BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Quomodo potentiae ab

anima fluant?

 

(1) Viso hoc restat videre, quomodo et quo ordine potentiae animae fluant ab ipsa anima et quomodo sit possibile tot potentias fluere ab essentia animae, cum tamen sit communis regula, quod ab uno non provenit nisi unum.

(2) Sanctus Thomas ibi in quaestione 6 articulo 4 et 7 dicit, quod duplex est ordo, scilicet perfectionis et originis. Secundum primum ordinem potentiae intellectivae sunt priores sensitivis, sensitivae nutritivis. Secundum vero secundum ordinem e converso se habent. Quod enim est in perfectione nobilius, in via generationis est posterius, et sic potentiae nutritivae erunt priores sensitivis et sensitivae intellectivis, quae sunt intellectus et voluntas.