| I. |
1. | Antequam quid sciatur, praenoscere aliquid oportere. |
2. | Duas esse praenotiones: ut sit et quid sit. |
3. | Conclusionem, antequam demonstrationes partim sciri, partim nesciri. |
4. | Quid sit scire et quid sit demonstratio. |
5. | Quid sit propositio immediata. |
6. | Plus credi propositionibus quam conclusioni. |
7. | Nec sciri demonstratione omnia nec circulo. |
8. | Necessarias esse propositiones in demonstratione. |
9. | Quid sit ‘dici de omni’. |
10. | Quid sit ‘dici per se’. |
11. | Qui modi eorum, quae per se dicuntur, ad demonstrationem pertineant. |
12. | Quid sit ‘universaliter dici’. |
13. | Quemadmodum circa universale in demonstrando error contingat. |
14. | In demonstrationem necessaria ingredi. |
15. | Quae sunt per accidens, demonstrationis rationem non ingredi. |
16. | Demonstrationem ex propriis, non ex extrariis constare. |
17. | Demonstrationem non constare communibus. |
18. | Demonstrationis conclusionem esse perpetuam. |
19. | Demonstrationem non esse caducorum. |
20. | Quid sit principium commune, quid proprium. |
21. | Quot modis principia praenoscantur. |
22. | Differre proloquia a postulatis subiectionibusque. |
23. | Qui usus primorum principiorum in demonstrationibus sit. |
24. | In quibus communicent scientiae et quemadmodum prima philosophia a dialectica differat. |
25. | An interrogatio aliqua demonstrationi conveniat. |
26. | Commentatio matheseos et quid sit syllogismum ampliari in directum, in latus per media. |
27. | Quemadmodum una scientia utraque demonstratione utatur: et quamobrem et ut sit. |
28. | Alius modus, quo in scientia utraque demonstratio est. |
29. | Quemadmodum altera demonstratio in altera scientia habeatur. |
30. | Qui modus sit, quo in diversis scientiis demonstretur, ut sit et quamobrem sit. |
31. | Quae figura syllogismi aptissima demonstrationibus sit. |
32. | De syllogismo imperitiae ignorantiaeve. |
33. | Quemadmodum syllogismo imperitiae occurratur. |
34. | Abolito sensu aliquo scientiam illius sensus aboleri. |
35. | Quid sit praedicari per aliud seu per accidens. |
36. | An demonstrationes in infinitum evadant. |
37. | Infinita non esse media et si in affirmativis hoc verum, in privativis verum. |
38. | Terminos praedicatos infinitos non esse rationibus logicis probatur. |
39. | De eodem rationibus propriis terminosque subiectos non exire in immensum. |
40. | Demonstrationem universalem praestare particulari. |
41. | Demonstrationem affirmativam praestare negativae. |
42. | Demonstrationem assertoriam potiorem esse ducente ad incommodum. |
43. | Quot modis scientia prior et certior alia sit, item quae una, quae diversa. |
44. | Plures demonstrationes eiusdem rei esse. |
45. | Fortuita non sciri. |
46. | Sensum non esse scientiam. |
47. | Non omnium eadem principia esse. |
48. | Scientiam differre ab opinione rebus subiectis. |
49. | Scientiam differre ab opinione genere approbandi. |
50. | Quid sollertia sit. |
| II. |
1. | Quattuor esse quaestiones. |
2. | In omnibus quaestionibus causam quaeri. |
3. | Non esse eiusdem omnino demonstrationem finitionemque. |
4. | Non posse demonstrari finitionem per syllogismum duplantem. |
5. | Non posse definitionem probari per syllogismum dividentem. |
6. | Divisionem conferre ad finiendum. |
7. | Per syllogismum finitivum non probari finitionem. |
8. | Neque a contrariis neque per inductionem probari finitionem. |
9. | In universum finitionem demonstrari non posse. |
10. | Quantum aliquid valet ad demonstrandum rem esse, tantum valet ad demonstrandum, quid sit res. Item demonstratione non sciri finitionem, sed innotescere. |
11. | Quae causam non habent, eorum finitionem non innotescere per demonstrationem. |
12. | Tres esse species finitionum. |
13. | Quattuor causas esse posse media demonstrari. |
14. | Idem effectus per plures causas monstratur. |
15. | Quemadmodum effectus coaevi cum causa demonstrentur. |
16. | Quemadmodum effectus non coaevi causam demonstrent. |
17. | Quemadmodum, cum hoc post hoc oritur, continuatio haec accipienda sit. |
18. | Quando demonstrationes reciprocae circularesque singularesque locum habeant. |
19. | Effecta, quae maiori ex parte eveniant, probari per media eiusdem generis. |
20. | Quemadmodum finitio individuae speciei investiganda sit. |
21. | Quemadmodum definitio generum investiganda sit. |
22. | Facilius species quam genera definiri. |
23. | Quemadmodum divisio utilis finientibus sit. |
24. | Contra Speusippum, qui putabat scire oportere omnia eum, qui recte finiret. |
25. | Tria praecepta divisionum. |
26. | Solum universalia definiri. |
27. | Ex ratione divisionum et commentatione dissectionum uberem copiam dissolvendi quaestionibus comparari. |
28. | Quae sint eaedem quaestiones. |
29. | Quaestiones quasdam sub quibusdam quaestionibus contineri. |
30. | Demonstrationes ex reciprocis constare. |
31. | Medium sequi condicionem maioris extremitatis. |
32. | Quemadmodum reciprocent subiectum et affectio. |
33. | Eiusdem effecti plura esse media, sed non prima omnia. |
34. | De habitu principiorum et quemadmodum cognitio universalium in homine pariatur. |
35. | Universale a sensu ortum habere et ab intellectu formari. |
36. | Quemadmodum universale per inductionem accipi intelligendum sit. |
37. | Principia in nobis non natura esse insita, sed creari ab intellectu. |
38. | Intellectum esse habitum principiorum, quemadmodum scientia habitus est scitorum. |