Hermolaus Barbarus
1453/1454 - 1493
|
Themistii Paraphrasisin Posteriora Analytica AristotelisInterprete Hermolao Barbaro
1481
|
____________________________________________________________
|
|
|
Prologus
(1) Facturum me superfluo iuxta perambitioseque sentio, si Aristotelicarum commentationum post tales tantosque auctores interpretationem iustam aggrediar, praesertim quomodo haud temere multa invenias, quae illi perinde non dixerint, alioquin, ut omissa pauca sarcias, tantum laboris a capite retexere, simile feceris, ac si Phidiae Minervam reformare de integro universam instituas, ut aut amentum soleis aut ansulam crepidis aut lipulam baseis aut quid aliud pauxillum, quod subsultet, reponas, quod, si praetermissa morositate disputationis summas rerum per confectaria collegero iisque limatam et compendiariam enarrationem adiunxero brevitatemque et seriem philosophi ex summis viribus persecutus imitatusque fuero, videbor utique rem nec vulgatam neque admodum inutilem noscentibus haec parasse, quod genus exploratae utilitatis iis erit, qui aliquando libros Aristotelis legerint, ut, quomodo propter prolixitatem explanationum repetere semper atque adire illas non possint, habeant saltem aliquid, quo se conferentes in memoriam facile revocent, quorum se repens forte oblivio tenuisset. Hac igitur forma (qua dixi) primum institutionem eam, quae Posteriorum Analyticorum, id est Resolutoriorum, inscribitur, ingressi sumus exponere, quod quidem laboris nostri auspicium statim tibi dicavimus nuncupavimusque, cum, ut ad exquisitiorem doctrinam tibi aliquid operis ususque conferremus, tum vel maxime, ut hoc quasi donario admonitus esses amoris erga te nostri. Equidem in commentariis iis neque dissimulatum iri opinor neque ignoratum sic, ubi decessum de via est. Quomodo enim pleraque omnia Aristotelis scripta quasi de composito caligine quadam offusa oppletaque habeantur, illud potissimum opere hoc intelligitur, cum ob ipsum genus locutionis, quod (si alicubi) maxime pressum hic praecisumque est, tum ob capita, quae nullo ordine visuntur disposita, quamobrem ab iis, qui haec cognoscent, impetranda venia est, uti ne damnent, si qua liberius exornavero ampliaveroque. Nec enim totidem verbis exigi possunt obscura aut si qua paulo audacius vertero commutaverove, quod facere oportet, ut capita rerum continentius et cohibilius collocentur, quodsi quaedam quoque breviavero, causae sunt, quibus in eo coargui aut taxari non possim. Nam quae tametsi artificiosam seorsum contemplationem habere possunt, non multum tamen conducunt, ad peritiam demonstrandi ineptissimus sim, si oratione longa circumloquar. Alioquin, cui propositum sit, quae ad hoc negotium pertinent, non scrupulose et anxie, sed leviter et commode persequi. |