BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gabriel Biel

ca. 1415 - 1495

 

Tractatus de potestate et

utilitate monetarum

 

Editio 1605

 

____________________________________________________________

 

 

 

Conclvsio V.

 

Transferens monetam de certe loco, vbi

minoris valoris aestimatur, ad locum vbi magis vale;

non peccat, si non alias fraudem committat.

 

Haec est Antonini: probatur secundum eum, quia licet cuilibet ex industria sine alterius damno lucrum quaerere, sed transferens in casu conclusionis monetam, eam emendo vbi minus valet, ad locum vbi plus valet, vtitur sua industria sine damno alicuius: dum tamen eam non radit, aut diminuit. Ergo &c.

 

Seqvvntvr tria dvbia.