BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gabriel Biel

ca. 1415 - 1495

 

Tractatus de potestate et

utilitate monetarum

 

Editio 1605

 

____________________________________________________________

 

 

 

Conclvsio II.

 

Mutans monetam in damnum reipublicae, tenetur

damnum illatum restituendo compensare.

 

Probatur, quia talis iniuste damnificat. Ergo &c. Antecedens probatur , quia inferens damnum in re non sua iniuste damnificat. Sed mutans numisma in damnum reipublicae infert damnum in re non sua, quia in re publica quae non est sua. Dicitur notanter, in damnum reipublica: quia si mutaretur ex rationabili causa ad vtilitatem reipublicae, restitutio non haberet locum. Sunt autem tres causae, propter quas licite mutatur moneta. Prima est falsitas introducta, vt si aliquis extraneus Princeps aut falsarius malitiose effigiaret vel contrafaceret formularia seu modulos, per quos introducere niteretur monetam sophisticam minoris valoris quam sit moneta vetus,cuius tamen differentia a vera moneta cognosci a populo non posset, & alio modo conuenienti moneta falsa exterminari non posset: expediret mutare formam monetae verae, seruato tamen iusto valore, vt sic discerni posset ab introducta falsa. Secunda causa, si antiqua moneta nimia vetustate esset peiorata, ac in substantia & pondere imminuta per continuam attrectationem: tunc cudenda esset moneta noua cum differentia a priore in iusto pondere, & prohiberi posset cursus prioris monetae vetustae sic diminutae. Tertia causa est raritas materiae, propter quam materia haberi non posset tali precio quo prius solita est haberi. Tunc mutanda esset moneta, vel constituendo alium eius valorem respectu monetae alterius materiae,vel fabricando nouam minoris ponderis & aequalis precii cum priore. Exempli causa, si drachma auri non monetati ex aliqua causa ascenderet in precio, ita quod tunc valeret XXX. grossos argenti, quae prius valuit XX. tunc aut florenus habens drachmam etiam mutandus est in valore, ita vt etiam si prius valuit XXI. grossos, tunc statueretur vt valeret XXXI. grossos: aut cudenda esset noua moneta [8] auri minoris ponderis, tanti tamen vt valeret iusto precio XX. grossos, & hoc cum differentia aliqua in forma a priori, vt nosci posset. Et hoc forsan magis expediret reipublicae, vt precia in caeteris rebus constituta ac reditus & pecuniarii census manerent non mutata, & sic nemo fraudaretur. Et parum referret, vtrum veteris monetae cursus maneret, vel prohiberetur, seruata tamen debita proportione ad alias monetas inferiores, & ad precium rerum vaenalium ac redituum siue censuum. Posset addi quarta causa, lucrum ex noua moneta consequens; non monetarii, sed Reipublicae expediens vel necessarium: de quo infra in dubiis dicetur. Extra hos casus mutatio monetae in valore reproba est & iniusta, quia Reipublicae damnosa & spoliatina subditorum, siue haec mutatio fiat in materia, pondere, voluntariae constitutionis, valoris, aut nominum essentialium. Si vero mutatio fieret in sola forma, aut nominibus accidentalibus, & non in valore; hoc sine praeiudicio reipublicae tolerari posset. Et quamuis si fieret ex superbia, pompa, vel aliorum contemtu, aut alia sinistra intentione, non careret peccato; tamen non requireretur alia restitutio. Vnde consilium est, quod non fiat mutatio monetae nisi ex magna & rationabili necessitate.