Gabriel Biel
ca. 1415 - 1495
|
Tractatus de potestate etutilitate monetarum
Editio 1605
|
____________________________________________________________
|
|
|
Conclvsio IV.
Expendens scienter monetam non currentem,aut alias minus valentem pro bona & currente, fraudatproximum, & tenetur restituere.
[9] Haec conclusio in sententia est Angeli in summa, & Antonini, & probatur eisdem modis quibus prior. Talis enim decipit proximum,dando sibi malum pro bono. Et dicitur notanter in duabus praecedentibus conclusionibus, Scienter: quoniam si ignoranter fieret, vt quia ignoraret valorem monetae quam expendit, excusaretur saltem a peccato, & etiam a restitutione, durante ignorantia. Si tamen postea sciuerit, tenebitur ad restitutionem: quia siue scienter siue ignoranter damnifico proximum, teneor eum releuare indemnem, postquam mihi innotuerit illatum damnum. Nec excusatur expendens in casu vtriusque conclusionis, per hoc quod huiusmodi moneta falsa vel minus valens data est sibi pro bona: quia culpa alterius & error proprius non debet alteri nocere. Culpa enim suos debet tenere auctoris, & non alios. Imputet ergo sibi recipiens monetam falsam, confractam, vel integram, sed minus valentem pro bona, quod non caute prospexit. Si vero scienter recepit malam, vt expenderet pro bona, aggrauatur peccatum & restitutionis debitum. |