Gabriel Biel
ca. 1415 - 1495
|
Tractatus de potestate etutilitate monetarum
Editio 1605
|
____________________________________________________________
|
|
|
Conclvsio I.
Falsificans monetam in substantia,forma vel pondere, peccat mortaliter, si illud faciatin damnum proximi vel reipublica.
Haec conclusio est Hostiens. & Doctorum communiter, & satis patet ex tex. c. quanto. De iureiur. vbi dicitur quod iuramentum de obseruatione falsae monetae factum non ligat; cum iuramentum non debeat esse vinculum iniquitatis. Ergo seruare falsam monetam est iniquum, & multo magis falsificare erit iniquum. Quod aurem sit mortale peccatum, patet quia est furtum, quia ablatio rei alienae inuito domino, vt infra dicetur. Patet etiam per Extrauagantem Iohannis XXII. qui excommunicat omnes tales in regno Franciae. Quod autem teneatur restituere, probatur per commune medium: quia omnis iniuste damnificans tenetur restituere damnificato, si habere potest. Sed fraudulenter falsificans numisma damnificauit proximum aut rempublicam iniuste. Ergo tenetur restituere damnificato, si haberi potest, aut pauperibus si damnificatus haberi non potest. Maior patet per c. si culpa. de iniur. & dam. da. Minor autem satis patet. Et dicitur notanter in conclusione, In damnum proximi. Quia si quis falsificaret in forma tantum, vnde non minueretur valor, quia sic non damnificaret, [7] non peccaret. Sic si numisma non exponendum rumpendo aut radendo falsificaret. |