Gabriel Biel
ca. 1415 - 1495
|
Tractatus de potestate etutilitate monetarum
Editio 1605
|
____________________________________________________________
|
|
|
Quaestio.
Vtrum monetam falsificans, mutans,falsam pro vera, vel minus valentem pro bona expendens,aut de loco, vbi minus aestimatur, ad locum, vbiplus valet transferens, peccet mortaliter, &teneatur ad restitutionem?
PRo dicendorum intelligentia primum omnium animaduertendum venit, quod secundum Philosophum V. Ethicorum cap. IX. & I. Politicae, numismatis vsus est ex necessitate inuentus. Cum enim res ad inuicem immediate commutari non possent, homines autem sine earum commutatione (pro eo quod non omnibus omnia necessaria abundant) sustentari non possent, praesertim in tanta multitudine hominum; tum propter distantiam locorum in quibus consistunt res commutandae, & difficilem eorum transportationem, tum propter distantiam temporum futurorum, quo res sine sui corruptione seruari non possunt; tum ex multiplici hominum indigentia, propterquam necesse est rem commutandam esse in multa diuisibilem, vt multa necessaria per eam a diuersis comparentur; tum ex quorundam commutabilium indiuisibilium ad hominum vtilitatem magnum valorem, vt sunt equi, domus, & ita de pluribus aliis: ideo necesse fuit inuenire medium aliquod quantitate paruum, vt eius detracto siue diminutio facile perpendatur, & de loco ad locum transferatur: charactere Principis vel auctoritatem habentis insignitum; ne si quilibet monetaret, valor eius variaretur, nec [4] dinosceretur aut falsificaretur, & per hoc aequalitas in commutationibus non seruaretur: pondere certum, vt precium eius sit certum: sine corruptione permansiuum, vt sit futurae prouisioni aptum: materia pretiosum, vt multus valor posset in paruo loco reponi, & facile de loco ad locum transportari: in plura minora secundum valorem diuisibile, propter indigentes multis rebus parui precii. Tale autem est numisma, vel ex sui natura, vel hominum instituto ad humanam indigentiam relato. Quanto enim re aliqua plus indiget humana necessitas, tanto plus valet, & valor precii crescit. Et ideo secundum relationem numismatis & commutabilium ad indigentiam humanam, numisma est certa mensura omnium commutabilium & vaenalium.Secundo notandum, quod moneta tribus modis falsari potest, secundum quod tria sunt de substantia monetae, scilicet materia metallata, quantitas ponderis, & publica forma, vt dicit gl. & Panormit. in ca. quanto. de iureiuran. Et in quolibet horum committi potest falsitas: in substantia, quia non seruatur liga legitima (Liga, id est species mixturae, vel gradus metalli) propter admixtionem materiae vilioris cum materia consueta in quantitate excessiua. In pondere, quia non habet legitimum pondus. Pro quo notandum, quod tantum debet esse pondus in numismate, quantum fuit in materia de qua moneta est fabricata, saltem deductis expensis & labore, secundum Innocent. licet non secundum Bart. secundum quem expensae debet solui de publico. Motiuum Innocentii est, quia nemo suis expensis tenetur eam facere: & haec opinio Innocentii tenetur communiter, vt vult Angelus in summa, in verbo Falsarius. Quod sic intelligo. Pondus legitimum est pondus consequens quantitatem substantiae pro tali numismate iuste determinatum. Gratia exempli, si pro Floreno determinetur aurum ponderans dragmam, quae est octaua pars vnciae; tunc florenus falsus est ex pondere, si non habet quantitatem auri ponderantem dragmam. Vnde cum pondus sequatur naturaliter quantitatem substantiae rei, [5] & quantitas substantiae non distinguatur a substantia; falsificatio ponderis est diminutio substantiae, siue haec fiat per rasuram monetae, siue subtilius per aquam artificialem corrosiuam, aut alio modo difficili visui apprehensibili. Est autem determinatio ponderis iusta, quando determinatur pondus tanti valoris pro moneta, quanti est pondus materiae eius non monetatae: ita quod tantum debet valere moneta ex pondere, quantum valeret sua materia non monetata, & non plus, saltem deductis expensis monetandi, vt supradictum est. In forma committitur falsitas, quando mutatur nomen, signum aut imago eius qui monetauit. Vnde habens auctoritatem monetandi praefigit certam formam monetae, imaginem aliquam, circum scriptionem, aut aliquod signum. Et si aliquid huius formae praefinitae omittitur, aut aliquid additur, moneta in forma falsificatur. Est autem forma monetae quaedam testificatio veritatis & iustitiae ipsius monetae, quod scilicet sit verae substantiae & iusti ponderis, vt dicit Nicolaus Orem. in suo Tractatu de moneta. Vnde frequenter in moneta Christianorum Principum vel Communitatum ponitur imago Dei vel alicuius Sancti, & nomen eius, aut signum Crucis: quod antiquitus fuit institutum in testimonium veritatis monetae in materia & pondere. Et subdit: Si ergo Princeps sub ista inscriptione mutet materiam siue pondus, ipse videtur tacite mendacium & periurium committere, ac falsum testimonium perhibere. Ipse enim abutitur hoc vocabulo Moneta: nam dicitur Moneta secundum Hugutionem a moneo, quia monet ne sit fraus in metallo vel pondere. Haec ille.Tertio notandum circa mutationem monetae, quod huiusmodi mutatio multipliciter potest fieri, quandoque in materia, quandoque in forma, quandoque in valore, quandoque in nomine. In materia, vt quando propter defectum materiae aut nimiam abundantiam fieret noua moneta in alia materia, aut in alia mixtione seu liga prioris materiae. In forma, vt quando mutatur impressio figurae in imagine aut charactere, aut circumscriptione. In valore, vt quando [6] mutatur substantia, mixtio vel pondus; aut his manentibus statuitur alius valor: vt si hactenus florenus valuit XX. grossos, & statuatur vt de caetero valere debeat XVIII. aut XXIIII. In nomine, vt si nomina mutentur, vel accidentalia, puta quae non important pondus vel valorem monetae, vt sunt nomina auctoris aut loci in quo moneta facta est, & huiusmodi; vel essentialia, puta quae imposita sunt determinato valori aut ponderi, vt sunt Obolus, Denarius, Solidus, Libra, Horenus. Et hae mutationes fieri quandoque possunt currente priori moneta in suo valore, quandoque reprobata priore ac prohibita. Item quandoque ex rationabili causa propter necessitatem & vtilitatem reipublicae. Et secundum haec mutatio quandoque fieri potest licite, quandoque culpabiliter & illicite. |