BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gabriel Biel

ca. 1415 - 1495

 

Tractatus de potestate et

utilitate monetarum

 

Editio 1605

 

____________________________________________________________

 

 

 

Conclvsio III.

 

Expendens scienter monetam falsam

pro vera & iusta, falsarius est, & tenetur

restituere illam damna.

 

Probatur quod sit falsarius, quia falsitatem inducit ad proximi deceptionem. Ergo &c. Consequentia tenet ex genere nominis falsarii. Antecedens est manifestum. Quod teneatur restituere, probatur quia infert damnum personae & reipublicae: ergo tenetur ad restitutionem. Consequentia tenet ex communi medio, & praeallegato c. si culpa. de iniur. & dam. da.