositio, ut patet.(81) Circa capitulum lectum cadunt aliqua dubia. Primum est, quia in 22 et 33 textu dictum est, quod operationes sunt notiores potentiis et obiecta operationibus. Idem vult in De somno et vigilia. Ideo quaeritur, utrum hoc sit verum, utrum scilicet potentiae distinguantur per actus et actus per obiecta. Nec sermo noster est de potentia obiectiva aut respectiva, sed sermo noster est de potentia, quae est de secunda specie qualitatis. Nec est sermo de distinctione essentiali, sed de extrinseca. Hoc enim non est possibile nec imaginabile, quia actus non sunt intrinseci potentiis nec obiecta actibus.(82) Sed dicetis: “Per quid differunt intrinsece?” Respondeo, quod differunt per suas differentias, et quia istae differentiae non sunt notae, ideo Aristoteles non facit mentionem de hoc, et quia hoc est manifestum, quod omnia differunt per suas differentias, sermo ergo noster est de distinctione extrinseca. In hac quaestione ponamus quattuor articulos: Primus erit de distinctione numerali; secundus de distinctione specifica; tertius de generica; in quarto dicetur, quid senserit Aristoteles de omnibus his articulis. Non invenio aliquid ab aliis nisi de quarto. |